IMPERATORIS IVSTINIANI INSTITVTIONVM
LIBER TERTIVS
LIBER TERTIUS: TITULORUM CONSPECTUS.
|
|
III. 1. DE HEREDITATIBUS QUAE AB INTESTATO DEFERUNTUR.
Intestatus
decedit qui aut omnino testamentum non fecit, aut non iure fecit, aut id quod fecerat
ruptum irritumve factum est, aut nemo ex eo heres extitit.
Intestatorum autem hereditates ex lege duodecim tabularum primum
ad suos heredes pertinent. Sui autem heredes existimantur, ut et supra diximus, qui
in potestate morientis fuerunt: veluti filius filia, nepos neptisve ex filio,
pronepos proneptisve ex nepote filio nato prognatus prognatave. nec interest, utrum
naturales sunt liberi an adoptivi. Quibus connumerari necesse est etiam eos qui ex
legitimis quidem matrimoniis non sunt progeniti, curiis tamen civitatum dati, secundum
divalium constitutionum quae super his positae sunt tenorem, suoram iura
nanciscuntur: nec non eos quos nostrae amplexae sunt constitutiones, per quas
iussimus, si quis mulierem in suo contubernio copulaverit non ab initio affectione
maritali, eam tamen cum qua poterat habere coniugium, et ex ea liberos sustulerit, postea
vero affectione procedente etiam nuptialia instrumenta cum ea fecerit filiosque vel filias
habuerit: non solum eos liberos qui post dotem editi sunt iustos et in potestate
esse patribus, sed etiam anteriores, qui et his qui postea nati sunt occasionem legitimi
nominis praestiterunt: quod optinere censuimus, etiamsi non progeniti fuerint post
dotale instrumentum confectum liberi, vel etiam nati ab hac luce subtracti fuerint.
Ita demum tamen nepos neptisve et pronepos proneptisve suorum
heredum numero sunt, si praecedens persona desierit in potestate parentis esse, sive morte
id acciderit sive alia ratione, veluti emancipatione: nam si per id tempus quo quis
moreretur filius in potestate eius sit, nepos ex eo suus heres esse non potest. idque et
in ceteris deinceps liberorum personis dictum intellegimus. postumi quoque, qui, si
vivo parente nati essent in potestate futuri forent, sui heredes sunt. Sui autem
etiam ignorantes fiunt heredes et, licet furiosi sint, heredes possunt existere:
quia quibus ex causis ignorantibus adquiritur nobis, ex his causis et furiosis adquiri
potest. et statim morte parentis quasi continuatur dominium: et ideo nec
tutoris auctoritate opus est in pupillis, cum etiam ignorantibus adquiritur suis heredibus
hereditas: nec curatoris consensu adquiritur furioso, sed ipso iure.
Interdum autem, licet in potestate mortis tempore suus heres non
fuit, tamen suus heres parenti efficitur, veluti si ab hostibus quis reversus fuerit post
mortem patris sui: ius enim postliminii hoc facit. Per contrarium evenit, ut,
licet quis in familia defuncti sit mortis tempore, tamen suus heres non fiat, veluti si
post mortem suam pater iudicatus fuerit reus perduellionis, ac per hoc memoria eius
damnata fuerit: suum enim heredem habere non potest, cum fiscus ei succedit.
sed potest dici, ipso iure esse suum heredem. sed desinere.
Cum filius filiave et ex altero filio nepos neptisve extant,
pariter ad hereditatem vocantur, nec qui gradu proximior est ulteriorem excludit:
aequum enim esse videtur, nepotes neptesque in patris sui locum succedere. pari
ratione et si nepos neptisque sit ex filio et ex nepote pronepos proneptisve, simul
vocantur. et quia placuit, nepotes neptesque, item pronepotes proneptesque in
parentis sui locum succedere, conveniens esse visum est, non in capita, sed in stirpes
hereditatem dividi, ut filius partem dimidiam hereditatis habeat et ex altero filio duo
pluresve nepotes alteram dimidiam. item si ex duobus filiis nepotes extant et ex
altero unus forte aut duo, ex altero tres aut quattuor, ad unum aut duos dimidia pars
pertinet, ad tres vel ad quattuor altera dimidia.
Cum autem quaeritur, an quis suus heres existere potest: eo
tempore quaerendum est quo certum est aliquem sine testamento decessisse: quod accidit et
destituto testamento. hac ratione si filius exheredatus fuerit et extraneus heres
institutus est, filio mortuo postea certum fuerit heredem institutum ex testamento non
fieri heredem, aut quia noluit esse heres aut quia non potuit, nepos avo suus heres
existet, quia quo tempore certum est intestatum decessisse patremfamilias, solus invenitur
nepos. et hoc certum est. Et licet post mortem avi natus sit, tamen avo vivo
conceptus, mortuo patre eius posteaque deserto avi testamento, suus heres efficitur.
plane si et conceptus et natus fuerit post mortem avi, mortuo patre suo desertoque postea
avi testamento, suus heres avo non existit, quia nullo iure cognationis patrem sui patris
tetigit. sic nec ille est inter liberos avo quem fillus emancipatus
adoptaverat. hi autem cum non sunt quantum ad hereditatem liberi, neque bonorum
possessionem petere possunt quasi proximi cognati. haec de suis heredibus.
Emancipati autem liberi iure civili nihil iuris habent:
neque enim sui heredes sunt, quia in potestate esse desierunt parentis, neque alio ullo
iure per legem duodecim tabularum vocantur. sed praetor naturali aequitate motus dat
eis bonorum possessionem unde liberi, perinde ac si in potestate parentis mortis tempore
fuissent, sive soli sint sive cum suis heredibus concurrant. itaque duobus liberis
extantibus, emancipato et qui mortis tempore in potestate fuerit, sane quidem is qui in
potestate fuerit solus iure civili heres est, id est solus suus heres est: sed cum
emancipatus beneficio praetoris in partem admittitur, evenit ut suus heres pro parte heres
fiat. At hi qui emancipati a parente in adoptionem se dederunt non admittuntur ad
bona naturalis patris quasi liberi, si modo cum is moreretur in adoptiva familia
sint. nam vivo eo emancipati ab adoptivo patre perinde admittuntur ad bona naturalis
patris, ac si emancipati ab ipso essent nec umquam in adoptiva familia fuissent: et
convenienter, quod ad adoptivum patrem pertinet, extraneorum loco esse incipiunt.
post mortem vero naturalis patris emancipati ab adoptivo et quantum ad hunc aeque
extraneorum loco fiunt, et quantum ad naturalis parentis bona pertinet, nihilo magis
liberorum gradum nanciscuntur: quod ideo sic placuit, quia iniquum erat esse in
potestate patris adoptivi, ad quos bona naturalis patris pertinerent, utrum ad liberos
eius an ad adgnatos.
Minus ergo iuris habent adoptivi filii quam naturales.
namque naturales emancipati beneficio praetoris gradum liberorum retinent, licet iure
civili perdunt: adoptivi vero emancipati et iure civili perdunt gradum liberorum et
a praetore non adiuvantur. et recte: naturalia enim iura civilis ratio
peremere non potest, nec quia desinunt sui heredes esse, desinere possunt filii filiaeve
aut nepotes neptesve esse: adoptivi vero emancipati extraneorum loco incipiunt esse,
quia ius nomenque filii filiaeve, quod per adoptionem consecuti sunt, alia civili ratione,
id est emancipatione, perdunt. Eadem haec observantur et in ea bonorum possessione
quam contra tabulas testamenti parentis liberis praeteritis. id est neque heredibus
institutis, neque ut oportet exheredatis, praetor pollicetur. nam eos quidem qui in
potestate parentis mortis tempore fuerunt et emancipatos vocat praetor ad eam bonorum
possessionem: eos vero qui in adoptiva familia fuerunt per hoc tempus quo naturalis
parens moreretur, repellit. item adoptivos liberos emancipatos ab adoptivo patre,
sicut ab intestato ita longe minus contra tabulas testamenti, ad bona eius admittit, quia
desinunt in liberorum numero esse. Admonendi tamen sumus, eos qui in adoptiva
familia sunt, quive post mortem naturalis parentis ab adoptivo patre emancipati fuerint,
intestato parente naturali mortuo, licet ea parte edicti qua liberi ad bonorum
possessionem vocantur non admittantur, alia tamen parte vocari, id est qua cognati
defuncti vocantur. ex qua parte ita admittuntur si neque sui heredes liberi neque
emancipati obstent neque adgnatus quidem ullus interveniat: ante enim praetor
liberos vocat tam suos heredes quam emancipatos, deinde legitimos heredes, deinde proximos
cognatos.
Sed ea omnia antiquitati quidem placuerunt: aliquam autem
emendationem a nostra constitutione acceperunt, quam super his personis posuimus quae a
patribus suis naturalibus in adoptionem aliis dantur. invenimus etenim nonnullos
casus, in quibus filii et naturalium parentum successionem propter adoptionem amittebant
et, adoptione facile per emancipationem soluta, ad neatrius patris successionem
vocabantur. hoc solito more corrigentes, constitutionem scripsimus per quam
definivimus, quando parens naturalis filium suum adoptandum alii dederit, integra omnia
iura ita servari atque si in patris naturalis potestate permansisset nec penitus adoptio
fuerit subsecuta: nisi in hoc tantummodo casu, ut possit ab intestato ad patris
adoptivi venire successionem. testamento autem ab eo facto neque iure civili neque
praetorio aliquid ex hereditate eius persequi potest neque contra tabulas bonorum
possessione agnita neque inofficiosi querela instituta, cum nec necessitas patri adoptivo
imponitur vel heredem eum instituere vel exheredatum facere, utpote nullo naturali vinculo
copulatum: neque si ex Sabiniano senatusconsulto ex tribus maribus fuerit adoptatus,
nam et in huiusmodi casu neque quarta ei servatur nec ulla actio ad eius persecutionem ei
competit. nostra autem constitutione exceptus est is quem parens naturalis
adoptandum susceperit: utroque enim iure tam naturali quam legitimo in hanc personam
concurrente, pristina iura tali adoptioni servavimus, quemadmodum si paterfamilias sese
dederit adrogandum. quae specialiter et singillatim ex praefatae constitutionis
tenore possunt colligi.
Item vetustas, ex masculis progenitos plus diligens, solos
nepotes vel neptes qui ex virili sexu descendunt ad suorum vocabat successionem, et iuri
adgnatorum eos anteponebat: nepotes autem qui ex filiabus nati sunt et pronepotes ex
neptibus cognatorum loco numerans, post adgnatorum lineam eos vocabat, tam in avi vel
proavi materni quam in aviae vel proaviae sive paternae sive maternae successionem.
divi autem principes non passi sunt talem contra naturam iniuriam sine competenti
emendatione relinquere: sed cum nepotis et pronepotis nomen commune est utrisque qui
tam ex masculis quam ex feminis descendunt, ideo eundem gradum et ordinem successionis eis
donaverunt: sed ut aliquid amplius sit eis qui non solum naturae sed etiam veteris
iuris suffragio muniuntur, portionem nepotum et neptium vel deinceps, de quibus supra
diximus, paulo minuendam esse existimaverunt, ut minus tertiam partem acciperent quam
mater eorum vel avia fuerat acceptura, vel pater eorum vel avus paternus sive maternus,
quando femina mortua sit cuius de hereditate agitur, hisque, licet soli sint, adeuntibus
adgnatos minime vocabant. et quemadmodum lex duodecim tabularum filio mortuo nepotes
vel neptes vel pronepotes et proneptes in locum patris sui ad successionem avi
vocat: ita et principalis dispositio in locum matris suae vel aviae eos cum iam
designata partis tertiae deminutione vocat. Sed nos, cum adhuc dubitatio manebat
inter adgnatos et memoratos nepotes, partem quartam defuncti substantiae adgnatis sibi
vindicantibus ex cuiusdam constitutionis auctoritate, memoratam quidem constitutionem a
nostro codice segregavimus neque inseri eam ex Theodosiano codice in eo concessimus.
nostra autem constitutione promulgata toti iuri eius derogatum est et sanximus, talibus
nepotibus ex filia vel pronepotibus ex nepte et deinceps superstitibus, adgnatos nullam
partem mortui successionis sibi vindicare, ne hi qui ex transversa linea veniunt potiores
his habeantur qui recto iure descendunt: quam constitutionem nostram obtinere
secundum sui vigorem et tempora et nunc sancimus. ita tamen quemadmodum inter filios
et nepotes ex filio antiquitas statuit non in capita sed in stirpes dividi hereditatem,
similiter nos inter filios et nepotes ex filia distributionem fieri iubemus, vel inter
omnes nepotes et neptes et alias deinceps personas, ut utraque progenies matris suae vel
patris, aviae vel avi portionem sine ulla deminutione consequantur, et, si forte unus vel
duo ex una parte, ex altera tres aut quattuor extent, unus aut duo dimidiam, alteri tres
aut quattuor alteram dimidiam hereditatis habeant.
III. 2. DE LEGITIMA ADGNATORUM SUCCESSIONE.
Si nemo suus heres, vel
eorum quos inter suos heredes praetor vel constitutiones vocant, extat aut successionem
quoquo modo amplectatur: tunc ex lege duodecim tabularum ad adgnatum proximum
hereditas pertinet.
Sunt autem adgnati, ut primo quoque libro tradidimus, cognati per
virilis sexus personas cognatione iuncti, quasi a patre cognati. itaque eodem patre
nati fratres adgnati sibi sunt, qui et consanguinei vocantur, nec requiritur an etiam
eandem matrem habuerint. item patruus fratris filio et invicem is illi adgnatus
est. eodem numero sunt fratres patrueles, id est qui ex duobus fratribus procreati
sunt, qui etiam consobrini vocantur. qua ratione etiam ad plures gradus adgnationis
pervenire poterimus. hi quoque, qui post mortem patris nascuntur, nanciscuntur
consanguinitatis iura. non tamen omnibus simul adgnatis dat lex hereditatem, sed his
qui tunc proximo gradu sunt cum certum esse coeperit aliquem intestatum decessisse.
Per adoptionem quoque adgnationis ius consistit, veluti inter filios naturales et eos quos
pater eorum adoptavit (nec dubium est, quin proprie consanguinei appellentur): item
si quis ex ceteris adgnatis tuis, veluti frater aut patruus aut denique is qui longiore
gradu est, aliquem adoptaverit, adgnatio inter vos esse non dubitatur.
Ceterum inter masculos quidem adgnationis iure hereditas etiam
longissimo gradu ultro citroque capitur. quod ad feminas vero ita placebat ut ipsae
consanguinitatis iure tantum capiant hereditatem si sorores sint, ulterius non
capiant: masculi vero ad earum hereditates, etiam si longissimo gradu sint,
admittantur. qua de causa fratris tui aut patrui tui filiae vel amitae tuae
hereditas ad te pertinebat, tua vero ad illas non pertinebat. quod ideo ita
constitutum erat, quia commodius videbatur, ita iura constitui ut plerumque hereditates ad
masculos confluerent. sed quia sane iniquum erat in universum eas quasi extraneas
repelli, praetor eas ad bonorum possessionem admittebat ea parte qua proximitatis nomine
bonorum possessionem pollicetur: ex qua parte ita scilicet admittuntur, si neque
adgnatus ullus nec proximior cognatus interveniat. Et haec quidem lex duodecim
tabularum nullo modo introduxit, ased simplicitatem legibus amicam amplexa, simili modo
omnes adgnatos sive masculos sive feminas cuiuscumque gradus ad similitudinem suorum
invicem ad successionem vocabat: media autem iurisprudentia quae erat lege quidem
duodecim tabularum iunior imperiali autem dispositione anterior, subtilitate quadam
excogitata, praefatam differentiam inducebat et penitus eas a successione adgnatorum
repellebat, omni alia successione incognita, donec praetores, paulatim asperitatem iuris
civilis corrigentes, sive quod deest adimplentes, humano proposito alium ordinem suis
edictis addiderant et, cognationis linea proximitatis nomine introducta, per bonorum
possessionem eas adiuvabant et pollicebantur his bonorum possessionem quae unde cognati
appellatur. Nos vero legem duodecim tabularum sequentes et eius vestigia in hac
parte conservantes, laudamus quidem praetores suae humanitatis, non tamen eos inplenum
causae mederi invenimus: quare etenim, uno eodemque gradu naturali concurrente et
adgnationis titulis tam in masculis quam in feminis aequa lance constitutis, masculis
quidem dabatur ad successionem venire omnium adgnatorum, ex adgnatis autem mulieribus
nullis penitus nisi soli sorori ad adgnatorum successionem patebat aditus? ideo in
plenum omnia reducentes et ad ius duodecim tabularum eandem dispositionem exaequantes,
nostra constitutione sanximus:
"omnes legitimas personas, id est per virilem sexum descendentes, sive masculini sive feminini generis sunt, simili modo ad iura successionis legitimae ab intestato vocari secundum gradus sui praerogativam, nec ideo excludendas quia consanguinitatis iura sicuti germanae non habent."
Hoc etiam addendum nostrae constitutioni existimavimus, ut transferatur unus tantommodo gradus
"a iure cognationis in legitimam successionem, ut non solum fratris filius et filia secundum quod iam definivimus, ad successionem patrui sui vocentur, sed etiam germanae consanguineae vel sororis uterinae filius et filia soli, et non deinceps personae, una cum his ad iura avunculi sui perveniant, et mortuo eo qui patruus quidem est fratris sui filiis, avunculus autem sororis suae suboli, simili modo ab utroque latere succedant tamquam si omnes ex masculis descendentes legitimo iure veniant, scilicet ubi frater et soror superstites non sunt (his etenim personis praecedentibus et successionem admittentibus ceteri gradus remanent penitus semoti)":
videlicet hereditate non in stirpes, sed in capita
dividenda.
Si plures sint gradus adgnatorum, aperte lex duodecim tabularum
proximum vocat: itaque si verbi gratia sit frater defuncti et alterius fratris filius aut
patruus, frater potior habetur. et quamvis singulari numero usa lex proximum vocet,
tamen dubium non est quin et, si plures sint eiusdem gradus, omnes admittantur: nam
et proprie proximus ex pluribus gradibus intellegitur et tamen dubium non est quin, licet
unus sit gradus adgnatorum, pertineat ad eos hereditas. Proximus autem, si quidem
nullo testamento facto quisque decesserit, per hoc tempus requiritur quo mortuus est is
cuius de hereditate quaeritur. quodsi facto testamento quisquam decesserit, per hoc tempus
requiritur quo certum esse coeperit, nullum ex testamento heredem extaturum: tum
enim proprie quisque intellegitur intestatus decessisse. quod quidem aliquando longo
tempore declaratur: in quo spatio temporis saepe accidit, ut proximiore mortuo,
proximus esse incipiat qui moriente testatore non erat proximus.
Placebat autem , in eo genere percipiendarum hereditatum
successionem non esse, id est quamvis proximus, qui, secundum ea quae diximus, vocatur ad
hereditatem, aut spreverit hereditatem aut, antequam adeat, decesserit, nihilo magis
legitimo iure sequentes admittuntur. quod iterum praetores imperfecto iure
corrigentes, non in totum sine adminiculo relinquebant, sed ex cognatorum ordine eos
vocabant, utpote adgnationis iure eis recluso. sed nos nihil deesse perfectissimo
iuri cupientes, nostra constitutione sanximus quam de iure patronatus, humanitate
suggerente, protulimus, successionem in adgnatorum hereditatibus non esse eis denegandam,
cum satis absurdum erat quod cognatis a praetore apertum est hoc adgnatis esse reclusum,
maxime cum in onere quidem tutelarum et primo gradu deficiente, sequens succedit, et quod
in onere obtinebat non erat in lucro permissum.
Ad legitimam successionem nihilo minus vocatur etiam parens qui
contracta fiducia filium vel filiam, nepotem vel neptem ac deinceps, emancipat. quod
ex nostra constitutione omnimodo inducitur, ut emancipationes liberorum semper videantur
contracta fiducia fieri, cum apud antiquos non aliter hoc obtinebat nisi specialiter
contracta fiducia parens manumisisset.
III. 3. DE SENATUSCONSULTO TERTULLIANO.
Lex duadecim tabularum
ita stricto iure utebatur et praeponebat masculorum progeniem, et eos qui per feminini
sexus necessitudinem sibi iunguntur adeo expellebat, ut ne quidem inter matrem et filium
filiamve ultro citroque hereditatis capiendae ius daret, nisi quod praetores ex
proximitate cognatorum eas personas ad successionem bonorum possessione unde cognati
accommodata vocabant.
Sed hae iuris angustiae postea emendatae sunt. et primus
quidem divus Claudius matri ad solatium liberorum amissorum legitimam eorum detulit
hereditatem. Postea autem senatusconsulto Tertulliano, quod divi Hadriani temporibus
factum est, plenissime de tristi successione matri, non etiam aviae deferenda cautum
est: ut mater ingenua trium liberorum ius habens, libertina quattuor ad bona
filiorum filiarumve admittatur intestatorum mortuorum, licet in potestate parentis est, ut
scilicet, cum alieno iuri subiecta est, iussu eius adeat cuius iuri subiecta est.
Praeferuntur autem matri liberi defuncti, qui sui sunt quive suorum loco, sive primigradus
sive ulterioris. sed et filiae suae mortuae filius vel filia opponitur ex
constitutionibus matri defunctae, id est aviae suae. pater quoque utriusque, non
etiam avus vel proavus, matri anteponitur, scilicet cum inter eos solos de hereditate
agitur. frater autem consanguineus tam filii quam filiae excludebat matrem:
soror autem consanguinea pariter cum matre admittebatur: sed si fuerat frater et
soror consanguinei et mater liberis honorata, frater quidem matrem excludebat, communis
autem erat hereditas ex aequis partibus fratri et sorori.
Sed nos constitutione, quam in codice nostro nomine decorato
posuimus, matri subveniendum esse existimavimus, respicientes ad naturam et puerperium et
periculum et saepe mortem ex hoc casu matribus illatam. ideoque impium esse
credidimus, casum fortuitum in eius admitti detrimentum: si enim ingenua ter vel
libertina quater non pepererit, immerito defraudabatur successione suorum liberorum; quid
enim peccavit, si non plures sed paucos pepererit? et dedimus ius legitimum plenum
matribus sive ingenuis sive libertinis, etsi non ter enixae fuerint vel quater, sed eum
tantum vel eam qui quaeve morte intercepti sunt, ut et sic vocentur in liberorum suoram
legitimam successionem. Sed cum antea constitutiones iura legitima perscrutantes
partim matrem adiuvabant, partim eam praegravabant et non in solidum eam vocabant, sed in
quibusdam casibus tertiam partem ei abstrahentes certis legitimis dabant personis, in
aliis autem contrariam faciebant: nobis visum est, recta et simplici via matrem
omnibus legitimis personis anteponi et sine ulla deminutione filiorum suorum successionem
accipere, excepta fratris et sororis persona, sive consanguinei sint sive sola cognationis
iura habentes, ut quemadmodum eam toto alio ordini legitimo praeposuimus, ita omnes
fratres et sorores, sive legitimi sint sive non, ad capiendas hereditates simul vocemus,
ita tamen ut, si quidem solae sorores cognatae vel adgnatae et mater defuncti vel
defunctae supersint, dimidiam quidem mater, alteram vero dimidiam partem omnes sorores
habeant, si vero matre superstite et fratre vel fratribus solis vel etiam cum sororibus
sive legitima sive sola cognationis iura habentibus intestatus quis vel intestata
moriatur, in capita distribuatur eius hereditas. Sed quemadmodum nos matribus
prospeximus, ita eas oportet suae suboli consulere: scituris eis quod, si tutores
liberis non petierint vel in locum remoti vel excusati intra annum petere neglexerint, ab
eorum impuberum morientium successione merito repellentur. Licet autem volgo
quaesitus sit filius filiave, potest ad bona eius mater ex Tertulliano senatusconsulto
admitti.
III. 4. DE SENATUSCONSULTO ORPHITIANO.
Per contrarium autem ut
liberi ad bona matrum intestatarum admittantur, senatusconsulto Orphitiano effectum est,
quod latum est Orphito et Rufo consulibus, divi Marci temporibus. et data est tam
filio quam filiae legitima hereditas, etiamsi alieno iuri subiecti sunt: et
praeferuntur et consanguineis et adgnatis defunctae matris. Sed cum ex hoc
senatusconsulto nepotes ad aviae successionem legitimo iure non vocabantur, postea hoc
constitutionibus principalibus emendatum est, ut ad similitudinem filioram filiarumque et
nepotes et neptes vocentur. Sciendum autem est, huiusmodi successiones quae a
Tertulliano et Orphitiano deferuntur, capitis deminutione non peremi propter illam regulam
qua novae hereditates legitimae capitis deminutione non pereunt, sed illae solae quae ex
lege duodecim tabularum deferantur. Novissime sciendum est, etiam illos liberos qui
vulgo quaesiti sunt ad matris hereditatem ex hoc senatusconsulto admitti.
Si ex pluribus legitimis heredibus quidam omiserint hereditatem,
vel morte vel alia causa impediti fuerint quominus adeant: reliquis, qui adierint,
adcrescit illorum portio et, licet ante decesserint qui adierint, ad heredes tamen eorum
pertinet.
III. 5. DE SUCCESSIONE COGNATORUM.
Post suos heredes, eosque quos inter suos heredes praetor et constitutiones vocant, et post legitimos (quo numero sunt adgnati et hi quos in locum adgnatorum tam supra dicta senatusconsulta quam nostra erexit constitutio) proximos cognatos praetor vocat. Qua parte naturalis cognatio spectatur. nam adgnati capite deminuti quique ex his progeniti sunt, ex lege duodecim tabularum inter legitimos non habentur, sed a praetore tertio ordine vocantur, exceptis solis tantummodo fratre et sorore emancipatis, non etiam liberis eorum quos lex Anastasiana cum fratribus integri iuris constitutis vocat quidem ad legitimam fratris hereditatem sive sororis, non aequis tamen partibus, sed cum aliqua deminutione quam facile est ex ipsius constitutionis verbis colligere, aliis vero adgnatis inferioris gradus, licet capitis deminutionem passi non sunt, tamen eos anteponit et procul dubio cognatis. Hos etiam, qui per feminini sexus personas ex transverso cognatione iunguntur, tertio gradu proximitatis nomine praetor ad successionem vocat. Liberi quoque qui in adoptiva familia sunt ad naturalium parentum hereditatem hoc eodem gradu vocantur. Vulgo quaesitos nullum habere adgnatum manifestum est, cum adgnatio a patre, cognatio sit a matre, hi autem nullum patrem habere intelleguntur. eadem ratione nec inter se quidem possunt videri consanguinei esse, quia consanguinitatis ius species est adgnationis: tantum igitur cognati sunt sibi, sicut et matris cognatis. itaque omnibus istis ea parte competit bonorum possessio qua proximitatis nomine cognati vocantur. Hoc loco et illud necessario admonendi sumus, adgnationis quidem iure admitti aliquem ad hereditatem et si decimo gradu sit, sive de lege duodecim tabularum quaeramus, sive de edicto quo praetor legitimis heredibus daturum se bonorum possessionem pollicetur. proximitatis vero nomine his solis praetor promittit bonorum possessionem qui usque ad sextum gradum cognationis sunt, et ex septimo a sobrino sobrinaque nato nataeve.
III. 6. DE GRADIBUS COGNATIONIS.
Hoc loco necessarium est
exponere quemadmodum gradus cognationis numerentur. qua in re inprimis admonendi
sumus, cognationem aliam supra numerari, aliam infra, aliam ex transverso, quae etiam ex
latere dicitur. superior cognatio est parentium, inferior liberorum, ex transverso
fratrum sororumve, eorumque qui ex his progenerantur, et convenienter patrui, amitae,
avunculi, materterae. et superior quidem et inferior cognatio a primo gradu
incipit: at ea quae ex transverso numeratur, a secundo.
Primo gradu est supra pater, mater, infra filius, filia.
Secundo supra avos, avia, infra nepos, neptis, ex transverso frater, soror. Tertio
supra proavus, proavia. infra pronepos, proneptis, ex transverso fratris sororisque
filius, filia et convenienter patruus, amita, avunculus matertera. patruus est
patris frater, qui Graece vocatur: avunculus est
matris frater, qui apud Graecos proprie appellatur: et promiscue dicitur. amita est patris soror, matertera vero matris
soror: utraque vel apud quosdam
appellatur. Quarto gradu supra abavus, abavia, infra abnepos, abneptis, ex
transverso fratris sororisque nepos, neptis et convenienter patruus magnus, amita magna
(id est avi frater et soror), item avunculus magnus, matertera magna (id est aviae frater
et soror), consobrinus, consobrina (id est qui quaeve ex fratribus aut sororibus
progenerantur). sed quidam recte consobrinos eos proprie putant dici, qui ex duabus
sororibus progenerantur, quasi consororinos: eos vero qui ex duobus fratribus
progenerantur proprie fratres patrueles vocari (si autem ex duobus fratribus filiae
nascantur, sorores patrueles appellantur): at eos qui ex fratre et sorore
propagantur amitinos proprie dici (amitae tuae filii consobrinum te appellant, tu illos
amitinos). Quinto supra atavas, atavia, infra adnepos, adneptis, ex transverso
fratris sororisque pronepos, proneptis et convenienter propatruus, proamita (id est proavi
frater et soror), proavunculus, promatertera (id est proaviae frater et soror), item
fratris patruelis, sororis patruelis, consobrini et consobrinae, amitini, amitinae filius,
filia, propius sobrino, sobrina (hi sunt patrui magni, amitae magnae, avunculi magni,
materterae magnae filias, filia). Sexto gradu sunt supra tritavus, tritavia, infra
trinepos, trineptis, ex transverso fratris sororisque abnepos, abneptis et convenienter
abpatruus, abamita (id est abavi frater et soror), abavunculus, abmatertera (id est
abaviae frater et soror), item propatrui, proamitae, proavunculi, promaterterae filius,
filia, item fratris patruelis, sororis patruelis, consobrini, consobrinae, amitini,
amitinae nepos, neptis, item sobrini sobrinaeque (id est qui quaeve ex fratribus vel
sororibus patruelibus vel consobrinis vel amitinis progenerantur). Hactenus
ostendisse sufficiet quemadmodum gradus cognationis numerentur. namque ex his palam
est intellegere quemadmodum ulterius quoque gradus numerare debemus: quippe semper
generata quaeque persona gradum adiciat, ut longe facilias sit respondere quoto quisque
gradu sit quam propria cognationis appellatione quemquam denotare. Adgnationis
quoque gradus eodem modo numerantur. Sed cum magis veritas oculata fide quam per
aures animis hominum infigitur, ideo necessarium duximus, post narrationem graduum etiam
eos praesenti libro inscribi. quatenus possint et auribus et inspectione
adulescentes perfectissimam graduum doctrinam adipisci.
Illud certum est, ad serviles cognationes illam partem edicti qua
proximitatis nomine bonorum possessio promittitur non pertinere: nam nec ulla
antiqua ege talis cognatio computabatur. sed nostra constitutione, quam pro iure
patronatus fecimus (quod ius usque ad nostra tempora satis obscurum atque nube plenum et
undique confusum fuerat) et hoc, humanitate suggerente, concessimus, ut si quis in servili
consortio constitutus liberum vel liberos habuerit, sive ex libera sive servilis
condicionis muliere, vel contra serva mulier ex libero vel servo habuerit liberos
cuinscumque sexus, et ad libertatem his pervenientibus, et hi qui ex servili ventre nati
sunt libertatem meruerunt, vel, dum mulieres liberae erant, ipsi in servitute eas
habuerunt et postea ad libertatem pervenerunt, ut hi omnes ad successionem vel patris vel
matris veniant, patronatus iure in hac parte sopito: hos enim liberos non solum in
suorum parentium successionem, sed etiam alterum in alterius mutuam successionem
vocavimus, ex illa lege specialiter eos vocantes, sive soli inveniantur qui in servitute
nati et postea manumissi sunt, sive una cum aliis qui post libertatem parentium concepti
sunt, sive ex eadem matre vel eodem patre sive ex aliis nuptiis, ad similitudinem eorum
qui ex iustis nuptiis procreati sunt.
Repetitis itaque omnibus quae iam tradidimus, apparet, non semper
eos qui parem gradum cognationis optinent pariter vocari, eoque amplius nec eum quidem qui
proximior sit cognatus semper potiorem esse. cum enim prima causa sit suorum heredum
quosque inter suos heredes iam enumeravimus, apparet, pronepotem vel abnepotem defuncti
potiorem esse quam fratrum aut patrem matremque defuncti, cum alioquin pater quidem et
mater, ut supra quoque tradidimus, primum gradum cognationis optineant, frater vero
secundum, pronepos autem tertio gradu sit cognatus et abnepos quarto: nec interest
in potestate morientis fuerit an non fuerit, quod vel emancipatus vel ex emancipato aut ex
feminino sexu propagatus est.
Amotis quoque suis heredibus quosque inter suos heredes vocari
diximus, adgnatus, qui integrum ius adgnationis habet, etiamsi longissimo gradu sit,
plerumque potior habetur quam proximior cognatus: nam patrui nepos vel pronepos
avunculo vel materterae praefertur. totiens igitur dicimus aut potiorem haberi eum
qui proximiorem gradum cognationis obtinet, aut pariter vocari eos qui cognati sint,
quotiens neque suorum heredum iure quique inter suos heredes sunt, neque adgnationis iure
aliquis praeferri debeat secumdum ea quae tradidimus, exceptis fratre et sorore
emancipatis, qui ad successionem fratrum vel sororum vocantur, qui et si capite deminuti
sunt, tamen praeferuntur ceteris ulterioris gradus adgnatis.
III. 7. DE SUCCESSIONE LIBERTORUM.
Nunc de libertorum bonis
videamus. olim itaque licebat liberto patronum suum impune testamento
praeterire: nam ita demum lex duodecim tabularum ad hereditatem liberti vocabat
patronum, si intestatus mortuus esset libertus, nullo suo herede relicto. itaque
intestato quoque mortuo liberto, si is suum heredem reliquisset, nihil in bonis eius
patrono ius erat. et si quidem ex naturalibus liberis aliquem suum heredem
reliquisset, nulla videbatur querela: si vero adoptivus filius esset, aperte iniquum
erat nihil iuris patrono superesse. Qua de causa postea praetoris edicto haec iuris
iniquitas emendata est. sive enim faciebat testamentum libertus, iubebatur ita
testari ut patrono partem dimidiam bonorum suorum relinqueret: et si aut nihil aut
minus partis dimidiae reliquerat, dabatur patrono contra tabulas testamenti partis
dimidiae bonorum possessio. si vero intestatus moriebatur, suo herede relicto filio
adoptivo, dabatur aeque patrono contra hunc suum heredem partis dimidiae bonorum
possessio. prodesse autem liberto solebant ad excludendum patronum naturales liberi,
non solum quos in potestate mortis tempore habebat, sed etiam emancipati et in adoptionem
dati, si modo ex aliqua parte heredes scripti erant aut praeteriti contra tabulas bonorum
possessionem ex edicto petierant: nam exheredati nullo modo repellebant
patronum. Postea lege Papia adaucta sunt iura patronorum qui locupletiores libertos
habebant. cautum est enim ut ex bonis eius qui sestertiorum centum milium
patrimonium reliquerit et pauciores quam tres liberos habebat, sive is testamento facto,
sive intestato mortuus erat, virilis pars patrono deberetur. itaque cum unum filium
filiamve heredem reliquerit libertus, perinde pars dimidia patrono debebatur ac si is sine
ullo filio filiave decessisset: cum duos duasve heredes reliquerat, tertia pars
debebatur patrono: si tres reliquerat, repellebatur patronus.
Sed nostra constitutio, quam pro omnium notione Graeca lingua,
compendioso tractatu habito, composuimus, ita huiusmodi causas definivit, ut si quidem
libertus vel liberta minores centenariis sint, id est minus centum aureis habeant
substantiam (sic enim legis Papiae summam interpretati sumus, ut pro mille sestertiis unus
aureus computetur), nullum locum habeat patronus in eorum successionem, si tamen
testamentum fecerint. sin autem intestati decesserint, nullo liberorum relicto, tunc
patronatus ius, quod erat ex lege duodecim tabularum, integrum reservavit. cum vero
maiores centenariis sint, si heredes vel bonorum possessores liberos habeant sive unum
sive plures cuiuscumque sexus vel gradus, ad eos successionem parentum deduximus, omnibus
patronis una cum sua progenie semotis. sin autem sine liberis decesserint, si quidem
intestati, ad omnem hereditatem patronos patronasque vocavimus: si vero testamentum
quidem fecerint, patronos autem vel patronas praeterierint, cum nullos liberos haberent
vel habentes eos exheredaverint, vel mater sive avus maternus eos praeterierit, ita ut non
possint argui inofficiosa eorum testamenta, tunc ex nostra constitutione per bonorum
possessionem contra tabulas non dimidiam, ut ante, sed tertiam partem bonorum liberti
consequantur; vel quod deest eis ex constitutione nostra repleatur, si quando minus tertia
parte bonorum suorom libertus vel liberta eis reliquerint, ita sine onere ut nec liberis
liberti libertaeve ex ea parte legata vel fideicommissa praestentur, sed ad coheredes hoc
onus redundaret; multis aliis casibus a nobis in praefata constitutione congregatis, quos
necessarios esse ad huiusmodi iuris dispositionem perspeximus ut tam patroni patronaeque
quam liberi eorum nec non qui ex transverso latere veniunt usque ad quintum gradum ad
successionem libertorum vocentur, sicut ex ea constitutione intellegendum est: ut si
eiusdem patroni vel patronae vel duorum duarum pluriumve sint liberi, qui proximior est ad
liberti seu libertae vocetur successionem, et in capita non in stirpes dividatur
successio, eodem modo et in his qui ex transverso latere veniunt servando. paene
enim consonantia iura ingenuitatis et libertinitatis in successionibus fecimus.
Sed haec de his libertinis hodie dicenda sunt qui in civitatem
Romanam pervenerunt, cum nec sunt alii liberti, simul et dediticiis et Latinis sublatis,
cum Latinorum legitimae successiones nullae penitus erant, qui licet ut liberi vitam suam
peragebant, attamen ipso ultimo spiritu simul animam atque libertatem amittebant, et quasi
servoram ita bona eorum iure quodammodo peculii ex lege Iunia manumissores
detinebant. postea vero senatusconsulto Largiano cautum fuerat ut liberi
manumissoris, non nominatim exheredati facti, extraneis heredibus eorum in bonis Latinorum
praeponerentur. quibus supervenit etiam divi Traiani edictum, quod eundem hominem,
si invito vel ignorante patrono ad civitatem venire ex beneficio principis festinavit,
faciebat vivum quidem civem Romanum, Latinum autem morientem. sed nostra
constitutione propter huiusmodi condicionum vices et alias difficultates cum ipsis Latinis
etiam legem Iuniam et senatusconsultum Largianum et edictum divi Traiani in perpetuum
deleri censuianus, ut omnes liberti civitate Romana fruantur, et mirabili modo quibusdam
adiectionibus ipsas vias quae in Latinitatem ducebant ad civitatem Romanam capiendam
transposuimus.
III. 8. DE ADSIGNATIONE LIBERTORUM.
In summa, quod ad bona libertorum, admonendi sumus, senatum censuisse ut, quamvis ad omnes patroni liberos qui eiusdem gradus sint aequaliter bona libertorum pertineant, tamen liceret parenti uni ex liberis adsignare libertum, ut post mortem eius solus is patronus habeatur qui adsignatus est, et ceteri liberi, qui ipsi quoque ad eadem bona, nulla adsignatione interveniente, pariter admitterentur, nihil iuris in his bonis habeant. sed ita demum pristinum ius recipiunt, si is cui adsignatus est decesserit nullis liberis relictis. Nec tantum libertum, sed etiam libertam, et non tantum filio nepotive, sed etiam filiae neptive adsignare permittitur. Datur autem haec adsignandi facultas ei qui duos pluresve liberos in potestate habebit, ut eis quos in potestate habet adsignare ei libertum libertamve liceat. unde quaerebatur, si eum cui adsignaverit, postea emancipaverit num evanescat adsignatio? sed placuit, evanescere, quod et Iuliano et aliis plerisque visum est. Nec interest, testamento quis adsignet an sine testamento: sed etiam quibuscumque verbis hoc patronis permittitur facere, ex ipso senatusconsulto quod Claudianis temporibus factum est Suillo Rufo et Ostorio Scapula consulibas.
III. 9. DE BONORUM POSSESSIONIBUS.
Ius bonorum possessionis
introductum est a praetore emendandi veteris iuris gratia. nec solum in intestatorum
hereditatibus vetus ius eo modo praetor emendavit, sicut supra dictum est, sed in eorum
quoque qui testamento facto decesserint. nam si alienus postumus heres fuerit
institutus, quamvis hereditatem iure civili adire non poterat, cum institutio non valebat,
honorario tamen iure bonorum possessor efficiebatur, videlicet cum a praetore
adiuvabatur: sed hic e nostra constitutione hodie recte heres instituitur, quasi et
iure civili non incognitus.
Aliquando tamen neque emendandi neque impugnandi veteris iuris,
sed magis confirmandi gratia pollicetur bonorum possessionem. nam illis quoque qui
recte facto testamento heredes instituti sunt, dat secundum tabulas bonorum
possessionem: item ab intestato suos heredes et adgnatos ad bonorum possessionem
vocat: sed et remota quoque bonorum possessione, ad eos hereditas pertinet iure
civili.
Quos autem praetor solus vocat ad hereditatem, heredes quidem
ipso iure non fiunt (nam praetor heredem facere non potest: per legem enim tantum
vel similem iuris constitutionem heredes fiunt, veluti per senatusconsultum et
constitutiones principales: sed cum eis praetor dat bonorum possessionem, loco
heredum constituuntur et vocantur bonorum possessores. adhuc autem et alios
complures gradus praetor fecit in bonorum possessionibus dandis, dum id agebat, ne quis
sine successore moriatur: nam angustissimis finibus constitutum per legem duodecim
tabularum ius percipiendarum hereditatum praetor ex bono et aequo dilatavit.
Sunt autem bonorum possessiones ex testamento quidem hae.
prima quae praeteritis liberis datur vocaturque contra tabulas. secunda quam omnibus
iure scriptis heredibus praetor pollicetur, ideoque vocatur secundum tabulas.
Et cum de testamentis prius locutus est, ad intestatos transitum
fecit. et primo loco suis heredibus, et his qui ex edicto praetoris suis
connumerantur, dat bonorum possessionem quae vocatur unde liberi. secundo legitimis
heredibus: tertio decem personis quas extraneo manumissori praeferebat (sunt autem
decem personae hae: pater, mater, avus, avia, tam paterni quam materni, item filius,
filia, nepos, neptis, tam ex filio quam ex filia, frater, soror, sive consanguinei sive
uterini): quarto cognatis proximis: quinto tanquam ex familia: sexto
patrono et patronae liberisque eorum et parentibus: septimo viro et uxori:
octavo cognatis manumissoris.
Sed eas quidem praetoria induxit iurisdictio. nobis tamen
nihil incuriosum praetermissum est, sed nostris constitutionibus omnia corrigentes, contra
tabulas quidem et secundum tabulas bonorum possessiones admisimus utpote necessarias
constitutas, nec non ab intestato unde liberi et unde legitimi bonorum possessiones.
Quae autem in praetoris edicto quinto loco posita fuerat, id est unde decem personae, eam
pio proposito et compendioso sermone supervacuam ostendimus: cum enim praefata
bonorum possessio decem personas praeponebat extraneo manumissori, nostra constitutio,
quam de emancipatione liberorum fecimus, omnibus parentibus eisdemque manumissoribus
contracta fiducia manumissionem facere dedit, ut ipsa manumissio eorum hoc in se habeat
privilegium et supervacua fiat praedicta bonorum possessio. sublata igitur praefata
quinta bonorum possessione, in gradum eius sextam antea bonorum possessionem reduximus et
quintam fecimus, quam praetor proximis cognatis pollicetur. Cumque antea septimo
loco fuerat bonorum possessio tanquam ex familia et octavo unde liberi patroni patronaeque
et parentes eorum, utramque per constitutionem nostram, quam de iure patronatus fecimus,
penitus vacuavimus: cum enim ad similitudinem successionis ingenuorum libertinorum
successiones posuimus, quas usque ad quintum tantummodo gradum coartavimus, ut sit aliqua
inter ingenuos et libertos differentia, sufficiunt eis tam contra tabulas bonorum
possessio quam unde legitimi et unde cognati, ex quibus possint sua iura vindicare, omni
scrupulositate et inextricabili errore duarum istarum bonorum possessionum resoluta.
Aliam vero bonorum possessionem, quae unde vir et uxor appellatur et nono loco inter
veteres bonorum possessiones posita fuerat, et in suo vigore servavimus et altiore loco,
id est sexto, eam posuimus, decima veteri bonorum possessione, quae erat unde cognati
manumissoris, propter causas enarratas merito sublata: ut sex tantummodo bonorum
possessiones ordinariae permaneant suo vigore pollentes. Septima eas secuta, quam
optima ratione praetores introduxerunt. novissime enim promittitur edicto his etiam
bonorum possessio quibus ut detur lege vel senatusconsulto vel constitutione comprehensum
est, quam neque bonorum possessionibus quae ab intestato veniunt, neque eis quae ex
testamento sunt, praetor stabili iure connumeravit, sed quasi ultimum et extraordinarium
auxilium, prout res exigit, accommodavit scilicet his qui ex legibus, senatusconsultis,
constitutionibus principum ex novo iure vel ex testamento vel ab intestato veniunt.
Cum igitur plures species successionum praetor introduxisset
easque per ordinem disposuisset et in unaquaque specie successionis saepe plures extent
dispari gradu personae: ne actiones creditorum differrentur, sed haberent quos
convenirent, et ne facile in possessionem bonorum defuncti mitterentur et eo modo sibi
consulerent, ideo petendae bonorum possessioni certum tempus praefinivit. liberis
itaque et parentibus tam naturalibus quam adoptivis in petenda bonorum possessione anni
spatium, ceteris centum dierum dedit. Et si intra hoc tempus aliquis bonorum
possessionem non petierit, eiusdem gradus personis adcrescit: vel si nemo ex eo sit,
deinceps ceteris proinde bonorum possessionem ex successorio edicto pollicetur ac si is
qui praecedebat ex eo numero non esset. si quis itaque delatam sibi bonorum
possessionem repudiaverit, non quousque tempus bonorum possessioni praefinitum excesserit,
expectatur, sed statim ceteri ex eodem edicto admittuntur. In petenda autem bonorum
possessione dies utiles singuli considerantur. Sed bene anteriores principes et huic
causae providerunt, ne quis pro petendo bonorum possessiones curet, sed, quocumque modo si
admittentis eam indicium, intra statuta tamen tempora, ostenderit, plenum habeat earum
beneficium.
III. 10. DE ADQUISITIONE PER ADROGATIONEM.
Est et alterius generis per universitatem successio, quae neque lege duodecim tabularum neque praetoris edicto, sed eo iure quod consensu receptum est, introducta est. Ecce enim cum paterfamilias sese in adrogationem dat, omnes res eius corporales et incorporales quaeque ei debitae sunt, adrogatori ante quidem pleno iure adquirebantur, exceptis his quae per capitis deminutionem pereunt, quales sunt operarum obligationes et ius adgnationis. usus etenim et ususfructus, licet his antea connumerabantur, attamen capitis deminutione minima eos tolli nostra prohibuit constitutio. Nunc autem nos eandem adquisitionem quae per adrogationem fiebat coartavimus ad similitudinem naturalium parentum: nihil etenim aliud nisi tantummodo ususfructus tam naturalibus patribus quam adoptivis per filiosfamilias adquiritur in his rebus quae extrinsecus filiis obveniunt, dominio eis integro servato: mortuo autem filio adrogato in adoptiva familia etiam dominium eius adrogatorem transit, nisi supersint aliae personae quae ex nostra constitutione patrem in his quae adquiri non possunt antecedunt. Sed ex diverso pro eo quod is debuit qui se in adoptionem dedit, ipso quidem iure adrogator non tenetur, sed nomine filii convenietur et, si noluerit eum defendere, permittitur creditoribus per competentes nostros magistratus bona quae eius cum usufructu futura fuissent, si se alieno iuri non subiecisset, possidere et legitimo modo ea disponere.
III. 11. DE EO CUI LIBERTATIS CAUSA BONA ADDICUNTUR.
Accessit novus casus successionis ex constitutione divi Marci. nam si hi qui libertatem acceperunt a domino in testamento, ex quo non aditur hereditas, velint bona sibi addici libertatium conservandarum causa, audiuntur. et ita rescripto divi Marci ad Popilium Rufum continetur. Verba rescripti ita se habent:
"Si Virginio Valenti, qui testamento suo libertatem quibusdam adscripsit, nemine successore ab intestato existente, in ea causa bona esse coeperunt ut veniri debeant: is cuius de ea re notio est aditus rationem desiderii tui habebit, ut libertatium tam earum quae directo, quam earum quae per speciem fideicommissi relictae sunt, tuendarum gratia addicantur tibi, si idonee creditoribus caveris de solido quod cuique debetur solvendo. et hi quidem quibus directa libertas data est perinde liberi erunt ac si hereditas adita esset: hi autem quos heres rogatus est manumittere a te libertatem consequantur: nisi si non alia condicione velis bona tibi addici quam ut etiam qui directo libertatem acceperunt tui liberti fiant; nam huic etiam voluntati tuae, si ii de quorum statu agitur consentiant, auctoritatem nostram accommodamus. et ne huius rescriptionis nostrae emolumentum alia ratione irritum fiat, si fiscus bona agnoscere voluerit, et hi qui rebus nostris attendunt scient, commodo pecuniario praeferendam libertatis causam, et ita bona cogenda ut libertas his salva sit qui eam adipisci potuerunt si hereditas ex testamento adita esset."
Hoc rescripto subventum est et libertatibus et defunctis, ne bona eorum a creditoribus possideantur et veneant. certe si fuerint ex hac causa bona addicta, cessat bonorum venditio; extitit enim defuncti defensor, et quidem idoneus, qui de solido creditoribus cavet. Inprimis hoc rescriptum totiens locum habet, quotiens testamento libertates datae sunt. quid ergo, si quis intestatus decedens codicillis libertates dederit neque adita sit ab intestato hereditas? favor constitutionis debet locum habere. certe si testatus decedat et codicillis dederit libertatem, competere eam nemini dubium est. Tunc constitutioni locum esse verba ostendunt, cum nemo successor ab intestato existat. ergo quamdiu incertum sit, utrum existat an non, cessabit constitutio: si certum esse coeperit neminem extare, tunc erit constitutioni locus. Si is qui in integrum restitui potest abstinuit se ab hereditate, an, quamvis potest in integrum restitui, potest admitti constitutio? et debet addictio bonorum fieri. quid ergo, si post addictionem libertatum conservandarum causa factam in integrum sit restitutus? utique non erit dicendum revocari libertates quae semel competierunt. Haec constitutio libertatum tuendarum causa introducta est: ergo si libertates nullae sint datae, cessat constitutio. quid ergo, si vivus dedit libertates vel mortis causa et, ne de hoc quaeratur, utrum in fraudem creditorum an non factum sit, idcirco velint addici sibi bona, an audiendi sunt? et magis est, ut audiri debeant, etsi deficiant verba constitutionis. Sed cum multas divisiones eiusmodi constitutioni deesse perspeximus, lata est a nobis plenissima constitutio, in quam multae species collatae sunt, quibus ius huiusmodi successionis plenissimum est effectum, quas ex ipsa lectione constitutionis potest quis cognoscere.
III. 12. DE SUCCESSIONIBUS SUBLATIS,QUAE FIEBANT PER BONORUM VENDITIONEMET EX SENATUSCONSULTO CLAUDIANO.
Erant ante praedictam
successionem olim et aliae per universitatem successiones. qualis fuerat bonorum
emptio quae de bonis debitoris vendendis per multas ambages fuerat introducta, et tunc
locum habebat quando iudicia ordinaria in usu fuerunt: sed cum extraordinariis
iudiciis posteritas usa est, ideo cum ipsis ordinariis iudiciis etiam bonorum venditiones
exspiraverunt et tantummodo creditoribus datur officio iudicis bona possidere et, prout
eis utile visum fuerit, ea disponere, quod ex latioribus digestorum libris perfectius
apparebit.
Erat et ex senatusconsulto Claudiano miserabilis per
universitatem adquisitio, cum libera mulier servili amore bacchata ipsam libertatem per
senatusconsultum amittebat et cum libertate substantiam: quod indignum nostris
temporibus esse existimantes, et a nostra civitate deleri et non inseri nostris digestis
concessimus.
Nunc transeamus ad
obligationes. obligatio est iuris vinculum, quo necessitate adstringimur alicuius
solvendae rei, secundum nostrae civitatis iura.
Omnium autem obligationum summa divisio in duo genera
deducitur: namque aut civiles sunt aut praetoriae. civiles sunt, quae aut
legibus constitutae aut certe iure civili comprobatae sunt. praetoriae sunt, quas
praetor ex sua iurisdictione constituit, quae etiam honorariae vocantur.
Sequens divisio in quattuor species deducitur: aut enim ex
contractu sunt aut quasi ex contractu aut ex maleficio aut quasi ex maleficio. prius
est, ut de his quae ex contractu sunt dispiciamus. harum aeque quattuor species
sunt: aut enim re contrahuntur aut verbis aut litteris aut consensu. de quibus
singulis dispiciamus.
III. 14. QUIBUS MODIS RE CONTRAHITUR OBLIGATIO .
Re contrahitur obligatio
veluti mutui datione. mutui autem obligatio in his rebus consistit quae pondere,
numero mensurave constant, veluti vino, oleo, frumento, pecunia numerata, aere, argento,
auro, quas res aut numerando aut metiendo aut adpendendo in hoc damus ut accipientium
fiant, et quandoque nobis non eaedem res, sed aliae eiusdem naturae et qualitatis
reddantur. unde etiam mutuum appellatum sit, quia ita a me tibi datur, ut ex meo
tuum fiat. ex eo contractu nascitur actio quae vocatur condictio. Is quoque,
qui non debitum accepit ab eo qui per errorem solvit re obligatur: daturque agenti
contra eum propter repetitionem condicticia actio; nam proinde ei condici potest SI
PARET EUM DARE OPORTERE ac si mutuum accepisset. unde
pupillus, si ei sine tutoris auctoritate non debitum per errorem datum est, non tenetur
indebiti condictione, non magis quam mutui datione. sed haec species obligationis
non videtur ex contractu consistere, cum is qui solvendi animo dat magis distrahere voluit
negotium quam contrahere.
Item is cui res aliqua utenda datur, id est commodatur, re
obligatur et tenetur commodati actione. sed is ab eo qui mutuum accepit longe
distat: namque non ita res datur ut eius fiat, et ob id de ea re ipsa restituenda
tenetur. et is quidem qui mutuum accepit, si quolibet fortuito casu quod accepit
amiserit, veluti incendio, ruina, naufragio aut latronum hostiumve incursu, nihilo minus
obligatus permanet. at is qui utendum accepit sane quidem exactam diligentiam
custodiendae rei praestare iubetur, nec sufficit ei tantam diligentiam adhibuisse quantam
suis rebus adhibere solitus est, si modo alius diligentior poterit eam rem
custodire: sed propter maiorem vim maioresve casus non tenetur, si modo non huius
culpa is casus intervenerit: alioquin si id quod tibi commodatum est peregre ferre
tecum malueris, et vel incursu hostium praedonumve vel naufragio amiseris, dubium non est
quin de restituenda ea re tenearis. commodata autem res tunc proprie intellegitur,
si nulla mercede accepta vel constituta res tibi utenda data est. alioquin mercede
interveniente locatus tibi usus rei videtur: gratuitum enim debet esse commodatum.
Praeterea et is apud quem res aliqua deponitur re obligatur, et
actione depositi, qua et ipse de ea re quam accepit restituenda tenetur. sed is ex
eo solo tenetur, si quid dolo commiserit, culpae autem nomine, id est desidiae atque
neglegentiae, non tenetur: itaque securus est qui parum diligenter custoditam rem
furto amisit, quia, qui neglegenti amico rem custodiendam tradidit, suae facilitati id
imputare debet.
Creditor quoque qui pignus accepit re obligatur, qui et ipse de
ea ipsa re quam accepit restituenda tenetur actione pigneraticia. sed quia pignus
utriusque gratia datur, et debitoris, quo magis ei pecunia crederetur, et creditoris, quo
magis ei in tuto sit creditum, placuit sufficere, quod ad eam rem custodiendam exactam
diligentiam adhiberet: quam si praestiterit et aliquo fortuito casu rem amiserit,
securum esse nec impediri creditum petere.
III. 15. DE VERBORUM OBLIGATIONE.
Verbis obligatio
contrahitur ex interrogatione et responsione, cum quid dari fierive nobis
stipulamur. ex qua duae proficiscuntur actiones, tam condictio, si certa sit
stipulatio, quam ex stipulatu, si incerta. quae hoc nomine inde utitur, quia
stipulum apud veteres firmum appellabatur, forte a stipite descendens.
In hac re olim talia verba tradita fuerunt:
SPONDES? SPONDEO, PROMITTIS? PROMITTO, FIDEPROMITTIS? FIDEPROMITTO, FIDEIUBES? FIDEIUBEO, DABIS? DABO, FACIES? FACIAM.
utrum autem Latina an Graeca vel qua alia lingua
stipulatio concipiatur, nihil interest, scilicet si uterque stipulantium intellectum huius
linguae habeat: nec necesse est eadem lingua utrumque uti, sed sufficit congruenter
ad interrogatum respondere: quin etiam duo Graeci Latina lingua obligationem
contrahere possunt. sed haec sollemnia verba olim quidem in usu fuerunt:
postea autem Leoniana constitutio lata est, quae, sollemnitate verborum sublata, sensum et
consonantem intellectum ab utraque parte solum desiderat, licet quibuscumque verbis
expressus est.
Omnis stipulatio aut pure aut in diem aut sub condicione
fit. pure veluti QUINQUE AUREOS DARE SPONDES? idque
confestim peti potest. in diem, cum adiecto die, quo pecunia solvatur, stipulatio
fit: veluti DECEM AUREOS PRIMlS KALENDIS MARTIIS
DARE SPONDES? id autem quod in diem stipulamur statim quidem debetur, sed peti
prius quam dies veniat non potest: ac ne eo quidem ipso die in quem stipulatio facta
est peti potest, quia totus ille dies arbitrio solventis tribui debet. neque enim
certum est eo die in quem promissum est datum non esse, priusquam is praetereat. At
si ita stipuleris DECEM AUREOS ANNUOS, QUOAD VIVAM,
DARE SPONDES?, et pure facta obligatio intellegitur et perpetuatur, quia ad tempus
deberi non potest. sed heres petendo pacti exceptione submovebitur. Sub
condicione stipulatio fit, cum in aliquem casum differtur obligatio, ut si aliquid factum
fuerit aut non fuerit, stipulatio committatur, veluti SI TITIUS CONSUL
FACTUS FUERIT, QUINQUE AUREOS DARE SPONDES? si quis
ita stipuletur SI IN CAPITOLIUM NON ASCENDERO, DARE
SPONDES? perinde erit ac si stipulatus esset, cum morietur dari sibi. ex
condicionali stipulatione tantum spes est debitum iri, eamque ipsam spem transmittimus,
si, priusquam condicio existat, mors nobis contigerit. Loca etiam inseri
stipulationi solent, veluti CARTHAGINE DARE SPONDES? quae stipulatio licet
pure fieri videatur, tamen re ipsa habet tempus iniectum, quo promissor utatur ad pecuniam
Carthagine dandam. et ideo si quis ita Romae stipuletur HODIE CARTHAGINE
DARE SPONDES? inutilis erit stipulatio, cum impossibilis sit
repromissio. Condiciones quae ad praeteritum vel ad praesens tempus referuntur aut
statim infirmant obligationem aut omnino non differunt: veluti SI TITIUS CONSUL FUIT
vel SI MAEVIUS VIVIT, DARE SPONDES? nam si ea ita non sunt,
nihil valet stipulatio: sin autem ita se habent, statim valent. quae enim per
rerum naturam certa sunt non morantur obligationem, licet apud nos incerta sint.
Non solum res in stipulatum deduci possunt, sed etiam
facta: ut si stipulemur fieri aliquid vel non fieri. et in huiusmodi
stipulationibus optimum erit poenam, subiicere, ne quantitas stipulationis in incerto sit
ac necesse sit actori probare, quid eius intersit. itaque si quis ut fiat aliquid,
stipuletur, ita adici poena debet? SI ITA FACTUM NON
ERIT, TUM POENAE NOMINE DECEM AUREOS DARE
SPONDES: sed si quaedam fieri, quaedam non fieri una eademque conceptione
stipuletur, clausula erit huiusmodi adicienda: SI ADVERSUS EA
FACTUM ERIT, SIVE QUID ITA FACTUM NON
ERIT, TUNC POENAE NOMINE DECEM AUREOS DARE
SPONDES?
III. 16. DE DUOBUS REIS STIPULANDI ET PROMITTENDI.
Et stipulandi et promittendi duo pluresve rei fieri possunt. stipulandi ita si post omnium interrogationem promissor respondeat SPONDEO. ut puta cum duobus separatim stipulantibus ita promissor respondeat UTRIQUE VESTRUM DARE SPONDEO: nam si prius Titio spoponderit, deinde alio interrogante spondeat, alia atque alia erit obligatio nec creduntur duo rei stipulandi esse. duo pluresve rei promittendi ita fiunt, MAEVI, QUINQUE AUREOS DARE SPONDES? SEI, EOSDEM QUINQUE AUREOS DARE SPONDES? respondeant singuli separatim SPONDEO. Ex huiusmodi obligationibus et stipulantibus solidum singulis debetur et promittentes singuli in solidum tenentur. in utraque tamen obligatione una res vertitur: et vel alter debitum accipiendo vel alter solvendo omnium perimit obligationem et omnes liberat. Ex duobus reis promittendi alius pure, alius in diem vel sub condicione obligari potest: nec impedimento erit dies aut condicio, quo minus ab eo qui pure obligatus est petatur.
III. 17. DE STIPULATIONE SERVORUM.
Servus ex persona domini ius stipulandi habet. sed hereditas in plerisque personae defuncti vicem sustinet: ideoque quod servus hereditarius ante aditam hereditatem stipulatur adquirit hereditati, ac per hoc etiam heredi postea facto adquiritur. Sive autem domino sive sibi sive conservo suo sive impersonaliter servus stipuletur, domino adquirit. idem iuris est et in liberis qui in potestate patris sunt, ex quibus causis adquirere possunt. Sed cum factum in stipulatione continebitur, omnimodo persona stipulantis continetur, veluti si servus stipuletur, ut sibi ire agere liceat: ipse enim tantum prohiberi non debet, non etiam dominus eius. Servus communis stipulando unicuique dominorum pro portione dominii adquirit, nisi si unius eorum iussu aut nominatim cui eorum stipulatus est: tunc enim soli ei adquiritur. quod servus communis stipulatur, si alteri ex dominis adquiri non potest, solidum alteri adquiritur, veluti si res quam dari stipulatus est unius domini sit.
III. 18. DE DIVISIONE STIPULATIONUM.
Stipulationum aliae iudiciales sunt, aliae praetoriae, aliae conventionales, aliae communes tam praetoriae quam iudiciales. Iudiciales sunt dumtaxat quae a mero iudicis officio proficiscuntur: veluti de dolo cautio vel de persequendo servo qui in fuga est, restituendove pretio. Praetoriae, quae a mero praetoris officio proficiscuntur, veluti damni infecti vel legatorum. praetorias autem stipulationes sic exaudiri oportet ut in his contineantur etiam aediliciae: nam et hae ab iurisdictione veniunt. Conventionales sunt quae ex conventione utriusque partis concipiuntur, hoc est neque iussu iudicis neque iussu praetoris, sed ex conventione contrahentium. quaram totidem genera sunt, quot (paene dixerim) rerum contrahendarum. Communes sunt stipulationes veluti rem salvam fore pupilli: nam et praetor iubet rem salvam fore pupillo caveri, et interdum iudex, si aliter expediri haec res non potest: vel de rato stipulatio.
III. 19. DE INUTILIBUS STIPULATIONIBUS.
Omnis res quae dominio
nostro subicitur in stipulationem deduci potest, sive illa mobilis sive soli sit. At
si quis rem quae in rerum natura non est aut esse non potest dari stipulatus fuerit,
veluti Stichum, qui mortuus sit, quem vivere credebat, aut hippocentaurum, qui esse non
possit, inutilis erit stipulatio. Idem iuris est, si rem sacram aut religiosam, quam
humani iuris esse credebat, vel publicam, quae usibus populi perpetuo eita sit, ut forum
vel theatrum, vel liberum hominem, quem servum esse credebat, vel rem cuius commercium non
habuit, vel rem suam, dari quis stipuletur. nec in pendenti erit stipulatio ob id
quod publica res in privatum deduci et ex libero servus fieri potest et commercium
adipisci stipulator potest et res stipulatoris esse desinere potest: sed protinus
inutilis est. item contra, licet initio utiliter res in stipulatum deducta sit, si
postea in earum qua causa de quibus supra dictum est sine facto promissoris devenerit,
extinguitur stipulatio. ac ne statim ab initio talis stipulatio valebit LUCIUM
TITIUM, CUM SERVUS ERIT, DARE SPONDES? et similia,
quia natura sui dominio nostro exempta in obligationem deduci nullo modo possunt.
Si quis alium daturum facturumve quid spoponderit, non
obligabitur, veluti si spondeat Titium quinque aureos daturum. quodsi effecturum se
ut Titius daret spoponderit, obligatur.
Si quis alii quam cuius iuri subiectus sit stipuletur, nihil
agit. plane solutio etiam in extranei personam conferri potest (veluti si quis ita
stipuletur MIHI AUT SEIO DARE SPONDES?), ut obligatio quidem
stipulatori adquiratur, solvi tamen Seio etiam invito eo recte possit, ut liberatio ipso
iure contingat, sed ille adversus Seium habeat mandati actionem. quodsi quis sibi et
alii, cuius iuri subiectus non sit, decem dari aureos stipulatus est, valebit quidem
stipulatio: sed utrum totum debetur quod in stipulationem deductum est, an vero pars
dimidia, dubitatum est: sed placet, non plus quam partem dimidiam ei adquiri.
ei, qui tuo iuri subiectus est, si stipulatus sis, tibi adquiris, quia vox tua tamquam
filii sit, sicuti filii vox tamquam tua intellegitur in his rebus quae tibi adquiri
possunt.
Praeterea inutilis est stipulatio, si quis ad ea quae
interrogatus erit non respondeat, veluti si decem aureos a te dari stipuletur, tu quinque
promittas, vel contra: aut si ille pure stipuletur, tu sub condicione promittas, vel
contra, si modo scilicet id exprimas, id est si cui sub condicione vel in diem stipulanti
tu respondeas: PRAESENTI DIE SPONDEO. nam si hoc solum
respondeas: PROMITTO, breviter videris in eandem diem aut condicionem
spopondisse: nec enim necesse est in respondendo eadem omnia repeti quae stipulator
expresserit.
Item inutilis est stipulatio, si ab eo stipuleris qui iuri tuo
subiectus est, vel si is a te stipuletur. sed servus quidem non solum domino suo
obligari non potest, sed ne alii quidem ulli: filii vero familias aliis obligari
possunt.
Mutum neque stipulari neque promittere posse palam est.
quod et in surdo receptum est: quia et is qui stipulatur verba promittentis, et is
qui promittit verba stipulantis audire debet. unde apparet, non de eo nos loqui qui
tardius exaudit, sed de eo qui omnino non exaudit. Furiosus nullum negotium gerere
potest, quia non intellegit quid agit. Pupillus omne negotium recte gerit: ut
tamen, sicubi tutoris auctoritas necessaria sit, adhibeatur tutor, veluti si ipse
obligetur: nam alium sibi obligare etiam sine tutoris auctoritate potest. Sed
quod diximus de pupillis, utique de his verum est qui iam aliquem intellectum habent; nam
infans et qui infantiae proximus est, non multum a furioso distant, quia huius aetatis
pupilli nullum intellectum habent: sed in proximis infantiae propter utilitatem
eorum benignior iuris interpretatio facta est, ut idem iuris habeant quod pubertati
proximi. sed qui in parentis potestate est impubes nec auctore quidem patre
obligatur.
Si impossibilis condicio obligationibus adiciatur, nihil valet
stipulatio. impossibilis autem condicio habetur, cui natura impedimento est quo
minus existat, veluti si quis ita dixerit: SI DIGITO CAELUM
ATTIGERO, DARE SPONDES? at si ita stipuletur, SI
DIGITO CAELUM NON ATTIGERO, DARE SPONDES? pure facta
obligatio intellegitur ideoque statim petere potest.
Item verborum obligatio inter absentes concepta inutilis
est. sed cum hoc materiam litium contentiosis hominibus praestabat, forte post
tempus tales allegationes opponentibus et non praesentes esse vel se vel adversarios suos
contendentibus: ideo nostra constitutio propter celeritatem dirimendarum litium
introducta est, quam ad Caesarienses advocatos scripsimus, per quam disposuimus, tales
scripturas quae praesto esse partes indicant omnimodo esse credendas, nisi ipse qui
talibus utitur improbis allegationibus manifestissimis probationibus vel per scripturam
vel per testes idoneos approbaverit, in ipso toto die quo conficiebatur instrumentum sese
vel adversarium suum in aliis locis esse.
Post mortem suam dari sibi nemo stipulari poterat, non magis quam
post eius mortem a quo stipulabatur. ac ne is qui in alicuius potestate est post
mortem eius stipulari poterat, quia patris vel domini voce loqui videtur. sed et si
quis ita stipuletur, PRIDIE QUAM MORIAR vel PRIDIE QUAM MORIERIS DARI?
inutilis erat stipulatio. sed cum, ut iam dictum est, ex consensu contrahentium
stipulationes valent, placuit nobis etiam in hunc iuris articulum necessariam inducere
emendationem, ut, sive post mortem sive pridie quam morietur stipulator sive promissor,
stipulatio concepta est, valeat stipulatio.
Item si quis ita stipulatus erat: SI NAVIS EX ASIA VENERIT,
HODIE DARE SPONDES? inutilis erat stipulatio, quia praepostere concepta est.
sed cum Leo inclytae recordationis in dotibus eandem stipulationem, quae praepostera
nuncupatur non esse reiciendam existimavit, nobis placuit et huic perfectum robur
accommodare, ut non solum in dotibus, sed etiam in omnibus valeat huiusmodi conceptio
stipulationis. Ita autem concepta stipulatio, veluti si Titius dicat CUM
MORIAR, DARE SPONDES? vel CUM MORIERIS, et apud veteres utilis erat et
nunc valet. Item post mortem alterius recte stipulamur.
Si scriptum fuerit in instrumento, promisisse aliquem, perinde
habetur atque si interrogatione praecedente responsum sit.
Quotiens plures res una stipulatione comprehenduntur, si quidem
promissor simpliciter respondeat DARE SPONDEO, propter omnes tenetur: si
vero unam ex his vel quasdam daturum se spoponderit, obligatio in his pro quibos
spoponderit contrahitur. ex pluribus enim stipulationibus una vel quaedam videntur
esse perfectae: singulas enim res stipulari et ad singulas respondere debemus.
Alteri stipulari, ut supra dictum est, nemo potest:
inventae sunt enim huiusmodi obligationes ad hoc, ut unusquisque sibi adquirat quod sua
interest: ceterum si alii detur, nihil interest stipulatoris. plane si quis
velit hoc facere, poenam stipulari conveniet, ut, nisi ita factum sit ut comprehensum
esset, committatur poenae stipulatio etiam ei cuius nihil interest: poenam enim cum
stipulatur quis, non illud inspicitur, quid intersit eius, sed quae sit quantitas sita in
condicione stipulationis. ergo si quis stipuletur Titio dari, nihil agit; sed si
addiderit poenam NISI DEDERIS, TOT AUREOS DARE
SPONDES? tunc committitur stipulatio. Sed si quis stipuletur alii, cum eius
interesset, placuit stipulationem valere. nam si is qui pupilli tutelam administrare
coeperat, cessit administratione contutori suo et stipulatus est, rem pupilli salvam fore,
quoniam interest stipulatoris fieri quod stipulatus est, cum obligatus futurus esset
pupillo si male res gesserit, tenet obligatio. ergo et si quis procuratori suo dari
stipulatus sit, stipulatio vires habebit. et si creditori suo, quod sua interest, ne
forte vel poena committatur, vel praedia distrahantur quae pignori data erant, valet
stipulatio. Versa vice qui alium facturum promisit, videtur in ea esse causa ut non
teneatur, nisi poenam ipse promiserit.
Item nemo rem suam futuram in eum casum quo sua fit, utiliter
stipulatur. Si de alia re stipulator senserit, de alia promissor, perinde nulla
contrahitur obligatio ac si ad interrogatum responsum non esset, veluti si hominem Stichum
a te stipulatus quis fuerit, tu de Pamphilo senseris, quem Stichum vocari
credideris. Quod turpi ex causa promissum est, veluti si quis homicidium vel
sacrilegium se facturum promittat, non valet.
Cum quis sub aliqua condicione fuerit stipulatus, licet ante
condicionem decesserit, postea existente condicione, heres eius agere potest. idem
est et a promissoris parte. Qui hoc anno aut hoc mense dari stipulatus sit, nisi
omnibus partibus praeteritis anni vel mensis non recte petet. Si fundum dari
stipuleris vel hominem, non poteris continuo agere, nisi tantum spatii praeterierit quo
traditio fieri possit.
Pro eo qui promittit
solent alii obligari, qui fideiussores appellantur, quos homines accipere solent dum
curant ut diligentius sibi cautum sit. In omnibus autem obligationibus adsumi
possunt, id est sive re sive verbis sive litteris sive consensu contractae fuerint.
ac ne illud quidem interest, utrum civilis an naturalis sit obligatio cui adiciatur
fideiussor, adeo quidem ut pro servo quoque obligetur, sive extraneus sit qui fideiussorem
a servo accipiat, sive ipse dominus in id quod sibi naturaliter debetur. Fideiussor
non tantum ipse obligatur sed etiam heredem obligatum relinquit. Fideiussor et
praecedere obligationem et sequi potest.
Si plures sint fideiussores, quotquot erunt numero, singuli in
solidum tenentur. itaque liberum est creditori, a quo velit solidum petere.
sed ex epistula divi Hadriani compellitur creditor a singulis qui modo solvendo sint litis
contestatae tempore partes petere. ideoque si quis ex fideiussoribus eo tempore
solvendo non sit, hoc ceteros onerat. sed et si ab umo fideiussore creditor totum
consecutus fuerit, huius solius detrimentum erit, si is pro quo fideiussit solvendo non
sit: et sibi imputare debet, cum potuerit adiuvari ex epistula divi Hadriani, et
desiderare ut pro parte in se detur actio. Fideiussores ita obligari non possunt ut
plus debeant quam debet is pro quo obligantur: nam eorum obligatio accessio est
principalis obligationis nec plus in accessione esse potest quam in principali re.
at ex diverso, ut minus debeant, obligari possunt. itaque si reus decem aureos
promiserit, fideiussor in quinque recta obligatur: contra vero non potest
obligari. item si ille pure promiserit, fideiussor sub condicione promittere
potest: contra vero non potest. non solum enim in quantitate, sed etiam in
tempore minus et plus intellegitur. plus est enim statim aliquid dare, minus est
post tempus dare.
Si quid autem fideiussor pro reo solverit, eius reciperandi causa
habet cum eo mandati indicium. Graece fideiussor plerumque ita accipitur: [ id est:
mea fide iubeo dico volo] sive : sed et si dixerit, pro eo erit ac si dixerit, In stipulationibus fideiussorum sciendum est generaliter hoc
accipi, ut, quodcumque scriptum sit quasi actum, videatur etiam actum: ideoque
constat, si quis se scripserit fideiussisse, videri omnia sollemniter acta.
III. 21. DE LITTERARUM OBLIGATIONE.
Olim scriptura fiebat
obligatio, quae nominibus fieri dicebatur: quae nomina hodie non sunt in usu.
Plane si quis debere se scripserit quod numeratum ei non est, de
pecunia minime numerata post multum temporis exceptionem opponere non potest: hoc
enim saepissime constitutum est. sic fit ut et hodie, dum queri non potest.
scriptura obligetur: et ex ea nascitur condictio, cessante scilicet verborum
obligatione. multum autem tempus m hac exceptione antea quidem ex principalibus
constitutionibus usque ad quinquennium procedebat: sed ne creditores diutius possint
suis pecuniis forsitan defraudari, per constitutionem nostram tempus coartatum est, ut
ultra biennii metas huiusmodi exceptio minime extendatur.
III. 22. DE CONSENSU OBLIGATIONE.
Consensu fiunt obligationes in emptionibus venditionibus, locationibus conductionibus, societatibus, mandatis. Ideo autem istis modis consensu dicitur obligatio contrahi, quia neque scriptura neque praesentia omnimodo opus est, ac ne dari quidquam necesse est, ut substantiam capiat obligatio, sed sufficit eos qui negotium gerunt consentire. Unde imter absentes quoque talia negotia contrahuntur, veluti per epistulam aut per nuntium. Item in his contractibus alter alteri obligatur in id quod alterum alteri ex bono et aequo praestare oportet, cum alioquin in verborum obligationibus alius stipuletur, alius promittat.
III. 23. DE EMPTIONE ET VENDITIONE.
Emptio et
venditio contrahitur simulatque de pretio convenerit, quamvis nondum pretium numeratum sit
ac ne arra quidem data fuerit. nam quod arrae nomine datur argumentum est emptionis
et venditionis contractae. sed haec quidem de emptionibus et venditionibus quae sine
scriptura consistunt obtinere oportet: nam nihil a nobis in huiusmodi venditionibus
innovatum est. in his autem quae scriptura conficiuntur non aliter perfectam esse
emptionem et venditionem constituimus, nisi et instrumenta emptionis fuerint conscripta
vel manu propria contrahentium, vel ab alio quidem scripta, a contrahente autem subscripta
et, si per tabellionem fiunt, nisi et completiones acceperint et fuerint partibus
absoluta. donec enim aliquid ex his deest, et poenitentiae locus est et potest
emptor vel venditor sine poena recedere ab emptione. ita tamen impune recedere eis
concedimus nisi iam arrarum nomine aliquid fuerit datum: hoc etenim subsecuto, sive
in scriptis sive sine scriptis venditio celebrata est, is qui recusat adimplere
contractum, si quidem emptor est, perdit quod dedit, si vero venditor, duplum restituere
compellitur, licet nihil super arris expressum est.
Pretium autem constitui oportet: nam nulla emptio sine
pretio esse potest. sed et certum pretium esse debet. alioquin si ita inter
aliquos convenerit, ut, quanti Titius rem aestimaverit, tanti sit empta: inter
veteres satis abundeque hoc dubitabatur, sive constat venditio sive non. sed nostra
decisio ita hoc constituit, ut, quotiens sic composita sit venditio QUANTI
ILLE AESTIMAVERIT, sub hac condicione staret contractus, ut, si quidem ipse
qui nominatus est pretium definierit, omnimodo secundum eius aestimationem et pretium
persolvatur et res tradatur, ut venditio ad effectum perducatur, emptore quidem ex empto
actione, venditore autem ex vendito agente. sin autem ille qui nominatus est vel
noluerit vel non potuerit pretiam definire, tunc pro nihilo esse venditionem, quasi nullo
pretio statuto. quod ius cum in venditionibus nobis placuit, non est absurdum et in
locationibus et conductionibus trahere.
Item pretium in numerata pecunia consistere debet. nam in
ceteris rebus an pretium esse possit, veluti homo aut fundus aut toga alterius rei pretium
esse possit, valde quaerebatur. Sabinus et Cassius etiam in alia re putant posse
pretium consistere: unde illud est quod vulgo dicebatur, per permutationem rerum
emptionem et venditionem contrahi, eamque speciem emptionis venditionisque vetustissimam
esse: argumentoque utebantur Graeco poeta Homero, qui aliqua parte exercitum
Achivorum vinum sibi comparasse ait permutatis quibusdam rebus, his verbis:
[id est: inde vinum comparabant comantes Achivi, alii aere, alii splendido ferro, alii pellibus, alii, ipsi bobus, alii mancipiis.]
diversae scholae auctores contra
sentiebant, aliudque esse existimabant permutationem rerum, aliud emptionem et
venditionem. alioquin non posse rem expediri, permutatis rebus, quae videatur res
venisse et quae pretii nomine data esse: nam utramque videri et venisse et pretii
nomine datam esse, rationem non pati. sed Proculi sententia, dicentis permutationem
propriam esse speciem contractus a venditione separatam, merito praevaluit, cum et ipse
aliis Homericis versibus adiuvatur et validioribus rationibus argumentatur. quod et
anteriores divi principes admiserunt et in nostris digestis latius significatur.
Cum autem emptio et venditio contracta sit (quod effici diximus,
simulatque de pretio convenerit, cum sine scriptura res agitur), periculum rei venditae
statim ad emptorem pertinet, tametsi adhuc ea res emptori tradita non sit. itaque si
homo mortuus sit vel aliqua parte corporis laesus fuerit, aut aedes totae aut aliqua ex
parte incendio consumptae fuerint, aut fundus vi fluminis totus vel aliqua ex parte
ablatus sit, sive etiam inundatione aquae aut arboribus turbine deiectis longe minor aut
deterior esse coeperit, emptoris damnum est, cui necesse est, licet rem non fuerit nactus,
pretium solvere. quidquid enim sine dolo et culpa venditoris accidit, in eo venditor
securus est. sed et si post emptionem fundo aliquid per alluvionem accessit, ad
emptoris commodum pertinet: nam et commodum eius esse debet cuius periculum
est. Quodsi fugerit homo qui veniit, aut subreptus fuerit, ita ut neque dolus neque
culpa venditoris interveniat animadvertendum erit an custodiam eius usque ad traditionem
venditor susceperit. sane enim, si susceperit, ad ipsius periculum is casus
pertinet: si non susceperit, securus erit. idem et in ceteris animalibus
ceterisque rebus intellegimus. utique tamen vindicationem rei et condictionem
exhibere debebit emptori, quia sane, qui rem nondum emptori tradidit adhuc ipse dominus
est. idem est etiam de furti et de damni iniuriae actione. Emptio tam sub
condicione quam pure contrahi potest. sub condicione veluti SI
STICHUS INTRA CERTUM DIEM TIBI PLACUERIT, ERIT
TIBI EMPTUS AUREIS TOT. Loca sacra vel religiosa, item publica,
veluti forum, basilicam, frustra quis sciens emit, quas tamen si pro privatis vel
profanis, deceptus a venditore, emerit, habebit actionem ex empto, quod non habere ei
liceat ut consequatur quod sua interest deceptum eum non esse. idem iuris est, si
hominem liberum pro servo emerit.
III. 24. DE LOCATIONE ET CONDUCTIONE.
Locatio et conductio
proxima est emptioni et venditioni iisdemque iuris regulis consistit. nam ut emptio
et venditio ita contrahitur si de pretio convenerit, sic etiam locatio et conductio ita
contrahi intellegitur si merces constituta sit. et competit locatori quidem locati
actio, conductori vero conducti. Et quae supra diximus, si alieno arbitrio pretium
permissum fuerit, eadem et de locatione et conductione dicta esse intellegamus, si alieno
arbitrio merces permissa fuerit. qua de causa si fulloni polienda curandave aut
sarcinatori sarcienda vestimenta quis dederit nulla statim mercede constituta, sed postea
tantum daturus quantum inter eos convenerit, non proprie locatio et conductio contrahi
intellegitur, sed eo nomine praescriptis verbis actio datur.
Praeterea sicut vulgo quaerebatur, an permutatis rebus emptio et
venditio contrahitur: ita quaeri solebat de locatione et conductione, si forte rem
aliquam tibi utendam sive fruendam quis dederit et invicem a te aliam utendam sive
fruendam acceperit. et placuit, non esse locationem et conductionem, sed proprium
genus esse contractus. veluti si, cum unum quis bovem haberet et vicinus eius unum,
placuerit inter eos, ut per denos dies invicem boves commodarent, ut opus facerent, et
apud alterum bos periit: neque locati vel conducti neque commodati competit actio,
quia non fuit gratuitum commodatum, verum praescriptis verbis agendum est.
Adeo autem familiaritatem aliquam inter se habere videntur emptio
et venditio, item locatio et conductio, ut in quibusdam causis quaeri soleat, utrum emptio
et venditio contrahatur, an locatio et conductio. ut ecce de praediis quae perpetuo
quibusdam fruenda traduntur, id est ut, quamdiu pensio sive reditus pro his domino
praestetur, neque ipsi conductori neque heredi eius, cuive conductor heresve eius id
praedium vendiderit aut donaverit aut dotis nomine dederit aliove quo modo alienaverit
auferre liceat. sed talis contractus quia inter veteres dubitabatur et a quibusdam
locatio, a quibusdam venditio existimabatur: lex Zenoniana lata est, quae
emphyteuseos contractui propriam statuit naturam neque ad locationem neque ad venditionem
inclinantem, sed suis pactionibus fulciendam, et si quidem aliquid pactum fuerit, hoc ita
optinere ac si natura talis esset contractus, sin autem nihil de periculo rei fuerit
pactum, tunc si quidem totius rei interitus accesserit, ad dominum super hoc redundare
periculum, sin particularis, ad emphyteuticarium huiusmodi damnum venire. quo iure
utimur.
Item quaeritur, si cum aurifice Titio convenerit, ut is ex auro
suo certi ponderis certaeque formae anulos ei faceret et acciperet verbi gratia aureos
decem, utrum emptio et venditio contrahi videatur, an locatio et conductio? et
Cassius ait, materiae quidem emptionem venditionemque contrahi, operae autem locationem et
conductionem. sed placuit, tantum emptionem et venditionem contrahi. quodsi
suum aurum Titius dederit, mercede pro opera constituta, dubium non est quin locatio et
conductio sit.
Conductor omnia secundum legem conductionis facere debet et, si
quid in lege praetermissum fuerit, id ex bono et aequo debet praestare. qui pro usu
aut vestimentorum aut argenti aut iumenti mercedem aut dedit aut promisit, ab eo custodia
talis desideratur qualem diligentissimus paterfamilias suis rebus adhibet. quam si
praestiterit et aliquo casu rem amiserit, de restituenda ea non tenebitur. Mortuo
conductore intra tempora conductionis, heres eius eodem iure in conductionem succedit.
Societatem coire solemus
aut totorum bonorum, quam Graeci specialiter appellant, aut unius alicuius negotiationis, veluti mancipiorum emendorum
vendendorumque, aut olei, vini, frumenti emendi vendendique.
Et quidem si nihil de partibus lucri et damni nominatim
convenerit, aequales scilicet partes et in lucro et in damno spectantur. quodsi
expressae fuerint partes, hae servari debent: nec enim umquam dubium fuit, quin
valeat conventio, si duo inter se pacti sunt ut ad unum quidem duae partes et damni et
lucri pertineant, ad aliam tertia. De illa sane conventione quaesitum est, si Titius
et Seius inter se pacti sunt, ut ad Titium lucri duae partes pertineant, damni tertia, ad
Seium duae partes damni, lucri tertia, an rata debet haberi conventio? Quintus
Mucius contra naturam societatis talem pactionem esse existimavit et ob id non esse ratam
habendam. Servius Sulpicius, cuius sententia praevaluit, contra sentit, quia saepe
quorundam ita pretiosa est opera in societate, ut eos iustum sit meliore condicione in
societatem admitti: nam et ita coiri posse societatem non dubitatur, ut alter
pecuniam conferat, alter non conferat et tamen lucrum inter eos commune sit, quia saepe
opera alicuius pro pecunia valet. et adeo contra Quinti Mucii sententiam obtinuit,
ut illud quoque constiterit, posse convenire, ut quis lucri partem ferat, damno non
teneatur, quod et ipsum Servius convenienter sibi existimavit: quod tamen ita
intellegi oportet, ut, si in aliqua re lucrum, in aliqua damnum allatum sit, compensatione
facta, solum quod superest intellegatur lucri esse. Illud expeditum est, si in una
causa pars fuerit expressa, veluti in solo lucro vel in solo damno, in altera vero
omissa: in eo quoque quod praetermissum est eandem partem servari
Manet autem societas eo usque donec in eodem consensu
perseveraverint: at cum aliquis renuntiaverit societati, solvitur societas.
sed plane si quis callide in hoc renuntiaverit societati ut obveniens aliquod lucrum solus
habeat, veluti si totorum bonorum socius, cum ab aliquo heres esset relictus, in hoc
renuntiaverit societati ut hereditatem solus lucrifaceret, cogitur hoc lucrum
communicare: si quid vero aliud lucri faceret quod non captaverit, ad ipsum solum
pertinet: ei vero cui renuntiatum est, quidquid omnino post renuntiatam societatem
adquiritur, soli conceditur. Solvitur adhuc societas etiam morte socii, quia qui
societatem contrahit, certam personam sibi elegit. sed et si consensu plurium
societas coita sit, morte unius socii solvitur etsi plures supersint, nisi si in coeunda
societate aliter convenerit. Item si alicuius rei contracta societas sit et finis
negotio impositus est, finitur societas. Publicatione quoque distrahi societatem
manifestum est, scilicet si universa bona socii publicentur: nam cum in eius locum
alius succedit, pro mortuo habetur. Item si quis ex sociis, mole debiti
praegravatus, bonis suis cesserit et ideo propter publica aut propter privata debita
substantia eius veneat, solvitur societas. sed hoc casu si adhuc consentiant in
societatem, nova videtur incipere societas.
Socius socio utrum eo nomine tantum teneatur pro socio actione si
quid dolo commiserit, sicut is qui deponi apud se passus est, an etiam culpae, id est
desidiae atque neglegentiae, nomine, quaesitum est: praevaluit tamen, etiam culpae
nomine teneri eum. culpa autem non ad exactissimam diligentiam dirigenda est:
sufficit enim talem diligentiam in communibus rebus adhibere socium, qualem suis rebus
adhibere solet. nam qui parum diligentem socium sibi adsumit, de se queri, hoc est
suae id imprudentiae imputare, debet.
Mandatum contrahitur
quinque modis, sive sua tantum gratia aliquis tibi mandet, sive sua et tua, sive alienia
tantum, sive sua et aliena, sive tua et aliena. at si tua tantum gratia tibi
mandatum sit, supervacuum est mandatum et ob id nulla ex eo obligatio nec mandati inter
vos actio nascitur. Mandantis tantum gratia intervenit mandatum, veluti si quis tibi
mandet ut negotia eius gereres, vel ut fundum ei emeres, vel ut pro eo sponderes.
Tua et mandantis, veluti si mandet tibi ut pecuniam sub usuris crederes ei qui in rem
ipsius mutuaretur, aut si, volente te agere cum eo ex fideiussoria causa, mandet tibi ut
cum reo agas periculo mandantis, vel ut ipsius periculo stipuleris ab eo quem tibi deleget
in id quod tibi debuerat. Aliena tantum causa intervenit mandatum, veluti si tibi
mandet ut Titii negotia gereres, vel ut Titio fundum emeres, vel ut pro Titio
sponderes. Sua et aliena, veluti si de communibus suis et Titii negotiis gerendis
tibi mandet, vel ut sibi et Titio fundum emeres, vel ut pro eo et Titio sponderes.
Tua et aliena, veluti si tibi mandet ut Titio sub usuris crederes. quodsi ut sine
usuris crederes, aliena tantum gratia intercedit mandatum. Tua tantum gratia
intervenit mandatum, veluti si tibi mandet ut pecunias tuas potius in emptiones praediorum
colloces quam feneres, vel ex diverso ut feneres potius quem in emptiones praediorum
colloces. cuius generis mandatum magis consilium est quam mandatum et ob id non est
obligatorium, quia nemo ex consilio mandati obligatur, etiamsi non expediat ei cui
dabitur, cum liberum cuique sit apud se explorare, an expediat consilium. itaque si
otiosam pecuniam domi te habentem hortatus fuerit aliquis, ut rem aliquam emeres vel eum
crederes, quamvis non expedierit tibi eam emisse vel credidisse, non tamen tibi mandati
tenetur. et adeo haec ita sunt, ut quaesitum sit, an mandati teneatur qui mandavit
tibi, ut Titio pecuniam fenerares: sed obtinuit Sabini sententia, obligatorium esse
in hoc casu mandatum, quia non aliter Titio credidisses quam si tibi mandatum esset.
Illud quoque mandatum non est obligatorium quod contra bonos mores est, veluti si Titius
de furto aut damno faciendo aut de iniuria facienda tibi mandet. licet enim poenam
istius facti nomine praestiteris, non tamen ullam habes adversus Titium actionem.
Is qui exsequitur mandatum non debet excedere fines
mandati. ut ecce si quis usque ad centum aureos mandaverit tibi, ut fundum emeres
vel ut pro Titio sponderes, neque pluris emere debes neque in ampliorem pecuniam
fideiubere; alioquin non habebis cum eo mandati actionem: adeo quidem, ut Sabino et
Cassio placuerit, etiam si usque ad centum aureos cum eo agere velis, inutiliter te
acturum. diversae scholae auctores recte te usque ad centum aureos acturum
existimant: quae sententia sane benignior est. quod si minoris emeris, habebis
scilicet cum eo actionem, quoniam qui mandat, ut sibi centum aureorum fundus emeretur, is
utique mandasse intellegitur, ut minoris, si possit, emeretur.
Recte quoque mandatum contractum, si, dum adhuc integra res sit,
revocatum fuerit, evanescit. Item si adhuc integro mandato mors alterutrius
interveniat, id est vel eius qui mandaverit, vel eius qui mandatum susceperit, solvitur
mandatum. sed utilitatis causa receptum est, si mortuo eo qui tibi mandaverit, tu
ignorans eum decessisse exsecutus fueras mandatum, posse te agere mandati actione:
alioquin iusta et probabilis ignorantia damnum tibi afferat. et huic simile est quod
placuit, si debitores manumisso dispensatore Titii per ignorantiam liberto solverint,
liberari eos: cum alioquin stricta iuris ratione non possent liberari, quia alii
solvissent, quam cui solvere debuerint.
Mandatum non suscipere liberum est: susceptum autem
consummandum aut quam primum renuntiandum est, ut aut per semet ipsum aut per alium eandem
rem mandator exsequatur. nam nisi ita renuntiatur ut integra causa mandatori
reservetur eandem rem explicandi, nihilo minus mandati actio locum habet, nisi si iusta
causa intercessit aut non renuntiandi aut intempestive renuntiandi.
Mandatum et in diem differri et sub condicione fieri
potest. In summa sciendum est, mandatum, nisi gratuitum sit, in aliam formam negotii
cadere: nam mercede constituta, incipit locatio et conductio esse. et ut
generaliter dixerimus: quibus casibus, sine mercede suscepto officio, mandati aut
depositi contrahitur negotium, his casibus, interveniente mercede, locatio et conductio
contrahi intellegitur. et ideo si fulloni polienda curandave vestimenta dederis aut
sarcinatori sarcienda, nulla mercede constituta neque promissa, mandati competit actio.
III. 27. DE OBLIGATIONIBUS QUASI EX CONTRACTU.
Post genera contractuum
enumerata dispiciamus etiam de his obligationibus quae non proprie quidem ex contractu
nasci intelleguntur, sed tamen, quia non ex maleficio substantiam capiunt, quasi ex
contractu nasci videntur.
Igitur cum quis absentis negotia gesserit, ultro citroque inter
eos nascuntur actiones, quae appellantur negotiorum gestorum: sed domino quidem rei
gestae adversus eum qui gessit directa competit actio, negotiorum autem gestori
contraria. quas ex nullo contractu proprie nasci manifestum est: quippe ita
nascuntur istae actiones, si sine mandato quisque alienis negotiis gerendis se
obtulerit: ex qua causa ii quorum negotia gesta fuerint etiam ignorantes
obligantur. idque utilitatis causa receptum est, ne absentium qui subita
festinatione coacti, nulli demandata negotiorum suorum administratione, peregre profecti
essent, deserentur negotia: quae sane nemo curaturus esset, si de eo quod quis
impendisset nullam habiturus esset actionem. sicut autem is qui utiliter gesserit
negotia, habet obligatum dominum negotiorum, ita et contra iste quoque tenetur, ut
administrationis rationem reddat. quo casu ad exactissimam quisque diligentiam
compellitur reddere rationem: nec sufficit talem diligentiam adhibere, qualem suis
rebus adhibere soleret, si modo alius diligentior commodius administraturus esset negotia.
Tutores quoque, qui tutelae iudicio tenentur, non proprie ex
contractu obligati intelleguntur (nullum enim negotiam inter tutorem et pupillum
contrahitur): sed quia sane non ex maleficio tenentur, quasi ex contractu teneri
videntur. et hoc autem casu mutuae sunt actiones: non tantum enim pupillus cum
tutore habet tutelae actionem, sed et ex contrario tutor cum pupillo habet contrariam
tutelae, si vel impenderit aliquid in rem pupilli vel pro eo fuerit obligatus aut rem suam
creditori eius obligaverit.
Item si inter aliquos communis sit res sine societate, veluti
quod pariter eis legata donatave esset, et alter eorum alteri ideo teneatur communi
dividundo iudicio, quod solus fructus ex ea re perceperit, aut quod socius eius in eam rem
necessarias impensas fecerit: non intellegitur proprie ex contractu obligatus esse,
quippe nihil inter se contraxerunt: sed quia non ex maleficio tenetur, quasi ex
contractu teneri videtur. Idem iuris est de eo qui coheredi suo familiae erciscundae
iudicio ex his causis obligatus est.
Heres quoque legatorum nomine non proprie ex contractu obligatus
intellegitur: neque enim cum herede neque cum defuncto ullum negotium legatarius
gessisse proprie dici potest: sed quia ex maleficio non est obligatus heres, quasi
ex contractu debere intellegitur.
Item is cui quis per errorem non debitum solvit quasi ex
contractu debere videtur. adeo enim non intellegitur proprie ex contractu obligatus
ut, si certiorem rationem sequamur, magis, ut supra diximus, ex distractu quam ex
contractu possit dici obligatus esse: nam qui solvendi animo pecuniam dat, in hoc
dare videtur, ut distrahat potius negotium quam contrahat. sed tamen proinde is qui
accepit obligatur, ac si mutuum illi daretur, et ideo condictione tenetur. Ex
quibusdam tamen causis repeti non potest quod per errorem non debitum solutum sit.
namque definiverunt veteres, ex quibus causis infitiando lis crescit, ex his causis non
debitum solutum repeti non posse, veluti ex lege Aquilia, item ex legato. quod
veteres quidem in his legatis locum habere voluerunt quae certa constituta per damnationem
cuicumque fuerant legata: nostra autem constitutio cum unam naturam omnibus legatis
et fideicommissis indulsit, huiusmodi augmentum in omnibus legatis et fideicommissis
extendi voluit: sed non omnibus legatariis praebuit, sed tantummodo in his legatis
et fideicommissis quae sacrosanctis ecclesiis, ceterisque venerabilibus locis quae
religionis vel pietatis intuitu honorificantur, derelicta sunt, quae si indebita solvantur
non repetuntur.
III. 28. PER QUAS PERSONAS NOBIS OBLIGATIO ADQUIRITUR.
Eitis generibus obligationum quae ex contractu vel quasi ex contractu nascuntur, admonendi sumus, adquiri vobis non solum per vosmet ipsos, sed etiam per eas quoque personas quae in vestra potestate sunt, veluti per servos vestros et filios: ut tamen, quod per servos quidem vobis adquiritur, totum vestrum fiat, quod autem per liberos quos in potestate habetis ex obligatione fuerit adquisitum, hoc dividatur secundum imaginem rerum proprietatis et ususfructus, quam nostra discrevit constitutio: ut, quod ab actione commodum perveniat, huius usumfructum quidem habeat pater, proprietas autem filio servetur, scilicet patre actionem movente secundum novellae nostrae constitutionis divisionem. Item per liberos homines, et alienos servos quos bona fide possidetis, adquiritur vobis, sed tantum ex duabus causis, id est si quid ex operis suis vel ex re vestra adquirant. Per eum quoque servum in quo usumfructum vel usum habetis, similiter ex duabus istis causis vobis adquiritur. Communem servum pro dominica parte dominis adquirere certum est, excepto eo quod uni nominatim stipulando aut per traditionem accipiendo illi soli adquirit, veluti cum ita stipuletur: TITIO DOMINO MEO DARE SPONDES? sed si unius domini iussu servus fuerit stipulatus, licet antea dubitabatur, tamen post nostram decisionem res expedita est, ut illi tantum adquirat qui hoc ei facere iussit, ut supra dictum est.
III. 29. QUIBUS MODIS OBLIGATIO TOLLITUR.
Tollitur
autem omnis obligatio solutione eius quod debetur, vel si quis, consentiente creditore,
aliud pro alio solverit. nec tamen interest, quis solvat, utrum ipse qui debet, an
alius pro eo: liberatur enim et alio solvente, sive sciente debitore sive ignorante
vel invito solutio fiat. item si reus solverit, etiam ii qui pro eo intervenerunt
liberantur. idem ex contrario contingit, si fideiussor solverit: non enim
solus ipse liberatur, sed etiam reus.
Item per acceptilationem tollitur obligatio. est autem
acceptilatio imaginaria solutio. quod enim ex verborum obligatione Titio debetur, id
si velit Titius remittere, poterit sic fieri, ut patiatur haec verba debitorem dicere:
QUOD EGO TIBI PROMISI, HABESNE ACCEPTUM? et Titius respondeat HABEO; sed et
Graece potest acceptum fieri, dummodo sic fiat ut Latinis verbis solet: [id est:
habesne acceptos tot denarios? habeo.] quo genere, ut diximus,
tantum eae obligationes solvuntur quae ex verbis consistunt, non etiam ceterae:
consentaneum enim visum est, verbis factam obligationem posse aliis verbis dissolvi.
sed id quod ex alia causa debetur potest in stipulationem deduci et per acceptilationem
dissolvi. sicut autem quod debetur pro parte recte solvitur, ita in partem debiti
acceptilatio fieri potest. Est prodita stipulatio, quae vulgo Aquiliana appellatur,
per quam stipulationem contingit ut omnium rerum obligatio in stipulationem deducatur et
ea per acceptilationem tollatur. stipulatio enim Aquiliana novat omnes obligationes
et a Gallo Aquilio ita composita est:
QUIDQUID TE MIHI EX QUACUMQUE CAUSA DARE FACERE OPORTET, OPORTEBIT OPORTERETVE, PRAESENS IN DIEMVE QUARUMQUE RERUM MIHI TECUM ACTIO QUAEQUE ABS TE PETITIO VEL ADVERSUS TE PERSECUTIO EST, ERIT, QUODQUE TU MEUM HABES, TENES, POSSIDES, POSSIDERESVE DOLOVE MALO FECISTI QUO MINUS POSSIDERES, QUANTI QUAEQUE EARUM RERUM RES ERIT, TANTAM PECUNIAM DARI STIPULATUS EST AULUS AGERIUS, SPOPONDIT NUMERIUS NEGIDIUS.
item e diverso Numerius Negidius interrogavit Aulum Agerium:
QUIDQUID TIBI HODIERNO DIE PER AQUILIANAM STIPULATIONEM SPOPONDI, ID OMNE HABESNE ACCEPTUM?
respondit Aulus Agerius:
HABEO ACCEPTUM vel et ACCEPTUM TULI.
Praeterea novatione
tollitur obligatio. veluti si id quod tu Seio debeas, a Titio dari stipulatus
sit. nam interventu novae personae nova nascitur obligatio et prima tollitur
translata in posteriorem, adeo ut interdum, licet posterior stipulatio inutilis sit, tamen
prima novationis iure tollatur: veluti si id quod Titio tu debebas a pupillo sine
tutoris auctoritate stipulatus fuerit, quo casu res amittitur: nam et prior debitor
liberatur et posterior obligatio nulla est. non idem iuris est, si a servo quis
stipulatus fuerit: nam tunc prior proinde obligatus manet ac si postea nullus
stipulatus fuisset. sed si eadem persona sit a qua postea stipuleris, ita demum
novatio fit, si quid in posteriore stipulatione novi sit, forte si condicio aut dies aut
fideiussor adiciatur aut detrahatur. quod autem diximus, si condicio adiciatur
novationem fieri, sic intellegi oportet, ut ita dicamus factam novationem si condicio
extiterit: alioquin si defecerit, durat prior obligatio. Sed cum hoc quidem
inter veteres constabat, tunc fieri novationem cum novandi animo in secundam obligationem
itum fuerat: per hoc autem dubium erat, quando novandi animo videretur hoc fieri, et
quasdam de hoc praesumptiones alii in aliis casibus introducebant: ideo nostra
processit constitutio, quae apertissime definivit, tunc solum fieri novationem, quotiens
hoc ipsum inter contrahentes expressum fuerit quod propter novationem prioris obligationis
convenerunt; alioquin manere et pristinam obligationem et secundam ei accedere, ut maneat
ex utraque causa obligatio secundum nostrae constitutionis definitiones, quas licet ex
ipsius lectione apertius cognoscere.
Hoc amplius eae obligationes quae consensu contrahuntur contraria
voluntate dissolvuntur. nam si Titius et Seius inter se consenserunt ut fundum
Tusculanum emptum Seius haberet centum aureorum, deinde re nondum secuta, id est neque
pretio soluto neque fundo tradito, placuerit inter eos ut discederetur ab emptione et
venditione, invicem liberantur. idem est et in conductione et locatione et omnibus
contractibus qui ex consensu descendunt, sicut iam dictum est
IMPERATORIS IVSTINIANI INSTITVTIONVM
LIBER QVARTVS
LIBER QUARTUS: TITULORUM CONSPECTUS.
|
|
IV. 1. DE OBLIGATIONIBUS QUAE EX DELICTO NASCUNTUR.
Cum eitum sit superiore
libro de obligationibus ex contractu et quasi ex contractu, sequitur, ut de obligationibus
ex maleficio dispiciamus. sed illae quidem, ut suo loco tradidimus, in quattuor
genera dividuntur: hae vero unius generis sunt, nam omnes ex re nascuntur, id est ex
ipso maleficio, veluti ex furto aut rapina aut damno aut iniuria.
Furtum est contrectatio rei fraudulosa vel ipsius rei vel etiam
usus eius possessionisve: quod lege naturali prohibitum est admittere. Furtum
autem vel a furvo, id est nigro, dictum est, quod clam et obscure fit et plerumque
nocte: vel a fraude: vel a ferendo, id est auferendo: vel a Graeco sermone,
qui appellant fures. immo etiam Graeci
dixerunt.
Furtorum autem genera duo sunt, manifestum et nec
manifestum. nam conceptum et oblatum species potius actionis sunt furto cohaerentes
quam genera furtorum, sicut inferius apparebit. manifestus fur est, quem Graeci
appellant: nec solum is qui in ipso furto deprehenditur, sed etiam is qui eo loco
deprehenditur quo fit, veluti qui in domo furtum fecit et, nondum egressus ianuam
deprehensus fuerit, et qui in oliveto olivarum aut in vineto uvarum furtum fecit, quamdiu
in eo oliveto aut in vineto fur deprehensus sit: immo ulterius furtum manifestum
extendendum est, quamdiu eam rem fur tenens visus vel deprehensus fuerit sive in publico
sive in privato vel a domino vel ab alio, antequam eo pervenerit quo perferre ac deponere
rem destinasset, sed si pertulit quo destinavit, tametsi deprehendatur cum re furtiva, non
est manifestus fur. nec manifestum furtum quid sit, ex his quae diximus
intellegitur: nam quod manifestum non est, id scilicet nec manifestum est.
Conceptum furtum dicitur cum apud aliquem testibus praesentibus furtiva res quaesita et
inventa sit: nam in eum propria actio constituta est, quamvis fur non sit, quae
appellatur concepti. oblatum furtum dicitur, cum res furtiva ab aliquo tibi oblata
sit eaque apud te concepta sit, utique si ea mente tibi data fuerit, ut apud te potius
quam apud eum qui dederit, conciperetur: nam tibi, apud quem concepta sit, propria
adversus eum qui obtulit, quamvis fur non sit, constituta est actio, quae appellatur
ablati. est etiam prohibiti furti actio adversus eum qui furtum quaerere testibus
praesentibus volentem prohibuerit. praeterea poena constituitur edicto praetoris per
actionem furti non exhibiti adversus eum qui furtivam rem apud se quaesitam et inventam
non exhibuit. sed hae actiones, id est concepti et oblati et furti prohibiti nec non
furti non exhibiti in desuetudinem abierunt. cum enim requisitio rei furtivae hodie
secundum veterem observationem non fit: merito ex consequentia etiam praefatae
actiones ab usu communi recesserunt, cum manifestissimum est quod omnes qui scientes rem
furtivam susceperint et celaverint, furti nec manifesti obnoxii sunt. Poena
manifesti furti quadrupli est tam ex servi persona quam ex liberi, nec manifesti dupli.
Furtum autem fit non solum cum quis intercipiendi causa rem
alienam amovet, sed general iter cum quis alienam rem invito domino contrectat.
itaque sive creditor pignore, sive is apud quem res deposita est ea re utatur, sive is qui
rem utendam accepit in alium usum eam transferat quam cuius gratia ei data est, furtum
committit. veluti si quis argentum utendum acceperit quasi amicos ad cenam
invitaturus et id peregre secum tulerit, aut si quis equum gestandi causa commodatum sibi
longius aliquo duxerit, quod veteres scripserunt de eo qui in aciem equum
perduxisset. Placuit tamen, eos qui rebus commodatis aliter uterentur quam utendas
acceperint, ita furtum committere, si se intellegant id invito domino facere eumque, si
intellexisset, non permissurum, ac si permissurum credant, extra crimen videri:
optima sane distinctione, quia furtum sine affectu furandi non committitur. Sed et
si credat aliquis, invito domino se rem commodatam sibi contrectare, domino autem volente
id fiat, dicitur furtum non fieri. unde illud quaesitum est, cum Titius servum
Maevii sollicitaverit, ut quasdam res domino subriperet et ad eum perferret, et servus id
ad Maevium pertulerit, Maevius, dum vult Titium in ipso delicto deprehendere, permisit
servo quasdam res ad eum perferre, utrum furti an servi corrupti iudicio teneatur Titius,
an neutro? et cum nobis super hac dubitatione suggestum est et antiquorum prudentium
super hoc altercationes perspeximus, quibusdam neque furti neque servi corrupti actionem
praestantibus, quibusdam furti tantummodo: nos huiusmodi calliditati obviam euntes,
per nostram decisionem sanximus, non solum furti actionem, sed etiam servi corrupti contra
eum dari: licet enim is servus deterior a sollicitatore minime factus est, et ideo
non concurrant regulae quae servi corrupti actionem introducerent, tamen consilium
corruptoris ad perniciem probitatis servi introductum est, ut sit ei poenalis actio
imposita, tamquam re ipsa fuisset servus corruptus, ne ex huiusmodi impunitate et in alium
servum, qui possit corrumpi, tale facinus a quibusdam pertentetur. Interdum etiam
liberorum hominum furtum fit, veluti si quis liberorum nostrorum, qui in potestate nostra
sunt, subreptus fuerit. Aliquando autem etiam suae rei quisque furtum committit,
veluti si debitor rem quam creditori pignoris causa dedit subtraxerit.
Interdum furti tenetur qui ipse furtum non fecerit: qualis
est cuius ope et consilio furtum factum est. in quo numero est qui tibi nummos
excussit, ut alius eos raperet, aut obstitit tibi, ut alius rem tuam surriperet, vel oves
aut boves tuas fugaverit, ut alius eas exciperet: et hoc veteres scripserunt de eo
qui panno rubro fugavit armentum. sed si quid eorum per lasciviam, et non data opera
ut furtum admitteretur, factum est, in factum actio dari debet. at ubi ope Maevii
Titius furtum fecerit, ambo furti tenentur. ope consilio eius quoque furtum admitti
videtur, qui scalas forte fenestris supponit aut ipsas fenestras vel ostium effringit, ut
alius furtum faceret, quive ferramenta ad effringendum aut scalas, ut fenestris
supponerentur, commodaverit, sciens cuius gratia commodaverit. certe qui nullam
operam ad furtum faciendum adhibuit, sed tantum consilium dedit atque hortatus est ad
furtum faciendum, non tenetur furti. Hi qui in parentium vel dominorum potestate
sunt si rem eis subripiant, furtum quidem illis faciunt et res in furtivam causam cadit
nec ob id ab ullo usucapi potest antequam in domini potestatem revertatur; sed furti actio
non nascitur, quia nec ex alia ulla causa potest inter eos actio nasci: si vero ope
consilio alterius furtum factum fuerit, quia utique furtum committitur, convenienter ille
furti tenetur, quia verum est, ope consilio eius furtum factum esse.
Furti autem actio ei competit cuius interest rem salvam esse,
licet dominus non sit: itaque nec domino aliter competit quam si eius intersit rem
non perire. Unde constat, creditorem de pignore subrepto furti agere posse, etiamsi
idoneum debitorem habeat, quia expedit ei pignori potius incumbere quam in personam
agere: adeo quidem ut, quamvis ipse debitor eam rem subripuerit, nihilo minus
creditori competat actio furti. Item si fullo polienda curandave aut sarcinator
sarcienda vestimenta mercede certa acceperit eaque furto amiserit, ipse furti habet
actionem, non dominus, quia domini nihil interest eam rem non perisse, cum iudicio locati
a fullone aut sarcinatore rem suam persequi potest. sed et bonae fidei emptori,
subrepta re quam emerit, quamvis dominus non sit, omnimodo competit furti actio,
quemadmodum et creditori. fulloni vero et sarcinatori non aliter furti competere
placuit, quam si solvendo sint, hoc est si domino rei aestimationem solvere possint:
nam si solvendo non sunt, tunc quia ab eis suum dominus consequi non possit, ipsi domino
furti actio competit, quia hoc casu ipsius interest rem salvam esse. idem est et si
in parte solvendo sint fullo aut sarcinator. Quae de fullone et sarcinatore diximus,
eadem et ad eum cui commodata res est transferenda veteres existimabant: nam ut ille
fullo mercedem accipiendo custodiam praestat, ita is quoque qui commodum utendi percipit
similiter necesse habet custodiam praestare. sed nostra providentia etiam hoc in
decisionibus nostris emendavit, ut in domini sit voluntate, sive commodati actionem
adversus eum qui rem commodatam accepit movere desiderat, sive furti adversus eum qui rem
subripuit, et alterutra earum electa, dominum non posse ex poenitentia ad alteram venire
actionem. sed si quidem furem elegerit, illum qui rem utendam accepit penitus
liberari. sin autem commodator veniat adversus eum qui rem utendam accepit, ipsi
quidem nullo modo competere posse adversus furem furti actionem, eum autem qui pro re
commodata convenitur, posse adversus furem furti habere actionem, ita tamen si dominus,
sciens rem esse subreptam, adversus eum cui res commodata fuit pervenit: sin autem
nescius et dubitans rem non esse apud eum commodati actionem instituit, postea autem, re
comperta, voluit remittere quidem commodati actionem, ad furti autem pervenire, tunc
licentia ei concedatur et adversus furem venire, nullo obstaculo ei opponendo, quoniam
incertus constitutus movit adversus eum qui rem utendam accepit commodati actionem (nisi
domino ab eo satisfactum est: tunc etenim omnimodo furem a domino quidem furti
actione liberari, suppositum autem esse ei qui pro re sibi commodata domino satisfecit),
cum manifestissimum est, etiam si ab initio dominus actionem instituit commodati ignarus
rem esse subreptam, postea autem, hoc ei cognito, adversus furem transivit, omnimodo
liberari eum qui rem commodatam accepit, quemcumque causae exitum dominus adversus furem
habuerit: eadem definitione obtinente, sive in partem sive in solidum solvendo sit
is qui rem commodatam accepit. Sed is apud quem res deposita est custodiam non
praestat, sed tantum in eo obnoxius est, si quid ipse dolo malo fecerit: qua de
causa si res ei subrepta fuerit, quia restituendae eius nomine depositi non tenetur nec ob
id eius interest, rem salvam esse, furti agere non potest, sed furti actio domino
competit. In summa sciendum est, quaesitum esse, an impubes rem alienam amovendo
furtum faciat. et placet, quia furtum ex affectu consistit, ita demum obligari eo
crimine impuberem, si proximus pubertati sit, et obid intellegat se delinquere.
Furti actio sive dupli sive quadrupli tantum ad poenae
persecutionem pertinet: nam ipsius rei persecutionem extrinsecus habet dominus, quam
aut vindicando aut condicendo potest auferre. sed vindicatio quidem adversus
possessorem est, sive fur ipse possidet sive alius quilibet: condictio autem
adversus ipsum furem heredemve eius, licet non possideat, competit.
Qui res alienas rapit, tenetur quidem etiam furti (quis enim magis alienam rem invito domino contrectat quam qui vi rapit? ideoque recte dictum est, eum improbum furem esse): sed tamen propriam actionem eius delicti nomine praetor introduxit, quae appellatur vi bonorum raptorum et est intra annum quadrupli, post annum simpli. quae actio utilis est, etiamsi quis unam rem, licet minimam, rapuerit. quadruplum autem non totum poena est et extra poenam rei persecutio, sicut in actione furti manifesti diximus: sed in quadruplo inest et rei persecutio, ut poena tripli sit, sive comprehendatur raptor in ipso delicto sive non. ridiculum est enim levioris esse condicionis eum qui vi rapit quam qui clam amovet. Quia tamen ita competit haec actio, si dolo malo quisque rapuerit: qui aliquo errore inductus, suam rem esse, et imprudens iuris eo animo rapuit quasi domino liceat rem suam etiam per vim auferre possessoribus, absolvi debet. cui scilicet conveniens est nec furti teneri eum qui eodem hoc animo rapuit. sed ne, dum talia excogitentur, inveniatur via per quam raptores impune suam exerceant avaritiam: melius divalibus constitutionibus pro hac parte prospectum est, ut nemini liceat vi rapere rem mobilem vel se moventem, licet suam eandem rem existimet: sed si quis contra statuta fecerit, rei quidem suae dominio cadere, sin autem aliena sit, post rei restitutionem etiam aestimationem eiusdem rei praestare. quod non solum in mobilibus rebus, quae rapi possunt, constitutiones optinere censuerunt, sed etiam in invasionibus quae circa res soli fiunt, ut ex hac omni rapina homines abstineant. In hac actione non utique spectatur, rem in bonis actoris esse: nam sive in bonis sit sive non sit, si tamen ex bonis sit, locum haec actio habebit. quare sive commodata sive locata sive etiam pignerata sive deposita sit apud Titium, sic ut intersit eius non auferri, veluti si in re deposita culpam quoque promisit, sive bona fide possideat, sive usumfructum in ea quis habeat, vel quod aliud ius ut intersit eius non rapi: dicendum est, competere ei hanc actionem, ut non dominium accipiat, sed illud solum quod ex bonis eius qui rapinam passus est, id est quod ex substantia eius, ablatum esse proponatur. et generaliter dicendum est, ex quibus causis furti actio competit in re clam facta, ex iisdem causis omnes habere hanc actionem.
Damni
iniuriae actio constituitur per legem Aquiliam. cuius primo capite cautum est ut, si
quis hominem alienum alienamve quadrupedem, quae pecudum numero sit, iniuria occiderit,
quanti ea res in eo anno plurimi fuit, tantum domino dare damnetur.
Quod autem non praecise de quadrupede, sed de ea tantum quae
"pecudum numero" est cavetur, eo pertinet, ut neque de feris bestiis neque de
canibus cautum esse intellegamus, sed de his tantum quae proprie pasci dicuntur, quales
sunt equi, muli, asini, boves, oves, caprae. de suibus quoque idem placuit:
nam et sues pecorum appellatione continentur, quia et hi gregatim pascuntur: sic
denique et Homerus in Odyssea ait, sicut Aelius Marcianus in suis institutionibus refert:
[id est: invenies eum apud sues sedentem. hae vero pascuntur ad Coracis clivum et apud
fontem Arethusam]
"Iniuria" autem
occidere intellegitur, qui nullo iure occidit. itaque qui latronem occidit, non
tenetur, utique si aliter periculum effugere non potest. Ac ne is quidem hac lege
tenetur qui casu occidit, si modo culpa eius nulla invenitur: nam alioquin non minus
quam ex dolo ex culpa quisque hac lege tenetur. Itaque si quis, dum iaculis ludit
vel exercitatur, transeuntem servum tuum traiecerit, distinguitur. nam si id a
milite quidem in Campo, locove ubi solitum est exercitari, admissum est, nulla culpa eius
intellegitur: si alius tale quid admisit, culpae reus est. idem iuris est de
milite, si is in alio loco quam qui exercitandis militibus destinatus est, id
admisit. Item si putator ex arbore deiecto ramo servum tuum transeuntem occiderit,
si prope viam publicam aut vicinalem id factum est neque praeclamavit, ut casus evitari
possit, culpae reus est: si praeclamavit neque ille curavit cavere, extra culpam est
putator. aeque extra culpam esse intellegitur, si seorsum a via forte vel in medio
fundo caedebat, licet non praeclamavit, quia eo loco nulli extraneo ius fuerat
versandi. Praeterea si medicus, qui servum tuum secuit, dereliquerit curationem
atque ob id mortuus fuerit servus, culpae reus est. Imperitia quoque culpae
adnumeratur, veluti si medicus ideo servum tuum occiderit, quod eum male secuerit aut
perperam ei medicamentum dederit. Impetu quoque mularum, quas mulio propter
imperitiam retinere non potuerit, si servus tuus oppressus fuerit, culpae reus est
mulio. sed et si propter infirmitatem retinere eas non potuerit, qui, cum alius
firmior retinere potuisset, aeque culpae tenetur. eadem placuerunt de eo quoque, cum
equo veheretur, impetum eius aut propter infirmitatem aut propter imperitiam suam retinere
non potuerit.
His autem verbis legis "quanti id in eo anno plurimi
fuerit" illa sententia exprimitur, ut si quis hominem tuum, qui hodie claudus aut
luscus aut mancus erit, occiderit, qui in eo anno integer aut pretiosus fuerit, non tanti
teneatur quanti is hodie erit, sed quanti in eo anno plurimi fuerit. qua ratione
creditum est, poenalem esse huius legis actionem, quia non solum tanti quisque obligatur
quantum damni dederit, sed aliquando longe pluris: ideoque constat, in heredem eam
actionem non transire, quae transitura fuisset si ultra damnum numquam lis
aestimaretur. Illud non ex verbis legis, sed ex interpretatione placuit, non solum
perempti corporis aestimationem habendam esse, secundum ea quae diximus, sed eo amplius
quidquid praeterea, perempto eo corpore, damni vobis adlatum fuerit, veluti si servum tuum
heredem ab aliquo institutum ante quis occiderit quam is iussu tuo adiret: nam
hereditatis quoque amissae rationem esse habendam constat. item si ex pari mularum
unam vel ex quadriga equorum unum occiderit, vel ex comoedis unus servus fuerit
occisus: non solum occisi fit aestimatio, sed eo amplius id quoque computatur,
quanto depretiati sunt qui supersunt. Liberum est autem ei cuius servus fuerit
occisus, et privato iudicio legis Aquiliae damnum persequi, et capitalis criminis eum reum
facere.
Caput secundum legis Aquiliae in usu non est.
Capite tertio de omni cetero damno cavetur. Itaque si quis
servum, vel eam quadrupedem quae pecudum numero est, vulneraverit, sive eam quadrupedem
quae pecudum numero non est, veluti canem aut feram bestiam, vulneraverit aut occiderit,
hoc capite actio constituitur. in ceteris quoque omnibus animalibus, item in omnibus
rebus quae anima carent, damnum iniuria datum hac parte vindicatur. si quid enim
ustum aut ruptum aut fractum fuerit, actio ex hoc capite constituitur: quamquam
potuerit sola rupti appellatio in omnes istas causas sufficere: "ruptum"
enim intellegitur quoquo modo corruptum. unde non solum usta aut fracta, sed etiam
scissa et collisa et effusa et quoquo modo perempta atque deteriora facta hoc verbo
continentur: denique responsum est, si quis in alienum vinum aut oleum id immiserit
quo naturalis bonitas vini vel olei corrumperetur, ex hac parte legis eum teneri.
Illud palam est, sicut ex primo capite ita demum quisque tenetur, si dolo aut culpa eius
homo aut quadrupes occisus occisave fuerit, ita ex hoc capite ex dolo aut culpa de cetero
damno quemque teneri. hoc tamen capite non quanti in eo anuo, sed quanti in diebus
triginta proximus res fuerit, obligatur is qui damnum dederit. Ac ne
"plurimi" quidem verbum adicitur; sed Sabino recte placuit, perinde habendam
aestimationem ac si etiam hac parte "plurimi" verbum adiectum fuisset: nam
plebem Romanam, quae Aquilio tribuno rogante hanc legem tulit, contentam fuisse, quod
prima parte eo verbo usa est.
Ceterum placuit, ita demum ex hac lege actionem esse, si quis
praecipue corpore suo damnum dederit. ideoque in eum qui alio modo damnum dederit,
utiles actiones dari solent: veluti si quis hominem alienum aut pecus ita incluserit
ut fame necaretur, aut iumentum tam vehementer egerit ut rumperetur, aut pecus in tantum
exagitaverit ut praecipitaretur, aut si quis alieno servo persuaserit ut in arborem
ascenderet vel in puteum descenderet, et is ascendendo vel descendendo aut mortuus fuerit
aut aliqua parte corporis laesus erit, utilis in eum actio datur. sed si quis
alienum servum de ponte aut ripa in flumen deiecerit et is suffocatus fuerit, eo quod
proiecerit corpore suo damnum dedisse non difficiliter intellegi poterit ideoque ipsa lege
Aquilia tenetur. sed si non corpore damnum fuerit datum neque corpus laesum fuerit,
sed alio modo damnum alicui contigit, cum non sufficit neque directa neque utilis Aquilia,
placuit eum qui obnoxius fuerit in factum actione teneri: veluti si quis,
misericordia ductus, alienum servum compeditum solverit, ut fugeret.
Generaliter iniuria
dicitur omne quod non iure fit specialiter alias contumelia, quae a contemnendo dicta est,
quam Graeci appellant; alias culpa, quam Graeci
dicunt, sicut in lege Auilia damnum iniuria accipitur; alias iniquitas et iniustitia, quam
Graeci vocant. cum enim praetor vel iudex non iure contra quem
pronuntiat, iniuriam accepisse dicitur.
Iniuria autem committitur non solum cum quis pugno puta aut
fustibus caesus vel etiam verberatus erit, sed etiam si cui convicium factum fuerit, sive
cuius bona, quasi debitoris, possessa fuerint ab eo qui intellegebat nihil eum sibi
debere, vel si quis ad infamiam alicuius libellum aut carmen scripserit, composuerit,
ediderit, dolove malo fecerit quo quid eorum fieret; sive quis matremfamilias aut
praetextatum praetextatamve adsectatus fuerit, sive cuius pudicitia attentata esse
dicetur: et denique aliis pluribus modis admitti iniuriam manifestum est.
Patitur autem quis iniuriam non solum per semet ipsum, sed etiam
per liberos suos, quos in potestate habet: item per uxorem suam, id enim magis
praevaluit. itaque si filiae alicuius, quae Titio nupta est, iniuriam feceris, non
solum filiae nomine tecum iniuriarum agi potest, sed etiam patris quoque et mariti
nomine. contra autem, si viro iniuria facta sit, uxor iniuriarum agere non
potest: defendi enim uxores a viris, non viros ab uxoribus aequum est. sed et
socer nurus nomine, cuius vir in potestate est, iniuriarum agere potest. Servis
autem ipsis quidem nulla iniuria fieri intellegitur, sed domino per eos fieri
videtur. non tamen iisdem modis quibus etiam per liberos et uxores, sed ita cum quid
atrocius commissum fuerit et quod aperte ad contumeliam domini respicit: veluti si
quis alienum servum verberaverit, et in hunc casum actio proponitur. at si quis
servo convicium fecerit vel pugno eum percusserit, nulla in eum actio domino
competit. Si communi servo iniuria facta sit, aequum est, non pro ea parte qua
dominus quisque est aestimationem iniuriae fieri, sed ex dominorum persona, quia ipsis fit
iniuria. Quodsi ususfructus in servo Titii est, proprietas Maevii est, magis Maevio
iniuria fieri intellegitur. Sed si libero qui tibi bona fide servit iniuria facta
sit, nulla tibi actio dabitur, sed suo nomine is expereri poterit: nisi in
contumeliam tuam pulsatus sit, tunc enim competit et tibi iniuriarum actio. idem
ergo est et in servo alieno bona fide tibi serviente, ut totiens admittatur iniuriarum
actio, quotiens in tuam contumeliam iniuria ei facta sit.
Poena autem iniuriarum ex lege duodecim tabularum propter membrum
quidem ruptum talio erat: propter os vero fractum nummariae poenae erant constitutae
quasi in magna veterum paupertate. sed postea praetores permittebant ipsis qui
iniuriam passi sunt eam aestimare, ut iudex vel tanti condemnet, quanti iniuriam passus
aestimaverit, vel minoris, prout ei visum fuerit. sed poena quidem iniuriae quae ex
lege duadecim tabularum introducta est in desuetudinem abiit: quam autem praetores
introduxerunt, quae etiam honoraria appellatur, in iudiciis frequentatur. nam
secundum gradum dignitatis vitaeque honestatem crescit aut minuitur aestimatio
iniuriae: qui gradus condemnationis et in servili persona non immerito servatur, ut
aliud in servo actore, aliud in medii actus homine, aliud in vilissimo vel compedito
constituatur. Sed et lex Cornelia de iniuriis loquitur et iniuriarum actionem
introduxit. quae competit ob eam rem, quod se pulsatum quis verberatumve, domumve
suam vi introitum esse dicat. domum autem accipimus, sive in propria domo quis
habitat sive in conducta vel gratis sive hospitio receptus sit. Atrox iniuria
aestimatur vel ex facto, veluti si quis ab aliquo vulneratus fuerit vel fustibus
caesus: vel ex loco, veluti si cui in theatro vel in foro vel in conspectu praetoris
iniuria facta sit: vel ex persona, veluti si magistratus iniuriam passus fuerit, vel
si senatori ab humili iniuria facta sit, aut parenti patronoque fiat a liberis vel
libertis; aliter enim senatoris et parentis patronique, aliter extranei et humilis
personae iniuria aestimatur. nonnumquam et locus vulneris atrocem iniuriam facit,
veluti si in oculo quis percussus sit. parvi autem refert, utrum patrifamilias an
filiofamilias talis iniuria facta sit: nam et haec atrox aestimabitur.
In summa sciendum est, de omni inuria eum qui passus est posse
vel criminaliter agere vel civiliter. et si quidem civiliter agatur, aestimatione
facta secundum quod dictum est, poena imponitur. sin autem criminaliter, officio
iudicis extraordinaria poena reo irrogatur: hoc videlicet observando, quod Zenoniana
constitutio introduxit, ut viri illustres quique supra eos sunt et per procuratores
possint actionem iniuriaram criminaliter vel persequi vel suscipere, secundum eius tenorem
qui ex ipsa manifestius apparet. Non solum autem is iniuriarum tenetur qui fecit
iniuriam, hoc est qui percussit: verum ille quoque continebitur qui dolo fecit vel
qui curavit ut cui mala pugno percuteretur. Haec actio dissimulatione
aboletur: et ideo, si quis iniuriam dereliquerit, hoc est statim passus ad animum
suum non revocaverit, postea ex poenitentia remissam iniuriam non poterit recolere.
IV. 5. DE OBLIGATIONIBUS QUAE QUASI EX DELICTO NASCUNTUR.
Si iudex litem suam
fecerit, non proprie ex maleficio obligatus videtur. sed quia neque ex contractu
obligatus est et utique peccasse aliquid intellegitur, licet per imprudentiam: ideo
videtur quasi ex maleficio teneri, et in quantum de ea re aequum religioni iudicantis
videbitur, poenam sustinebit.
Item is ex cuius coenaculo vel proprio ipsius vel conducto vel in
quo gratis habitabat, deiectum effusumve aliquid est, ita ut alicui noceretur, quasi ex
maleficio obligatus intellegitur: ideo autem non proprie ex maleficio obligatus
intellegitur, quia plerumque ob alterius culpam tenetur aut servi aut liberi. cui
similis est is qui ea parte qua vulgo iter fieri solet id positum aut suspensum habet quod
potest, si ceciderit, alicui nocere: quo casu poena decem aureorum constituta
est. de eo vero quod deiectum effusumve est, dupli quanti damnum datum sit,
constituta est actio. ob hominem vero liberum occisum quinquaginta aureorum poena
constituitur: si vero vivet nocitumque ei esse dicetur, quantum ob eam rem aequum
iudici videtur, actio datur: iudex enim computare debet mercedes medicis praestitas
ceteraque impendia quae in curatione facta sunt, praeterea operarum quibus caruit, aut
cariturus est, ob id quod inutilis factus est. Si filiusfamilias seorsum a patre
habitaverit et quid ex coenaculo eius deiectum effusumve sit, sive quid positum
suspensumve habuerit cuius casus periculosus est: Iuliano placuit, in patrem nullam
esse actionem, sed cum ipso filio agendum. quod et in filiofamilias iudice
observandum est, qui litem suam fecerit.
Idem exercitor navis aut cauponae aut stabuli de damno, dolo aut
furto, quod in nave aut in caupona aut in stabulo factum erit, quasi ex maleficio teneri
videtur, si modo ipsius nullum est maleficium, sed alicuius eorum quorum opera navem aut
cauponam aut stabulum exerceret: cum enim neque ex contractu sit adversus eum
constituta haec actio et aliquatenus culpae reus est, quod opera malorum hominum uteretur,
ideo quasi ex maleficio teneri videtur. in his autem casibus in factum actio
competit, quae heredi quidem datur, adversus heredem autem non competit.
Superest, ut de
actionibus loquamur. actio autem nihil aliud est quam ius persequendi iudicio quod
sibi debetur.
Omnium actionum, quibus inter aliquos apud iudices arbitrosve de
qua re quaeritur, summa divisio in duo genera deducitur: aut enim in rem sunt aut in
personam. namque agit unusquisque aut cum eo qui ei obligatus est vel ex contractu
vel ex maleficio, quo casu proditae actiones in personam sunt, per quas intendit
adversarium ei dare facere oportere, et aliis quibusdam modis: aut cum eo agit qui
nullo iure ei obligatus est, movet tamen alicui de aliqua re controversiam. quo casu
proditae actiones in rem sunt. veluti si rem corporalem possideat quis, quam Titius
suam esse affirmet, et possessor dominum se esse dicat: nam si Titius suam esse
intendat, in rem actio est. Aeque si agat, ius sibi esse re, fundo forte vel
aedibus, utendifruendi vel per fundum vicini eundi, agendi vel ex fundo vicini aquam
ducendi, in rem actio est. eiusdem generis est actio de iure praediorum urbanorum,
veluti si agat, ius sibi esse altius aedes suas tollendi prospiciendive vel proiciendi
aliquid vel immittendi in vicini aedes. contra quoque de usufructu et de
servitutibus praediorum rusticorum, item praediorum urbanorum invicem quoque proditae sunt
actiones, ut quis intendat, ius non esse adversario utendifruendi, eundi, agendi aquamve
ducendi, item altius tollendi, prospiciendi, proiciendi, immittendi: istae quoque
actiones in rem sunt, sed negativae. quod genus actionis in controversiis rerum
corporalium proditum non est: nam in his is agit qui non possidet: ei vero qui
possidet non est actio prodita per quam neget rem alterius esse. sane uno casu qui
possidet nihilo minus actoris partes obtinet, sicut in latioribus digestorum libris
oppotunius apparebit.
Sed istae quidem actiones, quarum mentionem habuimus, et si quae
sunt similes, ex legitimis et civilibus causis descendunt. aliae autem sunt, quas
praetor ex sua iurisdictione comparatas habet tam in rem quam in personam, quas et ipsas
necessarium est exemplis ostendere. ecce plerumque ita permittit in rem agere, ut
vel actor diceret, se quasi usucepisse quod usu non ceperit, vel ex diverso possessor
diceret, adversariam suum usu non cepisse quod usuceperit. Namque si cui ex iusta
causa res aliena tradita fuerit, veluti ex causa emptionis aut donationis aut dotis aut
legatorum, necdum eius rei dominus effectus est, si eius rei casu possessionem amiserit,
nullam habet directam in rem actionem ad eam rem persequendam: quippe ita proditae
sunt iure civili actiones, ut quis dominium suum vindicet. sed quia sane durum erat,
eo casu deficere actionem, inventa est a praetore actio, in qua dicit is qui possessionem
amisit eam rem se usucepisse, et ita vindicat suam esse. quae actio Publiciana
appellatur, quoniam primum a Publicio praetore in edicto proposita est.
Rursus ex diverso si quis, cum rei publicae causa abesset vel in
hostium potestate esset, rem eius qui in civitate esset usuceperit, permittitur domino, si
possessor rei publicae causa abesse desierit, tunc intra annum, rescissa usucapione, eam
petere, id est ita petere ut dicat, possessorem usu non cepisse et ob id suam esse
rem. quod genus actionis et aliis, simili aequitate motus, praetor accommodat, sicut
ex latiore digestorum seu pandectarum volumine intellegere licet.
Item si quis in fraudem creditorum rem suam alicui tradiderit,
bonis eius a creditoribus ex sententia praesidis possessis, permittitur ipsis
creditoribus, rescissa traditione, eam rem petere, id est dicere eam rem traditam non esse
et ob id in bonis debitoris mansisse.
Item Serviana et quasi Serviana, quae etiam hypothecaria vocatur,
ex ipsius praetoris iurisdictione substantiam capit. Serviana autem experitur quis
de rebus coloni, quae pignoris iure pro mercedibus fundi ei tenentur; quasi Serviana autem
qua creditores pignora hypothecasve persequuntur. inter pignus autem et hypothecam
quantum ad actionem hypothecariam nihil interest: nam de qua re inter creditorem et
debitorem convenerit ut sit pro debito obligata, utraque hac appellatione
continetur. sed in aliis differentia est: nam pignoris appellatione eam
proprie contineri dicimus quae simul etiam traditur creditori, maxime si mobilis
sit: at eam quae sine traditione nuda conventione tenetur proprie hypothecae
appellatione contineri dicimus.
In personam quoque actiones ex sua iurisdictione propositas habet
praetor, veluti de pecunia constituta: cui similis videbatur receptitia: sed
ex nostra constitutione, cum et, si quid plenius habebat, hoc in pecuniam constitutam
transfusum est, ea quasi supervacua iussa est cum sua auctoritate a nostris legibus
recedere. item praetor proposuit de peculio servorum filiorumque familias, et ex qua
quaeritur, an actor iuraverit, et alias complures. De pecunia autem constituta cum
omnibus agitur quicumque vel pro se vel pro alio soluturos se constituerint, nulla
scilicet stipulatione interposita. nam alioquin si stipulanti promiserint, iure
civili tenentur. Actionem autem de peculio ideo adversus patrem dominumve comparavit
praetor quia, licet ex contractu filiorum servorumve ipso iure non teneantur, aequum tamen
esset peculio tenus, quod veluti patrimoniam est filiorum filiarumque, item servorum,
condemnari eos. Item si quis postulante adversario iuraverit, deberi sibi pecuniam
quam peteret, neque ei solvatur, iustissime accommodat ei talem actionem, per quam non
illud quaeritur, an ei pecunia debeatur, sed an iuraverit.
Poenales quoque actiones praetor bene multas ex sua iurisdictione
introduxit: veluti adversus eum qui quid ex albo eius corrupisset: et in eum
qui patronum vel parentem in ius vocasset, cum id non impetrasset: item adversus eum
qui vi exemerit eum qui in ius vocaretur, cuiusve dolo alius exemerit: et alias
innumerabiles.
Praeiudiciales actiones in rem esse videntur, quales sunt, per
quas quaeritur, an aliquis liber vel an libertus sit, vel de partu agnoscendo. ex
quibus fere una illa legitimam causam habet, per quam quaeritur, an aliquis liber
sit: ceterae ex ipsius praetoris iurisdictione substantiam capiunt.
Sic itaque discretis actionibus, certum est, non posse actorem
rem suam ita ab aliquo petere SI PARET EUM DARE OPORTERE: nec enim quod actoris est,
id ei dari oportet, quia scilicet dari cuiquam id intellegitur quod ita datur ut eius
fiat, nec res quae iam actoris est, magis eius fieri potest. plane odio furum, quo
magis pluribus actionibus teneantur, effectum est, ut extra poenam dupli aut quadrupli,
rei recipiendae nomine fures etiam hac actione teneantur SI PARET EOS DARE OPORTERE,
quamvis sit adversus eos etiam haec in rem actio, per quam rem suam quis esse petit.
Appellamus autem in rem quidem actiones vindicationes: in personam vero actiones,
quibus dare facere oportere intenditur, condictiones. condicere enim est denuntiare
prisca lingua: nunc vero abusive dicimus condictionem actionem in personam, qua
actor intendit dari sibi oportere: nulla enim hoc tempore eo nomine denuntiatio fit.
Sequens illa divisio est, quod quaedam actiones rei persequendae
gratia comparatae sunt, quaedam poenae persequendae, quaedam mixtae sunt. Rei
persequendae causa comparatae sunt omnes in rem actiones. earum vero actionum quae
in personam sunt, hae quidem quae ex contractu nascuntur fere omnes rei persequendae causa
comparatae videntur: veluti quibus mutuam pecuniam vel in stipulatum deductam petit
actor, item commodati, depositi, mandati, pro socio, ex empto vendito, locato
conducto. plane si depositi agetur, eo nomine quod tumultus, incendii, ruinae,
naufragii causa depositum sit, in duplum actionem praetor reddit, si modo cum ipso apud
quem depositum sit aut cum herede eius ex dolo ipsius agitur: quo casu mixta est
actio. Ex maleficiis vero proditae actiones aliae tantum poenae persequendae causa
comparatae sunt, aliae tam poenae quam rei persequendae et ob id mixtae sunt. poenam
tantum persequitur quis actione furti; sive enim manifesti agatur quadrupli sive nec
manifesti dupli, de sola poena agitur: nam ipsam rem propria actione persequitur
quis, id est suam esse petens, sive fur ipse eam rem possideat, sive alius quilibet:
eo amplius adversus furem etiam condictio est rei. Vi autem bonorum raptorum actio
mixta est, quia in quadruplo rei persecutio continetur, poena autem tripli est. sed
et legis Aquiliae actio de damno mixta est, non solum si adversus infitiantem in duplum
agatur, sed interdum et si in simplum quisque agit. veluti si quis hominem claudum
aut luscum occiderit, qui in eo anno integer et magni pretii fuerit; tanti enim damnatur,
quanti is homo in eo anno plurimi fuerit, secundum iam traditam divisionem. item
mixta est actio contra eos qui relicta sacrosanctis ecclesiis vel aliis venerabilibus
locis legati vel fideicommissi nomine dare distulerint usque adeo ut etiam in iudicium
vocarentur: tunc etenim et ipsam rem vel pecuniam quae relicta est dare
compelluntur, et aliud tantum pro poena, et ideo in duplum eius fit condemnatio.
Quaedam actiones mixtam causam optinere videntur tam in rem quam
in personam. qualis est familiae erciscundae actio, quae competit coheredibus de
dividenda hereditate: item communi dividundo, quae inter eos redditur inter quos
aliquid commune ex quacumque causa est, ut id dividatur: item finium regundorum,
quae inter eos agitur qui confines agros habent. in quibus tribus iudiciis
permittitur iudici rem alicui ex litigatoribus ex bono et aequo adiudicare et, si unius
pars praegravari videbitur, eum invicem certa pecunia alteri condemnare.
Omnes autem actiones vel in simplum conceptae sunt vel in duplum
vel in triplum vel in quadruplum: ulterius autem nulla actio extenditur. In
simplum agitur veluti ex stipulatione, ex mutui datione, ex empto, vendito, locato,
conducto, mandato et denique ex aliis compluribus causis. In duplum agimus veluti
furti nec manifesti, damni iniuriae ex lege Aquilia, depositi ex quibusdam casibus:
item servi corrupti, quae competit in eum cuius hortatu consiliove servus alienus fugerit
aut contumax adversus dominum factus est aut luxuriose vivere coeperit aut denique
quolibet modo deterior factus sit (in qua actione etiam earum rerum quas fugiendo servus
abstulit aestimatio deducitur): item ex legato quod venerabilibus locis relictum
est, secundum ea quae supra diximus. Tripli vero, cum quidam maiorem verae
aestimationis quantitatem in libello conventionis inseruit, ut ex hac causa viatores, id
est exsecutores litium, ampliorem summam sportularum nomine exigerent: tunc enim
quod propter eorum causam damnum passus fuerit reus id triplum ab actore consequetur, ut
in hoc triplo et simplum, in quo damnum passus est, connumeretur. quod nostra
constitutio induxit, quae in nostro codice fulget, ex qua dubio procul est ex lege
condicticiam emanare. Quadrupli veluti furti manifesti, item de eo quod metus causa
factum sit, deque ea pecunia quae in hoc data sit ut is cui datur calumniae causa negotium
alicui faceret vel non faceret: item ex lege condicticia a nostra constitutione
oritur, in quadruplum condemnationem imponens his exsecutoribus litium qui contra nostrae
constitutionis normam a reis quidquam exegerint. Sed furti quidem nec manifesti
actio, et servi corrupti, a ceteris de quibus simul locuti sumus eo differt quod hae
actiones omnimodo dupli sunt: at illae, id est damni iniuriae ex lege Aquilia et
interdum depositi, infitiatione duplicantur, in confitentem autem in simplum dantur:
sed illa quae de his competit quae relicta venerabilibus locis sunt non solum infitiatione
duplicatur, sed et si distulerit relicti solutionem usque quo iussu magistratuum nostrorum
conveniatur; in confitentem vero et antequam iussu magistratuum conveniatur solventem
simpli redditur. Item actio de eo quod metus causa factum sit a ceteris, de quibus
simul locuti sumus, eo differt quod eius natura tacite continetur ut qui iudicis iussu
ipsam rem actori restituat, absolvatur. quod in ceteris casibus non ita est, sed
omnimodo quisque in quadruplum condemnatur, quod est et in furti manifesti actione.
Actionum autem quaedam bonae fidei sunt, quaedam stricti iuris,
bonae fidei sunt hae: ex empto, vendito, locato, conducto, negotiorum gestorum,
mandati, depositi, pro socio, tutelae, commodati, pigneraticia, familiae erciscundae,
communi dividundo, praescriptis verbis quae de aestimato proponitur, et ea quae ex
permutatione competit, et hereditatis petitio. quamvis enim usque adhuc incertum
erat, sive inter bonae fidei iudicia connumeranda sit sive non, nostra tamen constitutio
aperte eam esse bonae fidei disposuit. Fuerat antea et rei uxoriae actio ex bonae
fidei iudiciis: sed cum, pleniorem esse ex stipulatu actionem invenientes, omne ius
quod res uxoria ante habebat cum multis divisionibus in ex stipulatu actionem, quae de
dotibus exigendis proponitur, transtulimus, merito rei uxoriae actione sublata, ex
stipulatu, quae pro ea introducta est, naturam bonae fidei iudicii tantum in exactione
dotis meruit ut bonae fidei sit. sed et tacitam ei dedimus hypothecam:
praeferri autem aliis creditoribus in hypothecis tunc censuimus, cum ipsa mulier de dote
sua experiatur, cuius solius providentia hoc induximus. In bonae fidei autem
iudiciis libera potestas permitti videtur iudici ex bono et aequo aestimandi quantum
actori restitui debeat. in quo et illud continetur, ut, si quid invicem actorem
praestare oporteat, eo compensato, in reliquum is cum quo actum est condemnari
debeat. sed et in strictis iudiciis ex rescripto divi Marci opposita doli mali
exceptione compensatio inducebatur. sed nostra constitutio eas compensationes quae
iure aperto nituntur latius introduxit, ut actiones ipso iure minuant, sive in rem sive
personales sive alias quascumque, excepta sola depositi actione, cui aliquid
compensationis nomine opponi satis impium esse credidimus, ne sub praetextu compensationis
depositarum rerum quis exactione defraudetur.
Praeterea quasdam actiones arbitrarias, id est ex arbitrio
iudicis pendentes, appellamus, in quibus nisi iudicis is cum quo agitur actori
satisfaciat, veluti rem restituat vel exhibeat vel solvat vel ex noxali causa servum
dedat, condemnari debeat. sed istae actiones tam in rem quam in personam
inveniuntur. in rem veluti Publiciana, Serviana de rebus coloni, quasi Serviana,
quae etiam hypothecaria vocatur: in personam veluti quibus de eo agitur quod aut
metus causa aut dolo malo factum est, item qua id quod certo loco promissum est,
petitur. ad exhibendum quoque actio ex arbitrio iudicis pendet. in his enim
actionibus et ceteris similibus permittitur iudici ex bono et aequo, secundum cuiusque rei
de qua actum est naturam, aestimare quemadmodum actori satisfieri oporteat.
Curare autem debet iudex, ut omnimodo, quantum possibile ei sit,
certae pecuniae vel rei sententiam ferat, etiam si de incerta quantitate apud eum actum
est.
Si quis agens in intentione sua plus complexas fuerit, quam ad
eum pertinet, causa cadebat, id est rem admittebat, nec facile in integrum a praetore
restituebatur, nisi minor erat viginti quinque annis. huic enim, sicut in aliis
causis causa cognita succurrebatur si lapsus iuventute fuerat, ita et in hac causa
succurri solitum erat. sane si tam magna causa iusti erroris interveniebat ut etiam
constantissimus quisque labi posset, etiam maiori viginti quinque annis
succurrebatur: veluti si quis totum legatum petierit, post deinde prolati fuerint
codicilli, quibus aut pars legati adempta sit aut quibusdam aliis legata deta sint, quae
efficiebant ut plus petisse videretur petitor quam dodrantem, ad quem ideo lege Falcidia
legata minuebantur.
Plus autem quattuor modis petitur: re, tempore, loco,
causa: re veluti si quis pro decem aureis, qui ei debebantur, viginti petierit, aut
si is cuius ex parte res est, totam eam vel maiore ex parte suam esse intenderit.
Tempore: veluti si quis ante diem vel ante condicionem petierit. qua ratione
enim qui tardius solvit quam solvere deberet minus solvere intellegitur, eadem ratione qui
praemature petit plus petere videtur. Loco plus petitur, veluti cum quis id quod
certo loco sibi stipulatus est alio loco petit, sine commemoratione illius loci in quo
sibi dari stipulatus fuerit: verbi gratia si is qui ita stipulatus fuerit EPHESI
DARE SPONDES? Romae pure intendat dari sibi oportere. ideo autem plus petere
intellegitur, quia utilitatem quam habuit promissor, si Ephesi solveret, adimit ei pura
intentione: propter quam causam alio loco petenti arbitraria actio proponitur, in
qua scilicet ratio habetur utilitatis quae promissori competitura fuisset si illo loco
solveret. quae utilitas plerumque in mercibus maxima invenitur, veluti vino, oleo,
frumento, quae per singulas regiones diversa habent pretia: sed et pecuniae
numeratae non in omnibus regionibus sub iisdem usuris fenerantur. si quis tamen
Ephesi petat, id est eo loco petat quo ut sibi detur stipulatus est, pura actione recte
agit: idque etiam praetor monstrat, scilicet quia utilitas solvendi salva est
promissori. Huic autem qui loco plus petere intellegitur, proximus est is qui causa
plus petit: ut ecce si quis ita a te stipulatus sit HOMINEM STICHUM AUT DECEM AUREOS
DARE SPONDES? deinde alterutrum petat, veluti hominem tantum aut decem aureos
tantum. ideo autem plus petere intellegitur quia in eo genere stipulationis
promissoris est electio, utrum pecuniam an hominem solvere malit: qui igitur
pecuniam tantum vel hominem tantum sibi dari oportere intendit, eripit electionem
adversario et eo modo suam quidem meliorem condicionem facit, adversarii vero sui
deteriorem. qua de causa talis in ea re prodita est actio, ut quis intendat, hominem
Stichum aut aureos decem sibi dari oportere, id est ut eodem modo peteret, quo stipulatus
est. praeterea si quis generaliter hominem stipulatus sit et specialiter Stichum
petat, aut generaliter vinum stipulatus, specialiter Campanum petat, aut generaliter
purpuram stipulatus sit, deinde specialiter Tyriam petat: plus petere intellegitur,
quia electionem adversario tollit, cui stipulationis iure liberum fuit aliud solvere quam
quod peteretur. quin etiam licet vilissimum sit quod quis petat, nihilo minus plus
petere intellegitur, quia saepe accidit ut promissori facilius sit illud solvere quod
maioris pretii est. Sed haec quidem antea in usu fuerant. postea autem lex
Zenoniana et nostra rem coartavit, et si quidem tempore plus fuerit petitum, quid statui
oportet Zenonis divae memoriae loquitur constitutio: sin autem quantitate vel alio
modo plus fuerit petitum, omne si quid forte damnum, ut in sportulis, ex hac causa
acciderit ei contra quem plus petitum fuerit, commissa tripli condemnatione, sicut supra
diximus, puniatur. Si minus in intentione complexus fuerit actor quam ad eum
pertineret, veluti si, cum ei decem deberentur, quinque sibi dari oportere intenderit, aut
cum totus fundus eius esset, partem dimidiam suam esse petierit, sine periculo agit:
in reliquum enim nihilo minus iudex adversarium in eodem indicio condemnat ex
constitutione divae memoriae Zenonis. Si quis aliud pro alio intenderit, nihil eum
periclitari placet, sed in eodem iudicio cognita veritate errorem suum corrigere ei
permittimus, veluti, si is qui hominem Stichum petere deberet Erotem petierit, aut si quis
ex testamento sibi dari oportere intenderit, quod ex stipulatu debetur.
Sunt praeterea quaedam actiones quibus non solidum quod debetur
nobis persequimur, sed modo solidum consequimur, modo minus. ut ecce si in peculium
filii servive agamus: nam, si non minus in peculio sit quam persequimur, in solidum
pater dominusve condemnatur: si vero minus inveniatur, eatenus condemnat iudex
quatenus in peculio sit. quemadmodum autem peculium intellegi debeat, suo ordine
proponemus. Item si de dote iudicio mulier agat, placet, eatenus maritum condemnari
debere quatenus facere possit, id est quatenus facultates eius patiuntur. itaque si
dotis quantitati concurrant facultates eius, in solidum damnatur: si minus, in
tantum quantum facere potest. propter retentionem quoque dotis repetitio
minuitur: nam ob impensas in res dotales factas marito retentio concessa est, quia
ipso iure necessariis sumptibus dos minuitur, sicut ex latioribus digestorum libris
cognoscere licet. Sed et si quis cum parente suo patronove agat, item si socius cum
socio iudicio societatis agat, non plus actor consequitur quam adversarius eius facere
potest. idem est, si quis ex donatione sua conveniatur. Compensationes quoque
oppositae plerumque efficiunt ut minus quisque consequatur quam ei debeatur: namque
ex bono et aequo, habita ratione eius quod invicem actorem ex eadem causa praestare
oporteret, in reliquum eum cum quo actum est condemnare licet, sicut iam dictum est.
Eum quoque qui creditoribus suis bonis cessit, si postea aliquid adquisierit quod ideoneum
emolumentum habeat, ex integro in id quod facere potest creditores cum eo
experiuntur: inhumanum enim erat spoliatum fortunis suis in solidum damnari.
IV. 7. QUOD CUM EO QUI IN ALIENA POTESTATE ESTNEGOTIUM GESTUM ESSE DICITUR.
Quia tamen superius
mentionem habuimus de actione quae in peculium filiorumfamilias servorumque agitur:
opus est ut de hac actione, et de ceteris quae eorundem nomine in parentes dominosve dari
solent, diligentius admoneamus. et quia, sive cum servis negotium gestum sit, sive
cum his qui in potestate parentis sunt, fere eadem iura servantur, ne verbosa fiat
disputatio, dirigamus sermonem in personam servi dominique, idem intellecturi de liberis
quoque et parentibus, quorum in potestate sunt. nam si quid in his proprie
observetur, separatim ostendemus.
Si igitur iussu domini cum servo negotium gestum erit, in solidum
praetor adversus dominum actionem pollicetur, scilicet quia qui ita contrahit fidem domini
sequi videtur.
Eadem ratione praetor duas alias in solidum actiones pollicetur,
quarum altera exercitoria, altera institoria appellatur. excercitoria tunc locum
habet, cum quis servum suum magistrum navis praeposuerit, et quid cum eo eius rei gratia
cui praepositus erit contractum fuerit. ideo autem exercitoria vocatur, quia
exercitor appellatur is ad quem cottidianus navis quaestus pertinet. institoria tunc
locum habet, cum quis tabernae forte aut cuilibet negotiationi servum praeposuerit et quid
cum eo eius rei causa cui praepositus erit contractum fuerit. ideo autem institoria
appellatur, quia qui negotiationibus praeponuntur institores vocantur. Istas tamen
duas actiones praetor reddit et si liberum quis hominem aut alienum servum navi aut
tabernae aut cuilibet negotiationi praeposuerit, scilicet quia eadem aequitatis ratio
etiam eo casu interveniebat.
Introduxit et aliam actionem praetor, quae tributoria
vocatur. namque si servus in peculiari merce, sciente domino, negotietur, et quid
cum eo eius rei causa contractum erit, ita praetor ius dicit ut quidquid in his mercibus
erit quodque inde receptum erit, id inter dominum, si quid ei debebitur, et ceteros
creditores pro rata portione distribuatur. et quia ipsi domino distributionem
permittit, si quis ex creditoribus queratur, quasi minus ei tributum sit quam oportuerit,
hanc ei actionem accommodat, quae tributoria appellatur.
Praeterea introducta est actio de peculio, deque eo quod in rem
domini versum erit, ut, quamvis sine voluntate domini negotium gestum erit, tamen sive
quid in rem eius versum fuerit, id totum praestare debeat, sive quid non sit in rem eius
versum, id eatenus praestare debeat quatenus peculium patitur. In rem autem domini
versum intellegitur, quidquid necessario in rem eius impenderit servus, veluti si mutuatus
pecuniam creditoribus eius solverit, aut aedificia ruentia fulserit, aut familiae
frumentum emerit, vel etiam fundum aut quamlibet aliam rem necessariam mercatus
erit. Itaque si ex decem utputa aureis, quos servos tuus a Titio mutuos accepit,
creditori tuo quinque aureos solverit, reliquos vero quinque quolibet modo consumpserit
pro quinque quidem in solidum damnari debes, pro ceteris vero quinque eatenus quatenus in
peculio sit: ex quo scilicet apparet, si toti decem aurei in rem tuam versi fuerint,
totos decem aureos Titium consequi posse. licet enim una est actio qua de peculio
deque eo quod in rem domini versum sit, agitur, tamen duas habet condemnationes.
itaque iudex, apud quem ea actione agitur, ante dispicere solet, an in rem domini versum
sit, nec aliter ad peculii aestimationem transit quam si aut nihil in rem domini versum
intellegatur aut non totum. Cum autem quaeritur, quantum in peculio sit, ante
deducitur quidquid servus domino quive in potestate eius sit debet, et quod superest id
solum peculium in tellegitur. aliquando tamen id quod ei debet servus qui in
potestate domini sit, non deducitur ex peculio, veluti si is in huius ipsius peculio
sit. quod eo pertinet, ut, si quid vicario suo servus debeat, id ex peculio eius non
deducatur.
Ceterum dubium non est quin is quoque qui iussu domini
contraxerit cuique institoria vel exercitoria actio competit, de peculio deque eo quod in
rem domini versum est agere possit: sed erit stultissimus, si omissa actione qua
facillime solidum ex contractu consequi possit, se ad difficultatem perducat probandi, in
rem domini versum esse, vel habere servum peculium et tantum habere ut solidum sibi solvi
possit. Is quoque cui tributoria actio competit aeque de peculio et in rem verso
agere potest: sed sane huic modo tributoria expedit agere, modo de peculio et in rem
verso. tributoria ideo expedit agere, quia in ea domini condicio praecipua non est,
id est, quod domino debetur, non deducitur, sed eiusdem iuris est dominus, cuius et ceteri
creditores: at in actione de peculio ante deducitur quod domino debetur, et in id
quod reliquum est creditori dominus condemnatur. rursus de peculio ideo expedit
agere, quod in hac actione totius peculii ratio habetur, at in tributoria eius tantum quod
negotiatur, et potest quisque tertia forte parte peculii aut quarta vel etiam minima
negotiari, maiorem autem partem in praediis et mancipiis aut fenebri pecunia habere.
prout ergo expedit, ita quisque vel hanc actionem vel illam eligere debet: certe qui
potest probare in rem domini versum esse, de in rem verso agere debet.
Quae diximus de servo et domino, eadem intellegimus et de filio
et filia aut nepote et nepte et patre avove cuius in potestate sunt. Illud proprie
servatur in eorum persona, quod senatusconsultum Macedonianum prohibuit mutuas pecunias
dari eis qui in parentis erunt potestate: et ei qui crediderit denegatur actio, tam
adversus ipsum filium filiamve, nepotem neptemve, sive adhuc in potestate sunt, sive morte
parentis vel emancipatione suae potestatis esse coeperint, quam adversus patrem avumve,
sive habeat eos adhuc in potestate sive emancipaverit. quae ideo senatus prospexit,
quia saepe onerati aere alieno creditarum pecuniarum, quas in luxuriam consumebant, vitae
parentium insidiabantur.
Illud in summa admonendi sumus, id quod iussu patris dominive
contractum fuerit quodque in rem eius versum fuerit, directo quoque posse a patre dominove
condici tamquam si principaliter cum ipso negotium gestum esset. ei quoque qui vel
exercitoria vel institoria actione tenetur, directo posse condici placet, quia huius
quoque iussu contractum intellegitur.
IV. 8. DE NOXALIBUS ACTIONIBUS.
Ex maleficiis servorum,
veluti si furtum fecerint aut bona rapuerint aut damnum dederint aut iniuriam commiserint,
noxales actiones proditae sunt, quibus domino damnato permittitur, aut litis aestimationem
sufferre aut hominem noxae dedere. Noxa autem est corpus quod nocuit, id est
servus: noxia ipsum maleficium, veluti furtum, damnum, rapina, iniuria. Summa
autem ratione permissum est noxae deditione defungi: namque erat iniquum, nequitiam
eorum ultra ipsorum corpora dominis damnosam esse. Dominus noxali iudicio servi sui
nomine conventus, servum actori noxae dedendo liberatur. nec minus perpetuum eius
dominium a domino transfertur: si autem damnum ei cui deditus est resarcierit
quaesita pecunia, auxilio praetoris, invito domino, manumittitur. Sunt autem
constitutae noxales actiones aut legibus aut edicto praetoris: legibus veluti furti
lege duodecim tabularum, damni iniuriae lege Aquilia: edicto praetoris veluti
iniuriarum et vi bonorum raptorum.
Omnis autem noxalis actio caput sequitur. nam si servus
tuus noxiam commiserit, quamdiu in tua potestate sit tecum est actio: si in alterius
potestatem pervenerit, cum illo incipit actio esse, aut si manumissus fuerit, directo ipse
tenetur et extinguitur noxae deditio. ex diverso quoque directa actio noxalis esse
incipit: nam si liber homo noxiam commiserit, et is servus tuus esse coeperit (quod
casibus quibasdam effici primo libro tradidimus), incipit tecum esse noxalis actio, quae
ante directa fuisset. Si servus domino noxiam commiserit, actio nulla
nascitur: namque inter dominum et eum qui in eius potestate est nulla obligatio
nasci potest. ideoque et si in alienam potestatem servus pervenerit aut manumissus
fuerit, neque cum ipso, neque cum eo cuius nunc in potestate sit, agi potest. unde
si alienus servus noxiam tibi commiserit et is postea in potestate tua esse coeperit,
intercidit actio, quia in eum casum deducta sit in quo consistere non potuit:
ideoque licet exierit de tua potestate, agere non potes, quemadmodum si dominus in servum
suum aliquid commiserit, nec si manumissus vel alienatus fuerit servus, ullam actionem
contra dominum habere potest.
Sed veteres quidem haec et in filiisfamilias masculis et feminis
admiserunt. nova autem hominum conversatio huiusmodi asperitatem recte respuendam
esse existimavit et ab usu communi haec penitus recessit: quis enim patitur filium
suum et maxime filiam in noxam alii dare, ut pene per corpus filii pater magis quam filius
periclitetur, cum in filiabus etiam pudicitiae favor hoc bene excludit? et ideo
placuit, in servos tantummodo noxales actiones esse proponendas, cum apud veteres legum
commentatores invenimus saepius dictum, ipsos filiosfamilias pro suis delictis posse
conveniri.
IV. 9. SI QUADRUPES PAUPERIEM FECISSE DICETUR.
Animalium nomine, quae
ratione carent, si quidem lascivia aut fervore aut feritate pauperiem fecerint, noxalis
actio lege duodecim tabularum prodita est (quae animalia, si noxae dedantur, proficiunt
reo ad liberationem, quia ita lex duodecim tabularum scripta est); puta si equus
calcitrosus calce percusserit aut bos cornu petere solitus petierit. haec autem
actio in his quae contra naturam moventur locum habet: ceterum si genitalis sit
feritas, cessat. Denique si ursus fugit a domino et sic nocuit, non potest quondam
dominus conveniri, quia desiit dominus esse, ubi fera evasit. pauperies autem est
damnum sine iniuria facientis datum: nec enim potest animal iniuriam fecisse dici,
quod sensu caret. haec quod ad noxalem actionem pertinet.
Ceterum sciendum est. aedilitio edicto prohiberi nos canem,
verrem, aprum, ursum, leonem ibi habere qua vulgo iter fit: et si adversus ea factum
erit et nocitum homini libero esse dicetur, quod bonum et aequum iudici videtur, tanti
dominus condemnetur, ceterarum rerum, quanti damnum datum sit, dupli. praeter has
autem aedilicias actiones et de pauperie locum habebit: numquam enim actiones
praesertim poenales de eadem re concurrentes alia aliam consumit.
IV. 10. DE HIS PER QUOS AGERE POSSUMUS.
Nunc admonendi sumus, agere posse quemlibet aut suo nomine aut alieno. alieno veluti procuratorio, tutorio, curatorio, cum olim in usu fuisset, alterius nomine agere non posse nisi pro populo, pro libertate, pro tutela. praeterea lege Hostilia permissum est furti agere eorum nomine qui apud hostes essent aut rei publicae causa abessent quive in eorum cuius tutela essent. et quia hoc non minimam incommoditatem habebat, quod alieno nomine neque agere neque excipere actionem licebat, coeperunt homines per procuratores litigare: nam et morbus et aetas et necessaria peregrinatio itemque aliae multae causae saepe impedimento sunt quo minus rem suam ipsi exsequi possint. Procurator neque certis verbis neque praesente adversario, immo plerumque ignorante eo constituitur: cuicumque enim permiseris rem tuam agere aut defendere is procurator intellegitur. Tutores et curatores quemadmodum constituuntur, primo libro eitum est.
Satisdationum modus alius
antiquitati placuit, alium novitas per usum amplexa est.
Olim enim si in rem agebatur, satisdare possessor compellebatur,
ut, si victus nec rem ipsam restitueret nec litis aestimationem, potestas esset petitori
aut cum eo agendi aut cum fideiussoribus eius. quae satisdatio appellabatur
iudicatum solvi: unde autem sic appellabatur, facile est intellegere. namque
stipulabatur quis, ut solveretur sibi quod fuerit iudicatum. multo magis is qui in
rem actione conveniebatur, satisdare cogebatur, si alieno nomine iudicium
accipiebat. ipse autem qui in rem agebat, si suo nomine petebat, satisdare non
cogebatur. procurator vero si in rem agebat, satisdare iubebatur ratam rem dominum
habiturum: periculum enim erat, ne iterum dominus de eadem re experiatur.
tutores et curatores eodem modo quo et procuratores satisdare debere, verba edicti
faciebant. sed aliquando his agentibus satisdatio remittebatur. Haec ita erant
si in rem agebatur. sin vero in personam, ab actoris quidem parte eadem obtinebant
quae diximus in actione qua in rem agitur. ab eius vero parte cum quo agitur, si
quidem alieno nomine aliquis interveniret, omnimodo satisdabat, quia nemo defensor in
aliena re sine satisdatione idoneus esse creditur. quod si proprio nomine aliquis
iudicium accipiebat in personam, iudicatum solvi satisdare non cogebatur.
Sed haec hodie aliter observantur. sive enim quis in rem
actione convenitur sive personali suo nomine, nullam satisdationem propter litis
aestimationem dare compellitur; sed pro sua tantum persona, quod in iudicio permaneat
usque ad terminum litis, vel committitur suae promissioni cum iureiurando, quam iuratoriam
cautionem vocant, vel nudam promissionem vel satisdationem pro qualitate personae suae
dare compellitur. Sin autem per procuratorem lis vel infertur vel suscipitur, in
actoris quidem persona, si non mandatum actis insinuatum est vel praesens dominus litis in
iudicio procuratoris sui personam confirmaverit, ratam rem dominum habiturum satisdationem
procurator dare compellitur, eodem observando et si tutor vel curator, vel aliae tales
personae quae alienarum rerum gubernationem receperunt, litem quibusdam per alium
inferunt. Sin vero aliquis convenitur, si quidem praesens procuratorem dare paratus
est, potest vel ipse in iudicium venire et sui procuratoris personam per iudicatum solvi
satisdationis sollemnes stipulationes firmare vel extra iudicium satisdationem exponere,
per quam ipse sui procuratoris fideiussor existit pro omnibus iudicatam solvi
satisdationis clausulis. ubi et de hypotheca suarum rerum convenire compellitur,
sive in iudicio promiserit sive extra iudicium caverit, ut tam ipse quam heredes eius
obligentur: alia insuper cautela vel satisdatione propter personam ipsius exponenda,
quod tempore sententiae recitandae in iudicio invenietur, vel si non venerit, omnia dabit
fideiussor quae condemnatione continentur nisi fuerit provocatum. Si vero reus
praesto ex quacumque causa non fuerit et alius velit defensionem subire, nulla differentia
inter actiones in rem vel personales introducenda, potest hoc facere, ita tamen ut
satisdationem iudicatum solvi pro litis praestet aestimatione. nemo enim secundum
veterem regulam, ut iam dictum est, alienae rei sine satisdatione defensor idoneus
intellegitur. Quae omnia apertius et perfectissime e cottidiano iudiciorum usu in
ipsis rerum documentis apparent. Quam formam non solum in hac regia urbe, sed et in
omnibus nostris provinciis, etsi propter imperitiam aliter forte celebrantur, optinere
censemus, cum necesse est omnes provincias caput omnium nostrarum civitatum id est hanc
regiam urbem, eiusque observantiam sequi.
IV. 12. DE PERPETUIS ET TEMPORALIBUS ACTIONIBUSET QUAE AD HEREDES VEL IN HEREDES TRANSEUNT.
Hoc loco admonendi sumus,
eas quidem actiones quae ex lege senatusve consulto sive ex sacris constitutionibus
proficiscuntur, perpetuo solere antiquitus competere, donec sacrae constitutiones tam in
rem quam personalibus actionibus certos fines dederunt: eas vero quae ex propria
praetoris iurisdictione pendent, plerumque intra annum vivere (nam et ipsius praetoris
intra annum erat imperium). aliquando tamen et in perpetuum extenduntur, id est
usque ad finem constitutionibus introductum, quales sunt hae quas bonorum possessori,
ceterisque qui heredis loco sunt, accommodat. furti quoque manifesti actio, quamvis
ex ipsius praetoris iurisdictione proficiscatur, tamen perpetuo datur: absurdum enim
esse existimavit anno eam terminari.
Non omnes autem actiones quae in aliquem aut ipso iure competunt
aut a praetore dantur et in heredem aeque competunt aut dari solent. est enim
certissima iuris regula, ex maleficiis poenales actiones in heredem non competere, veluti
furti, vi bonorum raptorum, iniuriarum, damni iniuriae. sed heredibus huiusmodi
actiones competunt nec denegantur, excepta iniuriarum actione et si qua alia similis
inveniatur. aliquando tamen etiam ex contractu actio contra heredem non competit, cum
testator dolose versatus sit et ad heredem eius nihil ex eo dolo pervenerit.
poenales autem actiones, quas supra diximus, si ab ipsis principalibus personis fuerint
contestatae, et heredibus dantur et contra heredes transeunt.
Superest ut admoneamus quod si ante rem iudicatam is cum quo
actum est satisfaciat actori, officio iudicis convenit eum absolvere, licet iudicii
accipiendi tempore in ea causa fuisset, ut damnari debeat: et hoc est, quod ante
vulgo dicebatur, omnia iudicia absolutoria esse.
Sequitur ut de
exceptionibus dispiciamus. comparatae sunt autem exceptiones defendendorum eorum
gratia cum quibus agitur: saepe enim accidit, ut, licet ipsa actio qua actor
experitur iusta sit, tamen iniqua sit adversus eum cum quo agitur. Verbi gratia si
metu coactus aut dolo inductus aut errore lapsus stipulanti Titio promisisti quod non
debueras promittere, palam est, iure civili te obligatum esse, et actio qua intenditur
dare te oportere, efficax est: sed iniquum est te condemnari, ideoque datur tibi
exceptio metus causa aut doli mali aut in factum composita ad impugnandam actionem.
Idem iuris est, si quis quasi credendi causa pecuniam stipulatus fuerit neque
numeravit. narn eam pecuniam a te petere posse eum certum est: dare enim te
oportet, cum ex stipulatu tenearis: sed quia iniquum est eo nomine te condemnari,
placet, exceptione pecuniae non numeratae te defendi debere, cuius tempora nos, secundum
quod iam superioribus libris scriptum est, constitutione nostra coartavimus.
Praeterea debitor si pactus fuerit cum creditore, ne a se peteretur, nihilo minus
obligatus manet, quia pacto convento obligationes non omnimodo dissolvuntur: qua de
causa efficax est adversus eum actio qua actor intendit SI PARET EUM DARE OPORTERE.
sed quia iniquum est, contra pactionem eum damnari, defenditur per exceptionem pacti
conventi. Aeque si debitor deferente creditore iuraverit, nihil se dare oportere,
adhuc obligatus permanet: sed quia iniquum est de periurio quaeri, defenditur per
exceptionem iurisiurandi. in his quoque actionibus quibus in rem agitur aeque
necessariae sunt exceptiones: veluti si petitore deferente possessor iuravent, eam
rem suam esse, et nihilo minus eandem rem petitor vindicet: licet enim verum sit
quod intendit, id est rem eius esse, iniquum est tamen, possessorem condemnari. Item
si iudicio tecum actum fuerit sive in rem sive in personam, nihilo minus ob id actio durat
et ideo ipso iure postea de eadem re adversus te agi potest: sed debes per
exceptionem rei iudicatae adiuvari. Haec exempli causa rettulisse sufficiet.
alioquin quam ex multis variisque causis exceptiones necessariae sint, ex latioribus
digestorum seu pandectarum libris intellegi potest. Quarum quaedam ex legibus vel ex
his quae legis vicem obtinent, vel ex ipsius praetoris iurisdictione substantiam capiunt.
Appellantur autem exceptiones aliae perpetuae et peremptoriae,
aliae temporales et dilatoriae. Perpetuae et peremptoriae sunt, quae semper
agentibus obstant et semper rem de qua agitur peremunt: qualis est exceptio doli
mali et quod metus causa factum est et pacti conventi, cum ita convenerit, ne omnino
pecunia peteretur. Temporales atque dilatoriae sunt quae ad tempus nocent et
temporis dilationem tribuunt: qualis est pacti conventi, cum convenerit, ne intra
certum tempus ageretur, veluti intra quinquennium, nam finito eo tempore non impeditur
actor rem exsequi. ergo hi quibus intra tempus agere volentibus obicitur exceptio
aut pacti conventi aut alia similis, differe debent actionem et post tempus agere:
ideo enim et dilatoriae istae exceptiones appellantur. alioquin, si intra tempus
egerint obiectaque sit exceptio, neque eo iudicio quidquam consequerentur propter
exceptionem nec post tempus olim agere poterant, cum temere rem in iudicium deducebant et
consumebant, qua ratione rem amittebant. hodie autem non ita stricte haec procedere
volumus, sed eum qui ante tempus pactionis vel obligationis litem inferre ausus est
Zenonianae constitutioni subiacere censemus, quam sacratissimus legislator de his qui
tempore plus petierunt protulit, ut et inducias, quas, sive ipse actor sponte indulserit
vel natura actionis continet, contempserat, in duplum habeant hi qui talem iniuriam passi
sunt, et post eas finitas non aliter litem suscipiant, nisi omnes expensas litis antea
acceperint, ut actores, tali poena perterriti, tempora 1itium doceantur observare.
Praeterea etiam ex persona dilatoriae sunt exceptiones: quales sunt procuratoriae,
veluti si per militem aut mulierem agere quis velit: nam militibus nec pro patre vel
matre vel uxore nec, ex sacro rescripto, procuratorio nomine experiri conceditur:
suis vero negotiis superesse sine offensa disciplinae possunt. eas vero exceptiones
quae olim procuratoribus propter infamiam vel dantis vel ipsius procuratoris opponebantur,
cum in iudiciis frequentari nullo perspeximus modo, conquiescere sancimus, ne, dum de his
altercatur, ipsius negotii disceptatio proteletur.
Interdum evenit ut
exceptio quae prima facie iusta videatur, inique noceat. quod cum accidit, alia
allegatione opus est adiuvandi actoris gratia, quae replicatio vocatur, quia per eam
replicatur atque resolvitur vis exceptionis. veluti cum pactus est aliquis cum
debitore suo, ne ab eo pecuniam petat, deinde postea in contrarium pacti sunt, id est ut
petere creditori liceat: si agat creditor et excipiat debitor, ut ita demum
condemnetur, si non convenerit, ne eam pecuniam creditor petat, nocet ei exceptio;
convenit enim ita, etiamque nihilo minus hoc verum manet, licet postea in contrarium pacti
sunt. sed quia iniquum est creditorem excludi, replicatio ei dabitur ex posteriore
pacto convento.
Rursus interdum evenit ut replicatio quae prima facie iusta sit,
inique noceat. quod cum accidit, alia allegatione opus est adiuvandi rei gratia,
quae duplicatio vocatur. Et si rursus ea prima facie iusta videatur, sed propter
aliquam causam inique actori noceat, rursus allegatione alia opus est, qua actor
adiuvetur, quae dicitur triplicatio. Quarum omnium exceptionum usum interdum
ulterius quam diximus, varietas negotiorum introducit: quas omnes apertius ex
latiore digestorum volumine facile est cognoscere.
Exceptiones autem quibus debitor defenditur plerumque accommodari
solent etiam fideiussoribus eius: et recte, quia, quod ab his petitur, id ab ipso
debitore peti videtur, quia mandati iudicio redditurus est eis quod hi pro eo
solverint. qua ratione et si de non petenda pecunia pactus quis cum reo fuerit,
placuit, proinde succurrendum esse per exceptionem pacti conventi illis quoque qui pro eo
obligati essent, ac si et cum ipsis pactus esset, ne ab eis ea pecunia peteretur.
sane quaedam exceptiones non solent his accommodari. ecce enim debitor si bonis suis
cesserit et cum eo creditor experiatur, defenditur per exceptionem NISI BONIS
CESSERIT: sed haec exceptio fideiussoribus non datur, scilicet ideo quia, qui alios
pro debitore obligat hoc maxime prospicit, ut, cum facultatibus lapsus fuerit debitor,
possit ab his quos pro eo obligavit suum consequi.
Sequitur ut dispiciamus
de interdictis seu actionibus quae pro his exercentur. erant autem interdicta formae
atque conceptiones verborum, quibus praetor aut iubebat aliquid fieri aut fieri
prohibebat. quod tum maxime faciebat, cum de possessione aut quasi possessione inter
aliquos contendebatur.
Summa autem divisio interdictorum haec est, quod aut prohibitoria
sunt aut restitutoria aut exhibitoria. prohibitoria sunt quibus vetat aliquid fieri,
veluti vim sine vitio possidenti, vel mortuum inferenti quo ei ius erit inferendi, vel in
loco sacro aedificari, vel in flumine publico ripave eius aliquid fieri quo peius
navigetur. restitutoria sunt quibus restitui aliquid iubet, veluti bonorum
possessori possessionem eorum quae quis pro herede aut pro possessore possidet ex ea
hereditate, aut cum iubet ei qui vi possessione fundi deiectus sit restitui
possessionem. exhibitoria sunt per quae iubet exhiberi, veluti eum cuius de
libertate agitur, aut libertum cui patronus operas indicere velit, aut parenti liberos qui
in potestate eius sunt. sunt tamen qui putant, proprie interdicta ea vocari quae
prohibitoria sunt, quia interdicere est denuntiare et prohibere: restitutoria autem
et exhibitoria proprie decreta vocari: sed tamen optinuit omnia interdicta
appellari, quia inter duos dicuntur.
Sequens divisio interdictorum haec est, quod quaedam adipiscendae
possessionis causa comparata sunt, quaedam retinendae, quaedam reciperandae.
Adipiscendae possessionis causa interdictum accommodatur bonorum
possessori, quod appellatur QUORUM BONORUM, eiusque vis et potestas haec est, ut, quod ex
his bonis quisque quorum possessio alicui data est, pro herede aut pro possessore
possideat, id ei cui bonorum possessio data est restituere debeat. pro herede autem
possidere videtur qui putat se heredem esse: pro possessore is possidet qui nullo
iure rem hereditariam, vel etiam totam hereditatem, sciens ad se non pertinere,
possidet. ideo autem adipiscendae possessionis vocatur interdictum, quia ei tantum
utile est qui nunc primum conatur adipisci rei possessionem: itaque si quis adeptus
possessionem amiserit eam, hoc interdictum ei inutile est. interdictum quoque, quod
appellatur Salvianum, adipiscendae possessionis causa comparatum est, eoque utitur dominus
fundi de rebus coloni quas is pro mercedibus fundi pignori futuras pepigisset.
Retinendae possessionis causa comparata sunt interdicta UTI
POSSIDETIS et UTRUBI, cum ab utraque parte de proprietate alicuius rei controversia sit et
ante quaeritur, uter ex litigatoribus possidere et uter petere debeat. namque nisi
ante exploratum fuerit, utrius eorum possessio sit, non potest petitoria actio institui,
quia et civilis et naturalis ratio facit ut alius possideat, alius a possidente
petat. et quia longe commodius est possidere potius quam petere, ideo plerumque et
fere semper ingens existit contentio de ipsa possessione. commodum autem possidendi
in eo est, quod, etiamsi eius res non sit qui possidet, si modo actor non potuerit suam
esse probare, remanet suo loco possessio: propter quam causam, cum obscura sint
utriusque iura, contra petitorem iudicari solet. Sed interdicto quidem UTI
POSSIDETIS de fundi vel aedium possessione contenditur, UTRUBI vero interdicto de rerum
mobilium possessione. quorum vis et potestas plurimam inter se differentiam apud
veteres habebat: nam UTI POSSIDETIS interdicto is vincebat qui interdicti tempore
possidebat, si modo nec vi nec clam nec precario nanctus fuerat ab adversario
possessionem, etiamsi alium vi expulerat aut clam abripuerat alienam possessionem aut
precario rogaverat aliquem, ut sibi possidere liceret: UTRUBI vero interdicto is
vincebat, qui maiore parte eius anni nec vi nec clam nec precario ab adversario
possidebat. hodie tamen aliter observatur; nam utriusque interdicti potestas,
quantum ad possessionem pertinet, exaequata est, ut ille vincat et in re soli et in re
mobili, qui possessionem nec vi nec clam nec precario ab adversario litis contestationis
tempore detinet. Possidere autem videtur quisque non solum si ipse possideat, sed et
si eius nomine aliquis in possessione sit, licet is eius iuri subiectus non sit, qualis
est colonus et inquilinus: per eos quoque apud quos deposuerit quis aut quibus
commodaverit ipse possidere videtur: et hoc est quod dicitur, retinere possessionem
posse aliquem per quemlibet qui eius nomine sit in possessione. quin etiam animo
quoque retineri possessionem placet, id est ut quamvis neque ipse sit in possessione neque
eius nomine alius, tamen si non relinquendae possessionis animo, sed postea reversurus
inde discesserit, retinere possessionem videatur. adipisci vero possessionem per
quos aliquis potest, secundo libro euimus. nec ulla dubitatio est quin animo solo
possessionem adipisci nemo potest.
Reciperandae possessionis causa solet interdici si quis ex
possessione fundi vel aedium vi deiectus fuerit; nam ei proponitur interdictum UNDE VI,
per quod is qui deiecit cogitur ei restituere possessionem, licet is ab eo qui vi deiecit,
vi vel clam vel precario possidebat. sed ex sacris constitutionibus, ut supra
diximus si quis rem per vim occupaverit, si quidem in bonis eius est. dominio eius
privatur, si aliena, post eius restitutionem etiam aestimationem rei dare vim passo
compellitur. qui autem aliquem de possessione per vim deiecerit, tenetur lege Iulia
de vi privata aut de vi publica: sed de vi privata, si sine armis vim fecerit, sin
autem cum armis eum de possessione expulerit, de vi publica. "armorum"
autem appellatione non solum scuta et gladios et galeas significari intellegimus, sed et
fustes et lapides.
Tertia divisio interdictorum haec est, quod aut simplicia sunt
aut duplicia. simplicia sunt, in quibus alter actor, alter reus est: qualia
sunt omnia restitutoria aut exhibitoria: namque actor est qui desiderat aut exhiberi
aut restitui reus is a quo desideratur ut restituat aut exhibeat. prohibitoriorum
autem interdictorum alia simplicia sunt, alia duplicia. simplicia sunt, veluti cum
prohibet praetor in loco sacro vel in flumine publico ripave eius aliquid fieri (nam actor
est qui desiderat, ne quid fiat, reus qui aliquid facere conatur): duplicia sunt
veluti UTI POSSIDETIS interdictum et UTRUBI. ideo autem duplicia vocantur quia par
utriusque litigatoris in his condicio est nec quisquam praecipue reus vel actor
intellegitur, sed unusquisque tam rei quam actoris partem sustinet.
De ordine et veteri exitu interdictorum supervacuum est hodie
dicere: nam quotiens extra ordinem ius dicitur, qualia sunt hodie omnia iudicia, non
est necesse reddi interdictum, sed perinde iudicatur sine interdictis atque si utilis
actio ex causa interdicti reddita fuisset.
IV. 16. DE POENA TEMERE LITIGANTIUM.
Nunc admonendi sumus,
magnam curam egisse eos qui iura sustinebant, ne facile homines ad litigandum
procederent: quod et nobis studio est. idque eo maxime fieri potest, quod
temeritas tam agentium quam eorum cum quibus agitur, modo pecuniaria poena, modo
iurisiurandi religione, modo metu infamiae coercetur. Ecce enim iusiurandum omnibus
qui conveniuntur ex nostra constitutione defertur: nam reus non aliter suis
allegationibus utitur, nisi prius iuraverit, quod putans se bona instantia uti ad
contradicendum pervenit. at adversus infitiantes ex quibusdam causis dupli actio
constituitur, veluti si damni iniuriae aut legatorum locis venerabilibus relictorum nomine
agitur. statim autem ab initio pluris quam simpli est actio veluti furti manifesti
quadrupli, nec manifesti dupli: nam ex his causis et aliis quibusdam, sive quis
neget sive fateatur, pluris quam simpli est actio.
Item actoris quoque calumnia coercetur: nam etiam actor pro
calumnia iurare cogitur ex nostra constitutione. utriusque etiam partis advocati
iusiurandum subeunt, quod alia nostra constitutione comprehensum est. haec autem
omnia pro veteris calumniae actione introducta sunt, quae in desuetudinem abiit, quia in
partem decimam litis actorem multabat, quod nusquam factum esse invenimus: sed pro
his introductum est et praefatum iusiurandum et ut improbus litigator etiam damnum et
impensas litis inferre adversario suo cogatur.
Ex quibusdam iudiciis damnati ignominiosi fiunt, veluti furti, vi
bonorum raptorum, iniuriarum, de dolo, item tutelae, mandati, depositi, directis non
contrariis actionibus, item pro socio, quae ab utraque parte directa est, et ob id
quilibet ex sociis eo iudicio damnatus ignominia notatur. sed furti quidem aut vi
bonorum raptorum aut iniuriarum aut de dolo non solum damnati notantur ignominia, sed
etiam pacti: et recte; plurimum enim interest, utrum ex delicto aliquis an ex
contractu debitor sit.
Omnium autem actionum instituendarum principium ab ea parte
edicti proficiscitur qua praetor edicit de in ius vocando: utique enim in primis
adversarius in ius vocandus est, id est ad eum vocandus est qui ius dicturus sit.
qua parte praetor parentibus et patronis, item liberis parentibusque patronorum et
patronarum hunc praestat honorem ut non aliter liceat liberis libertisque eos in ius
vocare quam si id ab ipso praetore postulaverint et impetraverint: et si quis aliter
vocaverit, in eum poenam solidorum quinquaginta constituit.
Superest ut de officio
iudicis dispiciamus. et quidem in primis illud observare debet iudex, ne aliter
iudicet quam legibus aut constitutionibus aut moribus proditum est. Ideo si noxali
iudicio addictus est, observare debet ut, si condemnandus videbitur dominus, ita debeat
condemnare: PUBLIUM MAEVIUM LUCIO TITIO DECEM AUREIS CONDEMNO AUT NOXAM DEDERE.
Et si in rem actum sit, sive contra petitorem iudicavit,
absolvere debet possessorem, sive contra possessorem, iubere eum debet ut rem ipsam
restituat cum fructibus. sed si in praesenti neget se possessor restituere posse et
sine frustratione videbitur tempus restituendi causa petere, indulgendum est ei, ut tamen
de litis aestimatione caveat cum fideiussore, si intra tempus quod ei datum est non
restituisset. et si hereditas petita sit, eadem circa fructus interveniunt quae
diximus intervenire in singularum rerum petitione. illorum autem fructuum quos culpa
sua possessor non perceperit, in utraque actione eadem ratio paene habetur, si praedo
fuerit. si vero bona fide possessor fuerit, non habetur ratio consumptorum neque non
perceptorum: post inchoatam autem petitionem etiam illorum ratio habetur qui culpa
possessoris percepti non sunt vel percepti consumpti sunt.
Si ad exhibendum actum fuerit, non sufficit si exhibeat rem is
cum quo actum est, sed opus est ut etiam causam rei debeat exhibere, id est ut eam causam
habeat actor quam habiturus esset si cum primum ad exhibendum egisset exhibita res
fuisset: ideoque si inter moras usucapta sit res a possessore, nihilo minus
condemnabitur. praeterea fructuum medii temporis, id est eius quod post acceptum ad
exhibendum iudicium ante rem iudicatam intercessit, rationem habere debet iudex.
quod si neget is cum quo ad exhibendum actum est in praesenti exhibere se posse et tempus
exhibendi causa petat idque sine frustratione postulare videatur, dari et debet, ut tamen
caveat, se restituturum: quod si neque statim iussu iudicis rem exhibeat neque
postea exhibiturum se caveat, condemnandus est in id quod actoris intererat ab initio rem
exhibitam esse.
Si familiae erciscundae iudicio actum sit, singulas res singulis
heredibus adiudicare debet et, si in alterius persona praegravare videatur adiudicatio,
debet hunc invicem coheredi certa pecunia, sicut iam dictum est, condemnare. eo
quoque nomine coheredi quisque suo condemnandus est, quod solus fructus hereditarii fundi
percepit aut rem hereditariam corrupit aut consumpsit. quae quidem similiter inter
plures quoque quam duos coheredes subsequuntur.
Eadem interveniunt et si communi dividundo de pluribus rebus
actum fuerit. quod si de una re, veluti de fundo, si quidem iste fundus commode
regionibus divisionem recipiat, partes eius singulis adiudicare debet et, si unius pars
praegravare videbitur, is invicem certa pecunia alteri condemnandus est: quodsi
commode dividi non possit, vel homo forte aut mulus erit de quo actum sit, uni totus
adiudicandus est et is alteri certa pecunia condemnandus.
Si finium regundorum actum fuerit, dispicere debet iudex, an
necessaria sit adiudicatio. quae sane uno casu necessaria est, si evidentioribus
finibus distingui agros commodius sit quam olim fuissent distincti; nam tunc necesse est
ex alterius agro partem aliquam alterius agri domino adiudicari: quo casu conveniens
est ut is alteri certa pecunia debeat condemnari. eo quoque nomine damnandus est
quisque hoc iudicio, quod forte circa fines malitiose aliquid commisit, verbi gratia quia
lapides finales furatus est aut arbores finales cecidit. contumaciae quoque nomine
quisque eo iudicio condemnatur, veluti si quis iubente iudice metiri agros passus non
fuerit. Quod autem istis iudiciis alicui adiudicatum sit id statim eius fit cui
adiudicatum est.
Publica iudicia neque per
actiones ordinantur nec omnino quidquam simile habent ceteris iudiciis de quibus locuti
sumus, magnaque diversitas est eorum et in instituendis et in exercendis. Publica
autem dicta sunt quod cuivis ex populo exsecutio eorum plerumque datur. Publicorum
iudiciorum quaedam capitalia sunt, quaedam non capitalia. capitalia dicimus quae
ultimo supplicio adficiunt vel aquae et ignis interdictione vel deportatione vel
metallo: cetera si qua infamiam irrogant cum damno pecuniario, haec publica quidem
sunt, non tamen capitalia.
Publica autem iudicia sunt haec. lex Iulia maiestatis, quae
in eos qui contra imperatorem vel rem publicam aliquid moliti sunt suum vigorem
extendit. cuius poena animae amissionem sustinet, et memoria rei et post mortem
damnatur. Item lex Iulia de adulteriis coercendis, quae non solum temeratores
alienarum nuptiarum gladio punit, sed etiam eos qui cum masculis infandam libidinem
exercere audent. sed eadem lege Iulia etiam stupri flagitium punitur, cum quis sine
vi vel virginem vel viduam honeste viventem stupraverit. poenam autem eadem lex
irrogat peccatoribus, si honesti sunt, publicationem partis dimidiae, bonorum, si humiles,
corporis coercitionem cum relegatione.
Item lex Cornelia de sicariis, quae homicidas ultore ferro
persequitur vel eos, "qui hominis occidendi causa cum telo ambulant."
"telum" autem, ut Gaius noster in interpretatione legis duodecim tabularum
scriptum reliquit, vulgo quidem id appellatur quod ab arcu mittitur, sed et omne
significatur quod manu cuiusdam mittitur: sequitur ergo ut et lapis et lignum et
ferrum hoc nomine contineatur. dictumque ab eo quod in longinquum mittitur, a Graeca
voce figuratum, : et hanc significationem invenire possumus et in Graeco
nomine: nam quod nos telum appellamus, illiappellant
admonet nos Xenophon; nam ita scripsit:
[id est: et tela simul mittebantur, hastae, sagittae, fundae, permulti et lapides]
"sicarii" autem appellantur a sica, quod
significat ferreum cultrum. eadem lege et venefici capite damnantur, qui artibus
odiosis, tam venenis quam susurris magicis homines occiderunt vel mala medicamenta publice
vendiderunt.
Alia deinde lex asperrimum crimen nova poena persequitur, quae
Pompeia de parricidiis vocatur. qua cavetur, ut,
"si quis parentis aut filii, aut omino adfectionis eius quae nuncupatione parricidii
continetur, fata properaverit, sive clam sive palam id"
ausus fuerit, nec non is cuius dolo malo id factum est, vel conscius criminis existit,
licet extraneus sit,
"poena parricidii puniatur, et neque gladio neque ignibus neque ulli alii solemni
poenae subiugetur, sed insutus culeo cum cane et gallo gallinaceo et vipera et simia et
inter eius ferales angustias comprehensus,"
secundum quod regionis qualitas tulerit,
"vel in vicinum mare vel in amnem proiciatur, ut omni elementorum usu vivus carere
incipiat et ei caelum superstiti, terra mortuo auferatur."
si quis autem alias cognatione vel adfinitate coniunctas personas necaverit, poenam legis
Corneliae de sicariis sustinebit.
Item lex Cornelia de falsis, quae etiam testamentaria vocatur,
poenam irrogat ei qui testamentum vel aliud instrumentum falsum scripserit, signaverit,
recitaverit, subiecerit, quive signum adulterinum fecerit, sculpserit, expresserit sciens
dolo malo. eiusque legis poena in servos ultimum supplicium est, quod et in lege de
sicariis et veneficis servatur, in liberos vero deportatio.
Item lex Iulia de vi publica seu privata adversus eos exoritur
qui vim vel armatam vel sine armis commiserint. sed si quidem armata vis arguatur,
deportatio ei ex lege Iulia de vi publica irrogatur: si vero sine armis, in tertiam
partem bonorum publicatio imponitur. sin autem per vim raptus virginis vel viduae
vel sanctimonialis, velatae vel aliae, fuerit perpetratus, tunc et peccatores et ii qui
opem flagitio dederunt, capite puniuntur secundam nostrae constitutionis definitionem, ex
qua haec apertius possibile est scire. Lex Iulia peculatus eos punit qui pecuniam
vel rem publicam vel sacram vel religiosam furati fuerint. sed si quidem ipsi
iudices tempore administrationis publicas pecunias subtraxerunt, capitali animadversione
puniuntur, et non solum hi, sed etiam qui ministerium eis ad hoc adhibuerunt vel qui
subtracta ab his scientes susceperunt: alii vero qui in hanc legem inciderint poenae
deportationis subiugantur. Est et inter publica iudicia lex Fabia de plagiariis,
quae interdum capitis poenam ex sacris constitutionibus irrogat interdum leviorem.
Sunt praeterea publica iudicia lex Iulia ambitus et lex Iulia repetundarum et lex Iulia de
annona et lex Iulia de residuis, quae de certis capitulis loquuntur et animae quidem
amissionem non irrogant, aliis autem poenis eos subiciunt qui praecepta earum neglexerint.
Sed de publicis iudiciis haec euimus, ut vobis possibile sit
summo digito et quasi per indicem ea tetigisse. alioquin diligentior eorum scientia
vobis ex latioribus digestorum sive pandectarum libris deo propitio adventura est.
Torna alla pagina iniziale di Enrico Giustiniani
Torna alla pagina
dellImperatore Giustiniano