IMPERATORIS IVSTINIANI INSTITVTIONVM

LIBER PRIMVS



LIBER PRIMUS: TITULORUM CONSPECTUS.

I:1 De iustitia et iure
I:2 De iure naturali, gentium et civili
I:3 De iure personarum
I:4 De ingenuis
I:5 De libertinis
I:6 Qui quibus ex causis manumittere non possunt
I:7 De lege Furia Caninia sublata
I:8 De his qui sui vel alieni iuris sunt
I:9 De patria potestate
I:10 De nuptiis
I:11 De adoptionibus
I:12 Quibus modis ius potestatis solvitur
I:13 De tutelis
I:14 Qui dari tutores testamento possunt
I:15 De legitima adgnatorum tutela
I:16 De capitis minutione
I:17 De legitima patronorum tutela
I:18 De legitima parentum tutela
I:19 De fiduciaria tutela
I:20 De Atiliano tutore vel eo qui ex lege Iulia et Titia dabatur
I:21 De auctoritate tutorum
I:22 Quibus modis tutela finitur
I:23 De curatoribus
I:24 De satisdatione tutorum vel curatorum
I:25 De excusationibus tutorum vel curatorum
I:26 De suspectis tutoribus et curatoribus


I.1. DE IUSTITIA ET IURE.

     Iustitia est constans et perpetua voluntas ius suum cuique tribuens.  Iurisprudentia est divinarum atque humanarum rerum notitia, iusti atque iniusti scientia.
     His generaliter cognitis et incipientibus nobis exponere iura populi Romani ita maxime videntur posse tradi commodissime, si primo levi ac simplici, post deinde diligentissima atque exactissima interpretatione singula tradantur.  alioquin si statim ab initio rudem adhuc et infirmum animum studiosi multitudine ac varietate rerum oneraverimus, duorum alterum aut desertorem studiorum efficiemus aut cum magno labore eius, saepe etiam cum diffidentia, quae plerumque iuvenes avertit, serius ad id perducemus ad quod leniore via ductus sine magno labore et sine ulla diffidentia maturius perduci potuisset.
     Iuris praecepta sunt haec: honeste vivere, alterum non laedere, suum cuique tribuere.  Huius studii duae sunt positiones, publicum et privatum.  publicum ius est quod ad statum rei Romanae spectat, privatum quod ad singulorum utilitatem pertinet.  dicendum est igitur de iure privato, quod tripertitum est; collectum est enim ex naturalibus praeceptis aut gentium aut civilibus.


I.2. DE IURE NATURALI, GENTIUM ET CIVILI.

     Ius naturale est quod natura omnia animalia docuit.  nam ius istud non humani generis proprium est, sed omnium animalium, quae in caelo, quae in terra, quae in mari nascuntur.  hinc descendit maris atque feminae coniugatio, quam nos matrimonium appellamus, hinc liberorum procreatio et educatio: videmus etenim cetera quoque animalia istius iuris peritia censeri.
     Ius autem civile vel gentium ita dividitur:  omnes populi qui legibus et moribus reguntur partim suo proprio, partim communi omnium hominum iure utuntur:  nam quod quisque populus ipse sibi ius constituit, id ipsius proprium civitatis est vocaturque ius civile, quasi ius proprium ipsius civitatis:  quod vero naturalis ratio inter omnes homines constituit, id apud omnes populos peraeque custoditur vocaturque ius gentium, quasi quo iure omnes gentes utuntur.  et populus itaque Romanus partim suo proprio, partim communi omnium hominum iure utitur.  quae singula qualia sunt, suis locis proponemos.
     Sed ius quidem civile ex unaquaque civitate appellatur, veluti Atheniensium:  nam si quis velit Solonis vel Draconis leges appellare ius civile Atheniensium, non erraverit.  sic enim et ius quo populus Romanus utitur ius civile Romanorum appellamus, vel ius Quiritium, quo Quirites utuntur; Romani enim a Quirino Quirites appellantur.  sed quotiens non addimus, cuius sit civitatis, nostrum ius significamus: sicuti cum poetam dicimus nec addimus nomen, subauditur apud Graecos egregius Homerus, apud nos Vergilius.
     Ius autem gentium omni humano generi commune est.  nam usu exigente et humanis necessitatibus gentes humanae quaedam sibi constituerunt:  bella etenim orta sunt et captivitates secutae et servitutes, quae sunt iuri naturali contrariae (iure enim naturali ab initio omnes homines liberi nascebantur); ex hoc iure gentium et omnes paene contractus introducti sunt, ut emptio venditio, locatio conductio, societas, depositum, mutuum, et alii innumerabiles.
     Constat autem ius nostrum aut ex scripto aut ex non scripto, ut apud Graecos: ton nomon oi men eggrafoi, oi de agrafoi [id est: legum aliae scriptae aliae non scriptae].
     Scriptum ius est lex, plebiscita, senatusconsulta, principum placita, magistratuum edicta, responsa prudentium.  Lex est quod populus Romanus senatorio magistratu interrogante, veluti consule, constituebat. plebiscitum est, quod plebs plebeio magistratu interrogante, veluti tribuno, constituebat.  plebs autem a populo eo differt quo species a genere:  nam appellatione populi universi cives significantur, connumeratis etiam patriciis et senatoribus:  plebis autem appellatione sine patriciis et senatoribus ceteri cives significantur.  sed et plebiscita, lege Hortensia lata, non minus valere quam leges coeperunt.  Senatusconsultum est quod senatus iubet atque constituit.  nam cum auctus est populus Romanus in eum modum ut difficile sit in unum eum convocari legis sanciendae causa, aequum visum est senatum vice populi consuli.  Sed et quod principi placuit legis habet vigorem, cum lege regia, quae de imperio eius lata est, populus ei et in eum omne suum imperium et potestatem concessit.  quodcumque igitur imperator per epistulam constituit vel cognoscens decrevit vel edicto praecepit, legem esse constat:  hae sunt quae constitutiones appellantur.  plane ex his quaedam sunt personales, quae nec ad exemplum trahuntur, quoniam non hoc princeps vult:  nam quod alicui ob merita indulsit, vel si cui poenam irrogavit, vel si cui sine exemplo subvenit, personam non egreditur.  aliae autem, cum generales sunt, omnes procul dubio tenent.  Praetorum quoque edicta non modicam iuris optinent auctoritatem.  haec etiam ius honorarium solemus appellare, quod qui honorem gerunt, id est magistratus, auctoritatem huic iuri dederunt.  proponebant et aediles curules edictum de quibusdam casibus, quod edictum iuris honorarii portio est.  Responsa prudentium sunt sententiae et opiniones eorum quibus permissum erat iura condere.  nam antiquitus institutum erat ut essent qui iura publice interpretarentur, quibus a Caesare ius respondendi datum est, qui iurisconsulti appellabantur.  quorum omnium sententiae et opiniones eam auctoritatem tenebant ut iudici recedere a responso eorum non liceret, ut est constitutum.
     Ex non scripto ius venit quod usus comprobavit.  nam diuturni mores consensu utentium comprobati legem imitantur. 
     Et non ineleganter in duas species ius civile distributum videtur.  nam origo eius ab institutis duarum civitatium, Athenarum scilicet et Lacedaemonis, fluxisse videtur:  in his enim civitatibus ita agi solitum erat, ut Lacedaemonii quidem magis ea quae pro legibus observarent memoriae mandarent, Athenienses vero ea quae in legibus scripta reprehendissent custodirent.
     Sed naturalia quidem iura, quae apud omnes gentes peraeque servantur, divina quadam providentia constituta, semper firma atque immutabilia permanent:  ea vero quae ipsa sibi quaeque civitas constituit, saepe mutari solent vel tacito consensu populi vel alia postea lege lata.
     Omne autem ius quo utimur vel ad personas pertinet vel ad res vel ad actiones.  ac prius de personis videamus.  nam parum est ius nosse, si personae, quarum causa statutum est, ignorentur.


I.3. DE IURE PERSONARUM.

     Summa itaque divisio de iure personarum haec est, quod omnes homines aut liberi sunt aut servi.  Et libertas quidem est, ex qua etiam liberi vocantur, naturalis facultas eius quod cuique facere libet, nisi si quid aut vi aut iure prohibetur.  Servitus autem est constitutio iuris gentium, qua quis dominio alieno contra naturam subicitur.  Servi autem ex eo appellati sunt, quod imperatores captivos vendere iubent ac per hoc servare nec occidere solent:  qui etiam mancipia dicti sunt, quod ab hostibus manu capiuntur.  Servi autem aut nascuntur aut fiunt. nascuntur ex ancillis nostris:  fiunt aut iure gentium, id est ex captivitate, aut iure civili, veluti cum homo liber maior viginti annis ad pretium participandum sese venumdari passus est.  In servorum condicione nulla differentia est.  in liberis multae differentiae sunt: aut enim ingenui sunt aut libertini.


I.4. DE INGENUIS.

     Ingenuus is est qui statim ut natus est liber est, sive ex duobus ingenuis matrimonio editus, sive ex libertinis, sive ex altero libertino, altero ingenuo.  sed et si quis ex matre libera nascatur, patre servo, ingenuus nihilo minus nascitur:  quemadmodum qui ex matre libera et incerto patre natus est, quoniam vulgo conceptus est.  sufficit autem liberam fuisse matrem eo tempore quo nascitur, licet ancilla conceperit.  et ex contrario si libera conceperit, deinde ancilla facta pariat, placuit eum qui nascitur liberum nasci, quia non debet calamitas matris ei nocere qui in utero est.  ex his et illud quaesitum est, si ancilla praegnans manumissa sit, deinde ancilla postea facta peperit, liberum an servum pariat?  et Marcellus probat, liberum nasci:  sufficit enim ei qui in ventre est liberam matrem vel medio tempore habuisse:  quod et verum est.  Cum autem ingenuus aliquis natus sit, non officit illi in servitute fuisse et postea manumissum esse:  saepissime enim constitutum est, natalibus non officere manumissionem.


I.5. DE LIBERTINIS.

     Libertini sunt qui ex iusta servitute manumissi sunt.  manumissio autem est datio libertatis:  nam quamdiu quis in servitute est, manui et potestati suppositus est, et manumissus liberatur potestate.  quae res a iure gentium originem sumpsit, utpote cum iure naturali omnes liberi nascerentur nec esset nota manumissio, cum servitus esset incognita:  sed posteaquam iure gentium servitus invasit, secutum est beneficium manumissionis. et cum uno naturali nomine homines appellaremur, iure gentium tria genera hominum esse coeperunt, liberi et his contrarium servi et tertium genus libertini, qui desierant esse servi.  Multis autem modis manumissio procedit: aut enim ex sacris constitutionibus in sacrosanctis ecclesiis aut vindicta aut inter amicos aut per epistulam aut per testamentum aut aliam quamlibet ultimam voluntatem. sed et aliis multis modis libertas servo competere potest, qui tam ex veteribus quam nostris constitutionibus introducti sunt.  Servi vero a dominis semper manumitti solent, adeo ut vel in transitu manumittantur, veluti cum praetor aut proconsul aut praeses in balneum vel in theatrum eat.
     Libertinorum autem status tripertitus antea fuerat:  nam qui manumittebantur, modo maiorem et iustam libertatem consequebantur et fiebant cives Romani, modo minorem et Latini ex lege Iunia Norbana fiebant, modo inferiorem et fiebant ex lege Aelia Sentia dediticiorum numero.  sed dediticiorum quidem pessima condicio iam ex multis temporibus in desuetudinem abiit, Latinorum vero nomen non frequentabatur:  ideoque nostra pietas, omnia augere et in meliorem statum reducere desiderans, in duabus constitutionibus hoc emendavit et in pristinum statum reduxit, quia et a primis urbis Romae cunabulis una atque simplex libertas competebat, id est eadem quam habebat manumissor, nisi quod scilicet libertinus sit qui manumittitur, licet manumissor ingenuus sit.  et dediticios quidem per constitutionem expulimus, quam promulgavimus inter nostras decisiones, per quas, suggerente nobis Triboniano, viro excelso, quaestore, antiqui iuris altercationes placavimus:  Latinos autem Iunianos et omnem quae circa eos fuerat observantiam alia constitutione per eiusdem quaestoris suggestionem correximus, quae inter imperiales radiat sanctiones, et omnes libertos, nullo nec aetatis manumissi nec dominii manumissoris nec in manumissionis modo discrimine habito, sicuti antea observabatur, civitate Romana donavimus:  multis additis modis, per quos possit libertas servis cum civitate Romana, quae sola in praesenti est, praestari.


I.6. QUI QUIBUS EX CAUSIS MANUMITTERE NON POSSUNT.

     Non tamen cuicunque volenti manumittere licet.  nam is qui in fraudem creditorum manumittit nihil agit, quia lex Aelia Sentia impedit libertatem.  Licet autem domino qui solvendo non est testamento servum suum cum libertate heredem instituere, ut fiat liber heresque ei solus et necessarius, si modo nemo alius ex eo testamento heres extiterit, aut quia nemo heres scriptus sit, aut quia is qui scriptus est qualibet ex causa heres non extiterit.  idque eadem lege Aelia Sentia provisum est, et recte:  valde enim prospiciendum erat, ut egentes homines, quibus alius heres extaturus non esset, vel servum suum necessarium heredem habeant, qui satisfacturus esset creditoribus, aut, hoc eo non faciente, creditores res hereditarias servi nomine vendant, nec iniuria defunctus afficiatur.  Idemque iuris est et si sine libertate servus heres institutus est.  quod nostra constitutio non solum in domino qui solvendo non est, sed generaliter constituit, nova humanitatis ratione, ut ex ipsa scriptura institutionis etiam libertas ei competere videatur, cum non est verisimile, eum quem heredem sibi elegit, si praetermiserit libertatis dationem, servum remanere voluisse et neminem sibi heredem fore.  In fraudem autem creditorum manumittere videtur qui vel iam eo tempore quo manumittit solvendo non est, vel qui datis libertatibus desiturus est solvendo esse.  praevaluisse tamen videtur, nisi animum quoque fraudandi manumissor habuit, non impediri libertatem, quamvis bona eius creditoribus non sufficiant:  saepe enim de facultatibus suis amplius quam in his est sperant homines.  itaque tunc intellegimus impediri libertatem, cum utroque modo fraudantur creditores, id est et consilio manumittentis et ipsa re, eo quod bona non suffectura sunt creditoribus.
     Eadem lege Aelia Sentia domino minori annis viginti non aliter manumittere permittitur, quam si vindicta apud consilium iusta causa manumissionis adprobata fuerit manumissi.  Iustae autem manumissionis causae sunt, veluti si quis patrem aut matrem aut filium filiamve aut fratrem sororemve naturales aut paedagogum, nutricem, educatorem aut alumnum alumnamve aut collactaneum manumittat, aut servum procuratoris habendi gratia, aut ancillam matrimonii causa, dum tamen intra sex menses uxor ductatur, nisi iusta causa impediat, et qui manumittitur procuratoris habendi gratia, ne minor septem et decem annis manumittatur.  Semel autem causa adprobata, sive vera sive falsa sit, non retractatur.
     Cum ergo certus modus manumittendi minoribus viginti annis dominis per legem Aeliam Sentiam constitutus sit, eveniebat ut qui quattuordecim annos aetatis expleverit, licet testamentum facere possit et in eo heredem sibi instituere legataque relinquere possit, tamen, si adhuc minor sit annis viginti, libertatem servo dare non poterat. quod non erat ferendum, si is, cui totorum bonorum in testamento dispositio data erat, uni servo libertatem dare non permittebatur.  quare nos similiter ei quemadmodum alias res ita et servos suos in ultima voluntate disponere, quemadmodum voluerit, permittimus, ut et libertatem eis possit praestare.  sed cum libertas inaestimabilis est et propter hoc ante vicesimum aetatis annum antiquitas libertatem servo dari prohibebat:  ideo nos, mediam quodammodo viam eligentes, non aliter minori viginti annis libertatem in testamento dare servo suo concedimus, nisi septimum et decimum annum impleverit et octavum decimum tetigerit. cum enim antiquitas huiusmodi aetati et pro aliis postulare concessit, cur non etiam sui iudicii stabilitas ita eos adiuvare credatur, ut et ad libertates dandas servis suis possint provenire.


I.7. DE LEGE FURIA CANINIA SUBLATA.

     Lege Furia Caninia certus modus constitutus erat in servis testamento manumittendis.  quem quasi libertatibus impedientem et quodammodo invidam tollendam esse censuimus; cum satis fuerat inhumanum, vivos quidem licentiam habere totam suam familiam libertate donare, nisi alia causa impediat libertati, morientibus autem huiusmodi licentiam adimere.


I.8. DE HIS QUI SUI VEL ALIENI IURIS SUNT.

     Sequitur de iure personarum alia divisio.  nam quaedam personae sui iuris sunt, quaedam alieno iuri subiectae sunt:  rursus earum quae alieno iuri subiectae sunt, aliae in potestate parentum, aliae in potestate dominorum sunt.  videamus itaque de his quae alieno iuri subiectae sunt:  nam si cognoverimus quae istae personae sint, simul intellegemus quae sui iuris sunt.  ac prius dispiciamus de his qui in potestate dominorum sunt.
     In potestate itaque dominorum sunt servi.  quae quidem potestas iuris gentium est:  nam apud omnes peraeque gentes animadvertere possumus, dominis in servos vitae necisque potestatem esse, et quodcumque per servum adquiritur id domino adquiritur.  Sed hoc tempore nullis hominibus qui sub imperio nostro sunt licet sine causa legibus cognita et supra modum in servos suos saevire.  nam ex constitutione divi Pii Antonini qui sine causa servum suum occiderit, non minus puniri iubetur quam qui servum alienum occiderit.  sed et maior asperitas dominorum eiusdem principis constitutione coercetur.  nam consultus a quibusdam praesidibus provinciarum de his servis qui ad aedem sacram vel ad statuas principum confugiunt, praecepit, ut si intolerabilis videatur dominorum saevitia, cogantur servos bonis condicionibus vendere, ut pretium dominis daretur:  et recte; expedit enim rei publicae, ne quis re sua male utatur. cuius rescripti ad Aelium Marcianum emissi verba haec sunt: 


I.9. DE PATRIA POTESTATE.

     In potestate nostra sunt liberi nostri, quos ex iustis nuptiis procreaverimus.  Nuptiae autem sive matrimonium est viri et mulieris coniunctio, individuam consuetudinem vitae continens.  Ius autem potestatis quod in liberos habemus proprium est civium Romanorum:  nulli enim alii sunt homines qui talem in liberos habeant potestatem qualem nos habemus.  Qui igitur ex te et uxore tua nascitur, in tua potestate est: item qui ex filio tuo et uxore eius nascitur, id est nepos tuus et neptis, aeque in tua sunt potestate, et pronepos et proneptis et deinceps ceteri. qui tamen ex filia tua nascitur, in tua potestate non est, sed in patris eius.


I.10. DE NUPTIIS.

     Iustas autem nuptias inter se cives Romani contrahunt, qui secundum praecepta legum coeunt, masculi quidem puberes, feminae autem viripotentes, sive patresfamilias sint sive filiifamilias, dum tamen filiifamilias et consensum habeant parentum, quorum in potestate sunt.   nam hoc fieri debere et civilis et naturalis ratio suadet in tantum ut iussum parentis praecedere debeat.  unde quaesitum est, an furiosi filia nubere aut furiosi filius uxorem ducere possit?  cumque super filio variabatur, nostra processit decisio, qua permissum est ad exemplum filiae furiosi filium quoque posse et sine patris interventu matrimonium sibi copulare secundum datum ex constitutione modum.
     Ergo non omnes nobis uxores ducere licet:  nam quarundam nuptiis abstinendum est:  inter eas enim personas quae parentum liberorumve locum inter se optinent nuptiae contrahi non possunt, veluti inter patrem et filiam vel avum et neptem vel matrem et filium vel aviam et nepotem et usque ad infinitum:  et si tales personae inter se coierunt, nefarias atque incestas nuptias contraxisse dicuntur.  et haec adeo ita sunt ut, quamvis per adoptionem parentum liberorumve loco sibi esse coeperint, non possint inter se matrimonio iungi, in tantum ut etiam dissoluta adoptione idem iuris maneat:  itaque eam quae tibi per adoptionem filia aut neptis esse coeperit, non poteris uxorem ducere, quamvis eam emancipaveris.
     Inter eas quoque personas, quae ex transverso gradu cognationis iunguntur, est quaedam similis observatio, sed non tanta.  sane enim inter fratrem sororemque nuptiae prohibitae sunt, sive ab eodem patre eademque matre nati fuerint, sive ex alterutro eorum.  sed si qua per adoptionem soror tibi esse coeperit, quamdiu quidem constat adoptio sane inter te et eam nuptiae consistere non possunt:  cum vero per emancipationem adoptio dissoluta sit, poteris eam uxorom ducere:  sed et si tu emancipatus fueris, nihil est impedimento nuptiis.  et ideo constat, si quis generum adoptare velit, debere eum ante filiam suam emancipare:  et si quis velit nurum adoptare, debere eum ante filium emancipare.  Fratris vel sororis filiam uxorem ducere non licet.  sed nec neptem fratris vel sororis ducere quis potest, quamvis quarto gradu sint.  cuius enim filiam uxorem ducere non licet, eius neque neptem permittitur. eius vero mulieris quam pater tuus adoptavit filiam non videris impediri uxorem ducere, quia neque naturali neque civili iure tibi coniungitur. Duorum autem fratrum vel sororum liberi vel fratris et sororis iungi possunt.  Item amitam, licet adoptivam, uxorem ducere non licet, item materteram, quia parentum loco habentur.  qua ratione verum est, magnam quoque amitam et materteram magnam prohiberi uxorem ducere.  Adfinitatis quoque veneratione quarundam nuptiis abstinere necesse est.  ut ecce privignam aut nurum uxorem ducere non licet, quia utraeque filiae loco sunt.  quod scilicet ita accipi debet, si fuit nurus aut privigna: nam si adhuc nurus est, id est si adhuc nupta est filio tuo, alia ratione uxorem eam ducere non poteris, quia eadem duobus nupta esse non potest:  item si adhuc privigna tua est, id est si mater eius tibi nupta est, ideo eam uxorem ducere non poteris, quia duas uxores eodem tempore habere non licet.  Socrum quoque et novercam prohibitum est uxorem ducere, quia matris loco sunt.  quod et ipsum dissoluta demum adfinitate procedit:  alioquin si adhuc noverca est, id est si adhuc patri tuo nupta est, communi iure impeditur tibi nubere, quia eadem duobus nupta esse non potest:  item si adhuc socrus est id est si adhuc filia eius tibi nupta est, ideo impediuntur nuptiae, quia duas uxores habere non potes.  Mariti tamen filius ex alia uxore et uxoris filia ex alio marito, vel contra, matrimonium recte contrahunt, licet habeant fratrem sororemve ex matrimonio postea contracto natos.  Si uxor tua post divortium ex alio filiam procreaverit, haec non est quidem privigna tua, sed Iulianus huiusmodi nuptiis abstinere debere ait:  nam nec sponsam filii nurum esse nec patris sponsam novercam esse, rectius tamen et iure facturos eos, qui huiusmodi nuptiis se abstinuerint.  Illud certum est, serviles quoque cognationes impedimento esse nuptiis, si forte pater et filia aut frater et soror manumissi fuerint.  Sunt et aliae personae quae propter diversas rationes nuptias contrahere prohibentur quas in libris digestorum seu pandectarum ex veteri iure collectarum enumerari permisimus.
     Si adversus ea quae diximus aliqui coierint, nec vir nec uxor nec nuptiae nec matrimonium nec dos intellegitur.  itaque ii qui ex eo coitu nascuntur in potestate patris non sunt, sed tales sunt, quantum ad patriam potestatem pertinet, quales sunt ii quos mater vulgo concepit.  nam nec hi patrem habere intelleguntur, cum his etiam incertus est:  unde solent filii spurii appellari, vel a Graeca voce quasi sporaden concepti, vel quasi sine patre filii.  sequitur ergo, ut et dissoluto tali coitu nec dotis exactioni locus sit.  qui autem prohibitas nuptias coeunt et alias poenas patiuntur, quae sacris constitutionibus continentur.
     Aliquando autem evenit, ut liberi quidem statim ut nati sunt in potestate parentum non fiant, postea autem redigantur in potestatem.  qualis est is qui dum naturalis fuerat postea curiae datus potestati patris subicitur.  nec non is qui a muliere libera procreatus, cuius matrimonium minime legibus interdictum fuerat sed ad quam pater consuetudinem habuerat.  postea ex nostra constitutione, dotalibus instrumentis compositis, in potestate patris efficitur:  quod et alii si ex eodem matrimonio non fuerint procreati, similiter nostra constitutio praebuit.


I.11. DE ADOPTIONIBUS.

     Non solum tamen naturales liberi, secundum ea quae diximus, in potestate nostra sunt, verum etiam ii quos adoptamus.  Adoptio autem duobus modis fit, aut principali rescripto aut imperio magistratus.  imperatoris auctoritate adoptamus eos easve, qui quaeve sui iuris sunt.  quae species adoptionis dicitur adrogatio.  imperio magistratus adoptamus eos easve qui quaeve in potestate parentium sunt, sive primum gradum liberorum optineant, qualis est filius filia, sive inferiorem, qualis est nepos neptis, pronepos proneptis.  Sed hodie ex nostra constitutione, cum filiusfamilias a patre naturali extraneae personae in adoptionem datur, iura potestatis naturalis patris minime dissolvuntur nec quidquam ad patrem adoptivum transit nec in potestate eius est, licet ab intestato iura successionis ei a nobis tributa sunt.  si vero pater naturalis non extraneo, sed avo filii sui materno, vel, si ipse pater naturalis fuerit emancipatus, etiam paterno, vel proavo simili modo paterno vel materno, filium suum dederit in adoptionem:  in hoc casu quia in unam personam concurrunt et naturalia et adoptionis iura, manet stabile ius patris adoptivi, et naturali vinculo copulatum et legitimo adoptionis modo constrictum, ut et in familia et in potestate huiusmodi patris adoptivi sit.  Cum autem impubes per principale rescriptum adrogatur, causa cognita adrogatio permittitur et exquiritur causa adrogationis, an honesta sit expediatque pupillo, et cum quibusdam condicionibus adrogatio fit, id est ut caveat adrogator personae publicae, hoc est tabulario, si intra pubertatem pupillus decesserit, restituturum se bona illis qui, si adoptio facta non esset, ad successionem eius venturi essent. item non alias emancipare eos potest adrogator, nisi causa cognita digni emancipatione fuerint et tunc sua bona eis reddat.  sed et si decedens pater eum exheredaverit vel vivus sine insta causa eum emancipaverit, iubetur quartam partem ei suorum bonoram relinquere, videlicet praeter bona quae ad patrem adoptivum transtulit et quorum commodum ei adquisivit postea.  Minorem natu non posse maiorem adoptare placet:  adoptio enim naturam imitatur et pro monstro est ut maior sit filius quam pater.  debet itaque is qui sibi per adrogationem vel adoptionem filium facit, plena pubertate, id est decem et octo annis praecedere.  Licet autem et in locum nepotis vel neptis vel in locum pronepotis vel proneptis vel deinceps adoptare, quamvis filium quis non habeat.  Et tam filium alienum quis in locum nepotis potest adoptare, quam nepotem in locum filii.  Sed si quis nepotis loco adoptet, vel quasi ex eo filio quem habet iam adoptatum, vel quasi ex illo quem naturalem in sua potestate habet:  in eo casu et filius consentire debet, ne ei invito suus heres adgnascatur.  sed ex contrario si avus ex filio nepotem dat in adoptionem, non est necesse filium consentire.  In plurimis autem causis adsimilatur is qui adoptatus vel adrogatus est, ei qui ex legitimo matrimonio natus est.  et ideo si quis per imperatorem sive apud praetorem vel apud praesidem provinciae non extraneum adoptaverit, potest eundem alii in adoptionem dare.  Sed et illud utriusque adoptionis commune est, quod et hi qui generare non possunt, quales sunt spadones, adoptare possunt, castrati autem non possunt.  Feminae quoque adoptare non possunt, quia nec naturales liberos in potestate sua habent: sed ex indulgentia principis ad solatium liberorum amissorum adoptare possunt.  Illud proprium est illius adoptionis quae per sacrum oraculum fit, quod is qui liberos in potestate habet, si se adrogandum dederit, non solum ipse potestati adrogatoris subicitur, sed etiam liberi eius in eiusdem fiunt potestate tamquam nepotes.  sic enim et divus Augustus non ante Tiberium adoptavit, quam is Germanicum adoptavit:  ut protinus adoptione facta incipiat Germanicus Augusti nepos esse.  Apud Catonem bene scriptum refert antiquitas, servi si a domino adoptati sint, ex hoc ipso posse liberari.  unde et nos eruditi in nostra constitutione etiam eum servum quem dominus actis intervenientibus filium suum nominaverit liberum esse constituimus, licet hoc ad ius filii accipiendum ei non sufficit.


I.12. QUIBUS MODIS IUS POTESTATIS SOLVITUR.

     Videamus nunc, quibus modis ii qui alieno iuri subiecti sunt eo iure liberantur.  et quidem servi quemadmodum potestate liberantur, ex his intellegere possumus quae de servis manumittendis superius euimas.
     Hi vero qui in potestate parentis sunt mortuo eo sui iuris fiunt.  sed hoc distinctionem recipit.  nam mortuo patre sane omnimodo filii filiaeve sui iuris efficiuntur.  mortuo vero avo non omnimodo nepotes neptesque sui iuris fiunt, sed ita si post mortem avi in potestatem patris sui recasuri non sunt:  itaque si moriente avo pater eorum et vivit et in potestate patris sui est, tunc post obitum avi in potestate patris sui fiunt:  si vero is quo tempore avus moritur aut iam mortuus est aut exiit de potestate patris, tunc hi, quia in potestatem eius cadere non possunt, sui iuris fiunt.
     Cum autem is qui ob aliquod maleficium in insulam deportatur civitatem amittit, sequitur ut, quia eo modo ex numero civium Romanorum tollitur, perinde acsi mortuo eo desinant liberi in potestate eius esse.  pari ratione et si is qui in potestate parentis sit in insulam deportatus fuerit, desinit in potestate parentis esse.  sed si ex indulgentia principali restituti fuerint, per omnia pristinum statum recipiunt.  Relegati autem patres in insulam in potestate sua liberos retinent:  et e contario liberi relegate in postestate parentum remanent.  Poenae servus effectus filios in potestate habere desinit. servi autem poenae efficiuntur, qui in metallum damnantur et qui bestiis subiciuntur.
     Filiusfamilias si militaverit, vel si senator vel consul fuerit factus, manet in patris potestate.  militia enim vel consularia dignitas patris potestate filium non liberat.  sed ex constitutione nostra summa patriciatus dignitas illico ab imperialibus codicillis praestitis a patria potestate liberat.  quis enim patiatur patrem quidem posse per emancipationis modum suae potestatis nexibus filiam relaxare, imperatoriam autem celsitudinem non valere eum quem sibi patrem elegit ab aliena eximere potestate?
     Si ab hostibus captus fuerit parens, quamvis servus hostium fiat, tamen pendet, ius liberorum propter ius postliminii:  quia hi qui ab hostibus capti sunt si reversi fuerint, omnia pristina iura recipiunt.  idcirco reversus et liberos habebit in potestate, quia postliminium fingit eum qui captus est semper in civitate fuisse:  si vero ibi decesserit, exinde, ex quo captus est pater, filius sui iuris fuisse videtur.  ipse quoque filius neposve si ab hostibus captus fuerit, similiter dicimus propter ius postliminii ius quoque potestatis parentis in suspenso esse.  dictum est autem postliminium a limine et post, et eum qui ab hostibus captus in fines nostros postea pervenit postliminio reversum recte dicimus.  nam limina sicut in domibus finem quendam faciunt, sic et imperii finem limen esse veteres voluerunt.  hinc et limes dictus est quasi finis quidam et terminus. ab eo postliminium dictum quia eodem limine revertebatur quo amissus erat.  sed et qui victis hostibus recuperatur, postliminio rediisse existimatur.
     Praeterea emancipatione quoque desinunt liberi in potestate parentum esse.  sed ea emancipatio antea quidem vel per antiquam legis observationem procedebat, quae per imaginarias venditiones et intercedentes manumissiones celebrabatur, vel ex imperiali rescripto.  nostra autem providentia et hoc in melius per constitutionem reformavit, ut, fictione pristina explosa, recta via apud competentes iudices vel magistratus parentes intrent et filios suos vel filias vel nepotes vel neptes ac deinceps sua manu dimitterent. et tunc ex edicto praetoris in huius filii vel filiae, nepotis vel neptis, bonis, qui vel quae a parente manumissus vel manumissa fuerit, eadem iura praestantur parenti quae tribuuntur patrono in bonis liberti: et praeterea si impubes sit filius vel filia vel ceteri, ipse parens ex manumissione tutelam eius nanciscitur.  Admonendi autem sumus, liberum esse arbitrium ei qui filium et ex eo nepotem vel neptem in potestate habebit, filium quidem de potestate dimittere, nepotem vero vel neptem retinere:  et ex diverso filium quidem in potestate retinere, nepotem vero vel neptem manumittere (eadem et de pronepote vel pronepte dicta esse intellegantur), vel omnes sui iuris efficere.  Sed et si pater filium, quem in potestate habet, avo vel proavo naturali secundum nostras constitutiones super his habitas in adoptionem dederit, id est si hoc ipsum, actis intervenientibus, apud competentem iudicem manifestavit, praesente eo qui adoptatur, et non contradicente nec non eo qui adoptat, solvitur quidem ius potestatis patris naturalis, transit autem in huiusmodi parentem adoptivum, in cuius persona adoptionem plenissimam esse antea diximus.  Illud autem scire oportet, quod, si nurus tua ex filio tuo conceperit et filium postea emancipaveris vel in adoptionem dederis praegnante nuru tua, nihilo minus quod ex ea nascitur, in potestate tua nascitur:  quod si post emancipationem vel adoptionem fuerit conceptum, patris sui emancipati vel avi adoptivi potestati subicitur:  et quod neque naturales liberi neque adoptiv ullo paene modo possunt cogere parentum de potestate sua eos dimittere.


I.13. DE TUTELIS.

     Transeamus nunc ad aliam divisionem.  nam ex his personis quae in potestate non sunt, quaedam vel in tutela sunt vel in curatione, quaedam neutro iure tenentur.  videamus igitur de his quae in tutela vel in curatione sunt:  ita enim intellegemus ceteras personas, quae neutro iure tenentur.  ac prius dispiciamus de his quae in tutela sunt.  Est autem tutela, ut Servius definivit, ius ac potestas in capite libero ad tuendom eum qui propter aetatem se defendere nequit, iure civili data ac permissa.  Tutores autem sunt qui eam vim ac potestatem habent, exque re ipsa nomen ceperunt itaque appellantur tutores quasi tuitores atque defensores, sicut aeditui dicuntur, qui aedes tuentur.  Permissum est itaque parentibus, liberis impuberibus, quos in potestate habent, testamento tutores dare.  et hoc in filio filiaque omnimodo procedit; nepotibus tamen neptibusque ita demum parentes possunt testamento tutores dare, si post mortem eorum in patris sui potestatem non sint recasuri.  itaque si filius tuus mortis tuae tempore in potestate tua sit, nepotes ex eo non poterunt testamento tuo tutorem habere, quamvis in potestate tua fuerint; scilicet quia mortuo te in patris sui potestatem recasuri sunt.  Cum autem in compluribus aliis causis postumi pro iam natis habentur, et in hac causa placuit non minus postumis quam iam natis testamento tutores dari posse, si modo in ea causa sint, ut, si vivis parentibus nascerentur, sui et in potestate eorum fierent.  Sed si emancipato filio tutor a patre testamento datus fuerit, confirmandus est ex sententia praesidis omnimodo, id est sine inquisitione.


I.14. QUI DARI TUTORES TESTAMENTO POSSUNT.

     Dari autem potest tutor non solum paterfamilias, sed etiam filiusfamilias.  Sed et servus proprius testamento cum libertate recte tutor dari potest.  sed sciendum est, eum et sine libertate tutorem datum tacite et libertatem directam accepisse videri et per hoc recte tutorem esse.  plane si per errorem quasi liber tutor datus sit, aliud dicendum est.  servus autem alienus pure inutiliter datur testamento tutor:  sed ita CUM LIBER ERIT utiliter datur.  proprius autem servus inutiliter eo modo datur tutor.  Furiosus vel minor viginti quinque annis tutor testamento datus tutor erit cum compos mentis aut maior viginti quinque annis fuerit factus.
     Ad certum tempus vel ex certo tempore vel sub condicione vel ante heredis institutionem posse dari tutorem non dubitatur.  Certae autem rei vel causae tutor dari non potest, quia personae, non causae vel rei datur.
     Si quis "filiabus" suis vel "filiis" tutores dederit, etiam postumae vel postumo videtur dedisse, quia filii vel filiae appellatione et postumus et postuma continentur.  quid, si nepotes sint, an appellatione filiorum et ipsis tutores dati sunt?  dicendam est, ut ipsis quoque dati videantur, si modo "liberos" dixit.  ceterum si "filios," non continebuntur:  aliter enim filii, aliter nepotes appellantur.  plane si "postumis" dederit, tam filii postumi quam ceteri liberi continebuntur.


I.15. DE LEGITIMA ADGNATORUM TUTELA.

     Quibus autem testamento tutor datus non sit his ex lege duodecim tabularum adgnati sunt tutores, qui vocantur legitimi.  Sunt autem adgnati per virilis sexus cognationem coniuncti, quasi a patre cognati, veluti frater eodem patre natus, fratris filius neposve ex eo, item patruus et patrui filius neposve ex eo.  at qui per feminini sexus personas cognatione iunguntur non sunt adgnati, sed alias naturali iure cognati. itaque amitae tuae filius non est tibi adgnatus, sed cognatus (et invicem scilicet tu illi eodem iure coniungeris), quia qui nascuntur patris non matris familiam sequuntur.  Quod autem lex ab intestato vocat ad tutelam adgnatos, non hanc habet significationem, si omnino non fecerit testamentum is qui poterat tutores dare, sed si quantum ad tutelam pertinet, intestatus decesserit.  quod tunc quoque accidere intellegitur, cum is qui datus est tutor, vivo testatore decesserit. Sed adgnationis quidem ius omnibus modis capitis deminutione plerumque perimitur:  nam adgnatio iuris est nomen.  cognationis vero ius non omnibus modis commutatur, quia civilis ratio civilia quidem iura corrumpere potest, naturalia vero non utique.


I.16. DE CAPITIS MINUTIONE.

     Est autem capitis deminutio prioris status commutatio, eaque tribus modis accidit:  nam aut maxima est capitis deminutio aut minor, quam quidam mediam vocant, aut minima.
     Maxima est capitis deminutio, cum aliquis simul et civitatem et libertatem amittit.  quod accidit in his qui servi poenae efficiuntur atrocitate sententiae, vel liberti ut ingrati circa patronos condemnati, vel qui ad pretium participandum se venumdari passi sunt.
     Minor sive media est capitis deminutio, cum civitas quidem amittitur, libertas vero retinetur.  quod accidit ei cui aqua et igni interdictum fuerit, vel ei qui in insulam deportatus est.
     Minima capitis deminutio est, cum et civitas et libertas retinetur, sed status hominis commutatur.  quod accidit in his qui, cum sui iuris fuerunt, coeperunt alieno iuri subiecti esse, vel contra.  Servus autem manumissus capite non minuitur, quia nullum caput habuit.  Quibus autem dignitas magis quam status permutatur, capite non minuuntur:  et ideo senatu motos capite non minui constat.  Quod autem dictum est, manere cognationis ius et post capitis deminutionem, hoc ita est.  si minima capitis deminutio interveniat:  manet enim cognatio.  nam si maxima capitis deminutio incurrat, ius quoque cognationis perit, ut puta servitute alicuius cognati, et ne quidem, si manumissus fuerit, receipit cognationem.  sed et si in insulam deportatus quis sit, cognatio solvitur.
     Cum autem ad adgnatos tutela pertineat, non simul ad omnes pertinet, sed ad eos tantum qui proximiore gradu sunt, vel, si eiusdem gradus sint, ad omnes.


I.17. DE LEGITIMA PATRONORUM TUTELA.

     Ex eadem lege duodecim tabularum libertorum et libertarum tutela ad patronos liberosque eorum pertinet, quae et ipsa legitima tutela vocatur:  non quia nominatim ea lege de hac tutela cavetur, sed quia perinde accepta est per interpretationem atque si verbis legis introducta esset.  eo enim ipso, quod hereditates libertorum libertarumque, si intestati decessissent, iusserat lex ad patronos liberosve eorum pertinere, crediderunt veteres, voluisse legem etiam tutelas ad eos pertinere, cum et adgnatos, quos ad hereditatem vocat, eosdem et tutores esse iussit et quia plerumque, ubi successionis est emolumentum, ibi et tutelae onus esse debet.  ideo autem diximus plerumque, quia, si a femina impubes manumittatur.  ipsa ad hereditatem vocatur, cum alius est tutor.


I.18. DE LEGITIMA PARENTUM TUTELA.

     Exemplo patronorum recepta est et alia tutela, quae et ipsa legitima vocatur.  nam si quis filium aut filiam, nepotem aut neptem ex filio, et deinceps, impuberes emancipaverit, legitimus eorum tutor erit.


I.19. DE FIDUCIARIA TUTELA.

     Est et alia tutela, quae fiduciaria appellatur.  nam si parens filium vel filiam, nepotem vel neptem, et deinceps, impuberes manumiserit, legitimam nanciscitur eorum tutelam:  quo defuncto, si liberi virilis sexus extant, fiduciarii tutores filiorum suorum vel fratris vel sororis et ceterorum efficiuntur.  atqui patrono legitimo tutore mortuo, liberi quoque eius legitimi sunt tutores:  quoniam filius quidem defuncti, si non esset a vivo patre emancipatus, post obitum eius sui iuris efficeretur nec in fratrum potestatem recideret ideoque nec in tutelam, libertus autem si servus mansisset, utique eodem iure apud liberos domini post mortem eius futurus esset.  ita tamen ii ad tutelam vocantur, si perfectae aetatis sint.  quod nostra constitutio generaliter in omnibus tutelis et curationibus observari praecepit.


I.20. DE ATILIANO TUTORE, VEL EO QUI EX LEGE IULIA ET TITIA DABATUR.

     Si cui nullus omnino tutor fuerat, ei dabatur in urbe quidem Roma a praetore urbano et maiore parte tribunorum plebis tutor ex lege Atilia, in provinciis vero a praesidibus provinciarum ex lege Iulia et Titia.  Sed et si testamento tutor sub condicione aut die certo datus fuerat, quamdiu condicio aut dies pendebat, ex iisdem legibus tutor dari poterat.  item si pure datus fuerat, quamdiu nemo ex testamento heres existebat, tamdiu ex iisdem legibus tutor petendus erat, qui desinebat tutor esse, si condicio existeret aut dies veniret aut heres existeret.  Ab hostibus quoque tutore capto, ex his legibus tutor petebatur, qui desinebat esse tutor, si is qui captus erat in civitatem reversus fuerat:  nam reversus recipiebat tutelam iure postliminii.  Sed ex his legibus pupillis tutores desierunt dari, posteaquam primo consules pupillis utriusque sexus tutores ex inquisitione dare coeperunt, deinde praetores ex constitutionibus.  nam supra scriptis legibus neque de cautione a tutoribus exigenda rem salvam pupillis fore, neque de compellendis tutoribus ad tutelae administrationem quidquam cavetur.  Sed hoc iure utimur, ut Romae quidem praefectus urbis vel praetor secundum suam iurisdictionem, in provinciis autem praesides ex inquisitione tutores crearent, vel magistratus iussu praesidum, si non sint magnae pupilli facultates.  Nos autem per constitutionem nostram et huiusmodi difficultates hominum resecantes nec exspectata iussione praesidum, disposuimus, si facultas pupilli vel adulti usque ad quingentos solidos valeat, defensores civitatum (una cum eiusdem civitatis religiosissimo antistite vel apud alias publicas personas) vel magistratus, vel iuridicum Alexandrinae civitatis tutores vel curatores creare, legitima cautela secundum eiusdem constitutionis normam praestanda, videlicet eoram periculo qui eam accipiant.
     Impuberes autem in tutela esse naturali iure conveniens est, ut is qui perfectae aetatis non sit alterius tutela regatur.  Cum igitur pupillorum pupillarumque tutores negotia gerunt, post pubertatem tutelae iudicio rationem reddunt.


I.21. DE AUCTORITATE TUTORUM.

     Auctoritas autem tutoris in quibusdam causis necessaria pupillis est, in quibusdam non est necessaria.  ut ecce si quid dari sibi stipulentur, non est necessaria tutoris auctoritas:  quod si aliis pupilli promittant, necessaria est:  namque placuit, meliorem quidem suam condicionem licere eis facere etiam sine tutoris auctoritate, deteriorem vero non aliter quam tutore auctore.  unde in his causis ex quibus mutuae obligationes nascuntur, in emptionibus venditionibus, locationibus conductionibus, mandatis, depositis, si tutoris auctoritas non interveniat, ipsi quidem qui cum his contrahunt obligantur, at invicem pupilli non obligantur.  Neque tamen hereditatem adire neque bonorum possessionem petere neque hereditatem ex fideicommisso suscipere aliter possunt nisi tutoris auctoritate, quamvis lucrosa sit neque ullum damnum habeat.  Tutor autem statim in ipso negotio praesens debet auctor fieri, si hoc pupillo prodesse existimaverit.  post tempus vero aut per epistulam interposita auctoritas nihil agit.  Si inter tutorem pupillumve iudicium agendum sit, quia ipse tutor in rem suam auctor esse non potest, non praetorius tutor, ut olim, constituitur, sed curator in locum eius datur, quo interveniente iudicium peragitur et eo peracto curator esse desinit.


I.22. QUIBUS MODIS TUTELA FINITUR.

     Pupilli pupillaeque cum puberes esse coeperint, tutela liberantur.  pubertatem autem veteres quidem non solum ex annis, sed etiam ex habitu corporis in masculis aestimari volebant.  nostra autem maiestas dignum esse castitate temporum nostrorum bene putavit, quod in feminis et antiquis impudicum esse visum est, id est inspectionem habitudinis corporis, hoc etiam in masculos extendere:  et ideo sancta constitutione promulgata pubertatem in masculis post quartum decimum annum completum illico initium accipere disposuimus, antiquitatis normam in femininis personis bene positam suo ordine relinquentes, ut post duodecimum annum completum viripotentes esse credantur. Item finitur tutela, si adrogati sint adhuc impuberes vel deportati:  item si in servitutem pupillus redigatur, ut ingratus a patrono, vel ab hostibus fuerit captus.  Sed et si usque ad certam condicionem datus sit testamento, aeque evenit, ut desinat esse tutor existente condicione.  Simili modo finitur tutela morte vel tutorum vel pupillorum.  Sed et capitis deminutione tutoris, per quam libertas vel civitas eius amittitur, omnis tutela perit.  minima autem capitis deminutione tutoris, veluti si se in adoptionem dederit, legitima tantum tutela perit, ceterae non pereunt.  sed pupilli et pupillae capitis deminutio, licet minima sit, omnes tutelas tollit.  Praeterea qui ad certum tempus testamento dantur tutores, finito eo, deponunt tutelam.  Desinunt autem esse tutores, qui vel removentur a tutela ob id quod suspecti visi sunt, vel ex iusta causa sese excusant et onus administrandae tutelae deponunt secundum ea quae inferius proponemus.


I.23. DE CURATORIBUS.

     Masculi puberes et feminae viripotentes usque ad vicesimum quintum annum completum curatores accipiunt; qui licet puberes sint, adhuc tamen huius aetatis sunt, ut negotia sua tueri non possint.  Dantur autem curatores ab iisdem magistratibus a quibus et tutores.  sed curator testamento non datur, sed datus confirmatur decreto praetoris vel praesidis.  Item inviti adulescentes curatores non accipiunt praeterquam in litem:  curator enim et ad certam causam dari potest.  Furiosi quoque et prodigi, licet maiores viginti quinque annis sint, tamen in curatione sunt adgnatorum ex lege duodecim tabularum.  sed solent Romae praefectus urbis vel praetor et in provinciis praesides ex inquisitione eis dare curatores.  Sed et mente captis et surdis et mutis et qui morbo perpetuo laborant, quia rebus suis superesse non possunt, curatores dandi sunt.  Interdum autem et pupilli curatores accipiunt, ut puta si legitimus tutor non sit idoneus, quia habenti tutorem tutor dari non potest.  item si testamento datus tutor vel a praetore vel a praeside idoneus non sit ad administrationem nec tamen frandulenter negotia administrat, solet ei curator adiungi.  item in locum tutorum qui non in perpetuum sed ad tempus a tutela excusantur solent curatores dari.
     Quodsi tutor adversa valetudine vel alia necessitate impeditur, quo minus negotia pupilli administrare possit, et pupillus vel absit vel infans sit, quem velit actorem periculo ipsius praetor, vel qui provinciae praeerit, decreto constituet.


I.24. DE SATISDATIONE TUTORUM VEL CURATORUM.

     Ne tamen pupillorum pupillaramve et eorum qui quaeve in curatione sunt negotia a tutoribus curatoribusve consumantur vel deminuantur, curat praetor, ut et tutores et curatores eo nomine satisdent.  sed hoc non est perpetuum:  nam tutores testamento dati satisdare non coguntur, quia fides eorum et diligentia ab ipso testatore probata est:  item ex inquisitione tutores vel curatores dati satisdatione non onerantur, quia idonei electi sunt.  Sed et si ex testamento vel inquisitione duo pluresve dati fuerint, potest unus offerre satis de indemnitate pupilli vel adulescentis et contutori vel concuratori praeferri, ut solus administret, vel ut contutor satis offerens praeponatur ei et ipse solus administret.  itaque per se non potest petere satis a contutore vel concuratore suo, sed offerre debet, ut electionem det contutori suo, utrum velit satis accipere an satis dare.  quodsi nemo eorum satis offerat si quidem adscriptum fuerit a testatore, quis gerat, ille gerere debet:  quodsi non fuerit adscriptum, quem maior pars elegerit, ipse gerere debet, ut edicto praetoris cavetur.  sin autem ipsi tutores dissenserint circa eligendum eum vel eos qui gerere debent, praetor partes suas interponere debet.  idem et in pluribus ex inquisitione datis probandum est, id est ut maior pars eligere possit, per quem administratio fieret.
     Sciendum autem est, non solum tutores vel curatores pupillis et adultis ceterisque personis ex administratione teneri, sed etiam in eos qui satisdationem accipiunt subsidiariam actionem esse, quae ultimum eis praesidium possit afferre.  subsidiaria autem actio datur in eos qui vel omnino a tutoribus vel curatoribus satisdari non curaverint aut non idonee passi essent caveri.  quae quidem tam ex prudentium responsis quam ex constitutionibus imperialibus et in heredes eorum extenditur.  Quibus constitutionibus et illud exprimitur, ut, nisi caveant tutores vel curatores, pignoribus captis coerceantur.  Neque autem praefectus urbis neque praetor neque praeses provinciae neque quis alius cui tutores dandi ius est, hac actione tenebitur:  sed hi tantummodo qui satisdationem exigere solent.


I.25. DE EXCUSATIONIBUS TUTORUM VEL CURATORUM.

     Excusantur autem tutores vel curatores variis ex causis:  plerumque autem propter liberos, sive in potestate sint sive emancipati.  si enim tres liberos quis superstites Romae habeat vel in Italia quattuor vel in provinciis quinque, a tutela vel cura possunt excusari exemplo ceterorum munerum:  nam et tutelam et curam placuit publicum munus esse.  sed adoptivi liberi non prosunt, in adoptionem autem dati naturali patri prosunt.  item nepotes ex filio prosunt, ut in locum patris succedant:  ex filia non prosunt.  filii autem superstites tantum ad tutelae vel curae muneris excusationem prosunt:  defuncti non prosunt.  sed si in bello amissi sunt, quaesitum est, an prosint.  et constat, eos solos prodesse qui in acie amittuntur:  hi enim, quia pro re publica ceciderunt, in perpetuum per gloriam vivere intelleguntur.  Item divus Marcus in semestribus rescripsit, eum qui res fisci administrat a tutela vel cura, quamdiu administrat, excusari posse.  Item qui rei publicae causa absunt, a tutela et cura excusantur.  sed et si fuerunt tutores vel curatores, deinde rei publicae causa abesse coeperunt, a tutela et cura excusantur, quatenus rei publicae causa absunt, et interea curator loco eorum datur.  qui si reversi fuerint, recipiunt onus tutelae nec anni habent vacationem, ut Papinianus responsorum libro quinto scripsit:  nam hoc spatium habent ad novas tutelas vocati.  Et qui potestatem aliquam habent excusare se possunt, ut divus Marcus rescripsit, sed coeptam tutelam deserere non possunt.  Item propter litem, quam cum pupillo vel adulto tutor vel curator habet, excusare se nemo potest:  nisi forte de omnibus bonis vel hereditate controversia sit.  Item tria onera tutelae non affectatae vel curae praestant vacationem, quamdiu administrantur:  ut tamen plurium pupillorum tutela vel cura eorundem bonorum, veluti fratrum, pro una computetur.  Sed et propter paupertatem excusationem tribui tam divi fratres quam per se divus Marcus rescripsit, si quis imparem se oneri iniuncto possit docere.  Item propter adversam valetudinem, propter quam nec suis quidem negotiis interesse potest, excusatio locum habet.  Similiter eum qui litteras nesciret excusandum esse divus Pius rescripsit:  quamvis et imperiti litterarum possunt ad administrationem negotiorum sufficere.  Item si propter inimicitiam aliquem testamento tutorem pater dederit, hoc ipsum praestat ei excusationem:  sicut per contrarium non excusantur qui se tutelam patri pupillorum administraturos promiserunt.  Non esse autem admittendam excusationem eius qui hoc solo utitur, quod ignotus patri pupillorum sit, divi fratres rescripserunt.  Inimicitiae, quas quis cum patre pupillorum vel adultorum exercuit, si capitales fuerunt nec reconciliatio intervenit, a tutela solent excusare.  Item si quis status controversiam a pupillorum patre passus est, excusatur a tutela.  Item maior septuaginta annis a tutela vel cura se potest excusare.  minores autem viginti et quinque annis olim quidem excusabantur:  a nostra autem constitutione prohibentur ad tutelam vel curam aspirare, adeo ut nec excusatione opus fiat.  qua constitutione cavetur, ut nec pupillus ad legitimam tutelam vocetur nec adultus:  cum erat incivile, eos qui alieno auxilio in rebus suis administrandis egere noscuntur et sub aliis reguntur, aliorum tutelam vel curam subire.  Idem et in milite observandum est, ut nec volens ad tutelae munus admittatur.  Item Romae grammatici, rhetores et medici et qui in patria sua id exercent et intra numerum sunt, a tutela vel cura habent vacationem.
     Qui autem se vult excusare, si plures habeat excusationes et de quibusdam non probaverit, aliis uti intra tempora non prohibetur.  qui excusare se volunt, non appellant:  sed intra dies quinquaginta continuos, ex quo cognoverunt, excusare se debent (cuiuscumque generis sunt, id est qualitercumque dati fuerint tutores), si intra centesimum lapidem sunt ab eo loco ubi tutores dati sunt:  si vero ultra centesimum habitant, dinumeratione facta viginti millium diurnorum et amplius triginta dierum.  quod tamen, ut Scaevola dicebat, sic debet computari, ne minus sint quam quinquaginta dies.  Datus autem tutor ad universum patrimonium datus esse creditur.  Qui tutelam alicuius gessit, invitus curator eiusdem fieri non compellitur, in tantum ut, licet pater qui testamento tutorem dederit adiecit, se eundem curatorem dare, tamen invitum eum curam suscipere non cogendum, divi Severus et Antoninus rescripserunt.  Iidem rescripserunt, maritum uxori suae curatorem datum excusare se posse, licet se immisceat.  Si quis autem falsis allegationibus excusationem tutelae meruit, non est liberatus onere tutelae.


I.26. DE SUSPECTIS TUTORIBUS ET CURATORIBUS.

     Sciendum est suspecti crimen e lege duodecim tabularum descendere.  Datum est autem ius removendi suspectos tutores Romae praetori et in provinciis praesidibus earum et legato proconsulis.  Ostendimus, qui possunt de suspecto cognoscere:  nunc videamus, qui suspecti fieri possunt.  et quidem omnes tutores possunt, sive testamentarii sint sive alterius generis tutores.  quare et si legitimus sit tutor, accusari poterit.  quid si patronus?  adhuc idem erit dicendum:  dummodo meminerimus, famae patroni parcendum, licet ut suspectus remotus fuerit.  Consequens est ut videamus, qui possint suspectos postulare.  et sciendum est, quasi publicam esse hanc actionem, hoc est omnibus patere.  quin immo et mulieres admittuntur ex rescripto divorum Severi et Antonini, sed hae solae, quae pietatis necessitudine ductae ad hoc procedunt, ut puta mater:  nutrix quoque et avia possunt, potest et soror:  sed et si qua mulier fuerit, cuius praetor propensam in pietatem mentem intellexerit, non sexus verecundiam egredientem sed pietate productam, non continere iniuriam pupillorum, admittit eam ad accusationem.  Impuberes non possunt tutores suos suspectos postulare:  puberes autem curatores suos ex consilio necessariorum suspectos possunt arguere:  et ita divi Severus et Antoninus rescripserunt.  Suspectus est autem et qui non ex fide tutelam gerit, licet solvendo est, ut Iulianus quoque scripsit.  sed et antequam incipiat gerere tutelam tutor, posse eum quasi suspectum removeri, idem Iulianus scripsit, et secundum eum constitutum est.  Suspectus autem remotus, si quidem ob dolum, famosus est:  si ob culpam, non aeque.  Si quis autem suspectus postulatur, quoad cognitio finiatur interdicitur ei administratio, ut Papiniano visum est.  Sed si suspecti cognitio suscepta fuerit posteaque tutor vel curator decesserit, extinguitur cognitio suspecti.  Si quis tutor copiam sui non faciat ut alimenta pupillo decernantur, cavetur epistula divorum Severi et Antonini.  ut in possessionem bonorum eius pupillus mittatur:  et quae mora deteriora futura sunt, dato curatore distrahi iubentur.  ergo ut suspectus romoveri poterit qui non praestat alimenta.  Sed si quis praesens negat propter inopiam alimenta posse decerni, si hoc per mendacium dicat, remittendum eum esse ad praefectum urbis puniendum placuit, sicut ille remittitur qui data pecunia ministerium tutelae redemit.  Libertus quoque, si fraudulenter gessisse tutelam filiorum vel nepotum patroni probetur, ad praefectum urbis remittitur puniendus.  Novissime sciendum est, eos qui frandulenter tutelam vel curam administrant, etiamsi satis offerent, removendos a tutela, quia satisdatio propositum tutoris malevolum non mutat, sed diutius grassandi in re familiari facultatem praestat.  Suspectum enim eum putamus qui moribus talis est ut suspectus sit:  enimvero tutor vel curator, quamvis pauper est, fidelis tamen et diligens, removendus non est quasi suspectus.



IMPERATORIS IVSTINIANI INSTITVTIONVM

LIBER SECVNDVS



LIBER SECUNDUS: TITULORUM CONSPECTUS.

II:1 De rerum divisione
II:2 De rebus incorporalibus
II:3 De servitutibus
II:4 De usufructu
II:5 De usu et habitatione
II:6 De usucapionibus et longi temporis possessionibus
II:7 De donationibus
II:8 Quibus alienare licet vel non
II:9 Per quas personas nobis adquiritur
II:10 De testamentis ordinandis
II:11 De militari testamento
II:12 Quibus non est permissum testamenta facere
II:13 De exheredatione liberorum
II:14 De heredibus instituendis
II:15 De vulgari substitutione
II:16 De pupillari substitutione
II:17 Quibus modis testamenta infirmantur
II:18 De inofficioso testamento
II:19 De heredum qualitate et differentia
II:20 De legatis
II:21 De ademptione legatorum
II:22 De lege Falcidia
II:23 De fideicommissariis hereditatibus
II:24 De singulis rebus per fideicommissum relictis
II:25 De codicillis


II. 1. DE RERUM DIVISIONE.

     Superiore libro de iure personarum euimus:  modo videamus de rebus.  quae vel in nostro patrimonio vel extra nostrum patrimonium habentur.  quaedam enim naturali iure communia sunt omnium, quaedam publica, quaedam universitatis, quaedam nullius, pleraque singulorum, quae variis ex causis cuique adquiruntur, sicut ex subiectis apparebit.
     Et quidem naturali iure communia sunt omnium haec:  aer et aqua profluens et mare et per hoc litora maris.  nemo igitur ad litus maris accedere prohibetur, dum tamen villis et monumentis et aedificiis abstineat, quia non sunt iuris gentium, sicut et mare.
     Flumina autem omnia et portus publica sunt:  ideoque ius piscandi omnibus commune est in portibus fluminibusque.  Est autem litus maris, quatenus hibernus fluctus maximus excurrit.  Riparum quoque usus publicus est iuris gentium sicut ipsius fluminis:  itaque navem ad eas appellere, funes ex arboribus ibi natis religare, onus aliquid in his reponere cuilibet liberum est, sicuti per ipsum flumen navigare.  sed proprietas earum illorum est quorum praediis haerent:  qua de causa arbores quoque in iisdem natae eorundem sunt.  Litorum quoque usus publicus iuris gentium est, sicut ipsius maris:  et ob id quibuslibet liberum est, casam ibi imponere, in qua se recipiant, sicut retia siccare et ex mare deducere.  proprietas autem eorum potest intellegi nullius esse, sed eiusdem iuris esse cuius et mare, et quae subiacent mari terra vel harena.
     Universitatis sunt, non singulorum, veluti quae in civitatibus sunt theatra, stadia et similia et si qua alia sunt communia civitatium.
     Nullius autem sunt res sacrae et religiosae et sanctae:  quod enim divini iuris est, id nullius in bonis est.  Sacra sunt, quae rite et per pontifices Deo consecrata sunt, veluti aedes sacrae et dona quae rite ad ministerium Dei dedicata sunt, quae etiam per nostrum constitutionem alienari et obligari prohibuimus, excepta causa redemptionis captivorum.  si quis vero auctoritate sua quasi sacrum sibi constituerit, sacrum non est, sed profanum.  locus autem, in quo sacrae aedes aedificatae sunt, etiam diruto aedificio, adhuc sacer manet, ut et Papinianus scripsit.  Religiosum locum unusquisque sua voluntate facit, dum mortuum infert in locum suum. in communem autem locum purum invito socio inferre non licet:  in commune vero sepulcrum etiam invitis ceteris licet inferre.  item si alienus ususfructus est, proprietarium placet, nisi consentiente usufructuario, locum religiosum non facere.  in alienum locum, concedente domino, licet inferre:  et licet postea ratum habuerit quam illatus est mortuus, tamen religiosus locus fit.  Sanctae quoque res, veluti muri et portae, quodammodo divini iuris sunt et ideo nullius in bonis sunt.  ideo autem muros sanctos dicimus, quia poena capitis constituta sit in eos qui aliquid in muros deliquerint.  ideo et legum eas partes quibus poenas constituimus adversus eos qui contra leges fecerint sanctiones vocamus.
     Singulorum autem hominum multis modis res fiunt:  quarundam enim rerum dominium nanciscimur iure naturali, quod, sicut diximus, appellatur ius gentium, quarundam iure civili.  commodius est itaque a vetustiore iure incipere.  palam est autem, vetustius esse naturale ius, quod cum ipso genere humano rerum natura prodidit:  civilia enim iura tunc coeperunt esse, cum et civitates condi et magistratus creari et leges scribi coeperunt.
     Ferae igitur bestiae et volucres et pisces, id est omnia animalia quae in terra mari caelo nascuntur, simulatque ab aliquo capta fuerint, iure gentium statim illius esse incipiunt:  quod enim ante nullius est id naturali ratione occupanti conceditur.  nec interest, feras bestias et volucres utrum in suo fundo quisque capiat, an in alieno:  plane qui in alienum fundum ingreditur venandi aut aucupandi gratia, potest a domino, si is providerit, prohiberi, ne ingrediatur.  quidquid autem eorum ceperis, eo usque tuum esse intellegitur, donec tua custodia coercetur:  cum vero evaserit custodiam tuam et in naturalem libertatem se receperit, tuum esse desinit et rursus occupantis fit.  naturalem autem libertatem recipere intellegitur, cum vel oculos tuos effugerit vel ita sit in conspectu tuo, ut difficilis sit eius persecutio.  Illud quaesitum est, an, si fera bestia ita vulnerata sit ut capi possit, statim tua esse intellegatur.  quibusdam placuit, statim tuam esse et eo usque tuam videri, donec eam persequaris; quodsi desieris persequi, desinere tuam esse et rursus fieri occupantis.  alii non aliter putaverunt tuam esse, quam si ceperis.  sed posteriorem sententiam nos confirmamus, quia multa accidere solent, ut eam non capias.  Apium quoque natura fera est.  itaque quae in arbore tua consederint, antequam a te alveo includantur, non magis tuae esse intelleguntur, quam volucres quae in tua arbore nidum fecerint:  ideoque si alius eas incluserit, is earum dominus erit.  favos quoque si quos hae fecerint, quilibet eximere potest.  plane integra re, si provideris ingredientem in fundum tuum, potes eum iure prohibere, ne ingrediatur.  examen quod ex alveo tuo evolaverit eo usque tuum esse intellegitur donec in conspectu tuo est nec difficilis eius persecutio est:  alioquin occupantis fit.  Pavonum et columbarum fera natura est.  nec ad rem pertinet, quod ex consuetudine avolare et revolare solent:  nam et apes idem faciunt, quarum constat feram esse naturam:  cervos quoque ita quidam mansuetos habent, ut in silvas ire et redire soleant, quorum et ipsorum feram esse naturam nemo negat.  in his autem animalibus, quae ex consuetudine abire et redire solent, talis regula comprobata est, ut eo usque tua esse intellegantur, donec animum revertendi habeant:  nam si revertendi animum habere desierint, etiam tua esse desinunt et fiunt occupantium.  revertendi autem animum videntur desinere habere, cum revertendi consuetudinem deseruerint.  Gallinarum et anserum non est fera natura idque ex eo possumus intellegere, quod aliae sunt gallinae quas feras vocamas, item alii anseres quos feros appellamus.  ideoque si anseres tui aut gallinae tuae aliquo casu turbati turbataeve evolaverint, licet conspectum tuum effugerint, quocumque tamen loco sint, tui tuaeve esse intelleguntur:  et qui lucrandi animo ea animalia retinet, furtum committere intellegitur.
     Item ea quae ex hostibus capimus iure gentium statim nostra fiunt:  adeo quidem, ut et liberi homines in servitutem nostram deducantur, qui tamen, si evaserint nostram potestatem et ad suos reversi fuerint, pristinum statum recipiunt.
     Item lapilli gemmae et cetera quae in litore inveniuntur, iure naturali statim inventoris fiunt.
     Item ea quae ex animalibus dominio tuo subiectis nata sunt eodem iure tibi adquiruntur.
     Praeterea quod per alluvionem agro tuo flumen adiecit, iure gentium tibi adquiritur.  est autem alluvio incrementum latens.  per alluvionem autem id videtur adici, quod ita paulatim adicitur ut intellegere non possis, quantum quoquo momento temporis adiciatur.  Quodsi vis fluminis partem aliquam ex tuo praedio detraxerit et vicini praedio appulerit, palam est eam tuam permanere.  plane si longiore tempore fundo vicini haeserit, arboresque quas secum traxerit in eum fundum radices egerint, ex eo tempore videntur vicini fundo adquisitae esse.  Insula quae in mari nata est, quod raro accidit, occupantis fit:  nullius enim esse creditur.  at in flumine nata, quod frequenter accidit, si quidem mediam partem fluminis teneat, communis est eorum qui ab utraque parte fluminis prope ripam praedia possident, pro modo latitudinis cuiusque fundi, quae latitudo prope ripam sit.  quodsi alteri parti proximior sit, eorum est tantum, qui ab ea parte prope ripam praedia possident.  quodsi aliqua parte divisum flumen, deinde infra unitum agrum alicuius in formam insulae redegerit, eiusdem permanet is ager cuius et fuerat.  Quodsi naturali alveo in universum derelicto alia parte fluere coeperit, prior quidem alveus eorum est qui prope ripam eius praedia possident, pro modo scilicet latitudinis cuiusque agri, quae latitudo prope ripam sit; novus autem alveus eius iuris esse incipit, cuius et ipsum flumen, id est publici.  quodsi post aliquod tempus ad priorem alveum reversum fuerit flumen, rursus novus alveus eorum esse incipit qui prope ripam eius praedia possident.  Alia sane causa est, si cuius totus ager inundatus fuerit.  neque enim inundatio speciem fundi commutat et ob id, si recesserit aqua, palam est eum fundum eius manere cuius et fuit.
     Cum ex aliena materia species aliqua facta sit ab aliquo, quaeri solet, quis eorum naturali ratione dominus sit, utram is qui fecerit, an ille potius qui materiae dominus fuerit:  ut ecce si quis ex alienis uvis aut olivis aut spicis vinum aut oleum aut frumentum fecerit, aut ex alieno auro vel argento vel aere vas aliquod fecerit, vel ex alieno vino et melle mulsum miscuerit, vel ex alienis medicamentis emplastrum aut collyrium composuerit, vel ex aliena lana vestimentum fecerit, vel ex alienis tabulis navem vel armarium vel subsellium fabricaverit.  et post multas Sabinianorum et Proculianorum ambiguitates placuit media sententia existimantium, si ea species ad materiam reduci possit, eum videri dominum esse qui materiae dominus fuerat; si non possit reduci, eum potius intellegi dominum qui fecerit:  ut ecce vas conflatum potest ad rudem massam aeris vel argenti vel auri reduci, vinum autem aut oleum aut frumentum ad uvas et olivas et spicas reverti non potest, ac ne mulsum quidem ad vinum et mel resolvi potest.  quodsi partim ex sua materia, partim ex aliena speciem aliquam fecerit quisque, velut ex suo vino et alieno melle mulsum aut ex suis et alienis medicamentis emplastrum aut collyrium aut ex sua et aliena lana vestimentum fecerit, dubitandum non est, hoc casu eum esse dominum qui fecerit:  cum non solum operam suam dedit, sed et partem eiusdem materiae praestavit.  Si tamen alienam purpuram quis intexuit suo vestimento, licet pretiosior est purpura, accessionis vice cedit vestimento:  et qui dominus fuit purpurae, adversus eum qui subripuit habet furti actionem et condictionem, sive ipse est qui vestimentum fecit, sive alius.  nam extinctae res licet vindicari non possint, condici tamen a furibus et a quibusdam aliis possessoribus possunt. Si duorum materiae ex voluntate dominorum confusae sint, totum id corpus quod ex confusione fit utriusque commune est, veluti si qui vina sua confuderint aut massas argenti vel auri conflaverint.  sed si diversae materiae sint et ob id propria species facta sit, forte ex vino et melle mulsum aut ex auro et argento electrum, idem iuris est:  nam et eo casu communem esse speciem non dubitatur.  quodsi fortuitu et non voluntate dominoram confusae fuerint vel diversae materiae vel quae eiusdem generis sunt, idem iuris esse placuit.  Quodsi frumentum Titii tuo frumento mixtum fuerit, si quidem ex voluntate vestra, commune erit, quia singula corpora, id est singula grana, quae cuiusque propria fuerunt ex consensu vestro communicata sunt.  quodsi casu id mixtum fuerit, vel Titius id miscuerit sine voluntate tua, non videtur commune esse, quia singula corpora in sua substantia durant nec magis istis casibus commune fit frumentum quam grex communis esse intellegitur, si pecora Titii tuis pecoribus mixta fuerint:  sed si ab alterutro vestrum id totum frumentum retineatur, in rem quidem actio pro modo frumenti cuiusque competit, arbitrio autem iudicis continetur, ut is aestimet, quale cuiusque frumentum fuerit.  Cum in suo solo aliquis aliena materia aedificaverit, ipse dominus intellegitur aedificii, quia omne quod inaedificatur solo cedit.  nec tamen ideo is qui materiae dominus fuerat desinit eius dominus esse:  sed tantisper neque vindicare eam potest neque ad exhibendum de ea re agere propter legem duodecim tabularum, qua cavetur, ne quis tignum alienum aedibus suis iniunctum eximere cogatur, sed duplum pro eo praestat per actionem quae vocatur de tigno iuncto (appellatione autem tigni omnis materia significatur ex qua aedificia fiunt):  quod ideo provisum est, ne aedificia rescindi necesse sit. sed si aliqua ex causa dirutum sit aedificium, poterit materiae dominus, si non fuerit duplum iam consecutus, tunc eam vindicare et ad exhibendum agere.  Ex diverso si quis in alieno solo sua materia domum aedificaverit, illius fit domus, cuius et solum est.  sed hoc casu materiae dominus proprietatem eius amittit, quia voluntate eius alienata intellegitur, utique si non ignorabat, in alieno solo se aedificare: et ideo, licet diruta sit domus, vindicare materiam non poterit.  certe illud constat, si in possessione constituto aedificatore, soli dominus petat domum suam esse, nec solvat pretium materiae et mercedes fabrorum, posse eum per exceptionem doli mali repelli, utique si bonae fidei possessor fuit qui aedificasset:  nam scienti, alienum esse solum, potest culpa obici, quod temere aedificaverit in eo solo quod intellegeret alienum esse.  Si Titius alienam plantam in suo posuerit, ipsius erit:  et ex diverso si Titius suam plantam in Maevii solo posuerit, Maevii planta erit, si modo utroque casu radices egerit, antequam autem radices egerit, eius permanet cuius et fuerat.  adeo autem ex eo ex quo radices agit planta proprietas eius commutatur, ut, si vicini arborem ita terra Titii presserit ut in eius fundum radices ageret, Titii effici arborem dicamus:  rationem etenim non permittere, ut alterius arbor esse intellegatur quam cuius in fundum radices egisset.  et ideo prope confinium arbor posita si etiam in vicini fundum radices egerit, communis fit.  Qua ratione autem plantae quae terra coalescunt solo cedunt, eadem ratione frumenta quoque, quae sata sunt, solo cedere intelleguntur.  ceterum sicut is qui in alieno solo aedificaverit si ab eo dominus petat aedificium, defendi potest per exceptionem doli mali, secundum ea quae diximas:  ita eiusdem exceptionis auxilio tutus esse potest is qui alienum fundum sua impensa bona fide consevit.  Litterae quoque, licet aureae sint, perinde chartis membranisque cedunt acsi solo cedere solent ea quae inaedificantur aut inseruntur:  ideoque si in chartis membranisve tuis carmen vel historiam vel orationem Titius scripserit, huius corporis non Titius, sed tu dominus esse videberis.  sed si a Titio petas, tuos libros tuasve membranas esse, nec impensam scripturae solvere paratus sis, poterit se Titius defendere per exceptionem doli mali, utique si bona fide earum chartarum membranarumve possessionem nanctus est.  Si quis in aliena tabula pinxerit, quidam putant tabulam picturae cedere:  aliis videtur pictura, qualiscumque sit, tabulae cedere.  sed nobis videtur melius esse, tabulam picturae cedere:  ridiculum est enim picturam Apellis vel Parrhasii in accessionem vilissimae tabulae cedere.  unde si a domino tabulae, imaginem possidente, is qui pinxit eam petat, nec solvat pretium tabulae, poterit per exceptionem doli mali summoveri:  at si is qui pinxit possideat, consequens est ut utilis actio domino tabulae adversus eum detur, quo casu, si non solvat impensam picturae, poterit per exceptionem doli mali repelli, utique si bona fide possessor fuerit ille qui picturam imposuit.  illud enim palam est, quod, sive is qui pinxit subripuit tabulas sive alius, competit domino tabularum furti actio.
     Si quis a non domino, quem dominum esse crederet, bona fide fundum emerit vel ex donatione aliave qua iusta causa aeque bona fide acceperit:  naturali ratione placuit, fructus quos percepit eius esse pro cultura et cura.  et ideo si postea dominus supervenerit et fundum vindicet, de fructibus ab eo consumptis agere non potest.  ei vero qui sciens alienum fundum possederit non idem concessum est.  itaque cum fundo etiam fructus, licet consumpti sint, cogitur restituere.  Is ad quem ususfructus fundi pertinet non aliter fructuum dominus efficitur, quam si eos ipse perceperit.  et ideo licet maturis fructibus, nondum tamen perceptis, decesserit, ad heredem eius non pertinent, sed domino proprietatis adquiruntur.  eadem fere et de colono dicuntur. In pecudum fructu etiam fetus est, sicuti lac et pilus et lana:  itaque agni et haedi et vituli et equuli statim naturali iure dominii sunt fructuarii.  partus vero ancillae in fructu non est, itaque ad dominum proprietatis pertinet:  absurdum enim videbatur hominem in fructu esse, cum omnes fructus rerum natura hominum gratia comparavit.  Sed si gregis usumfructum quis habeat, in locum demortuorum capitum ex fetu fructuarius summittere debet, ut et Iuliano visum est, et in vinearum demortuarum vel arborum locum alias debet substituere.  recte enim colere debet et quasi bonus paterfamilias uti.
     Thesauros, quos quis in suo loco invenerit, divus Hadrianus, naturalem aequitatem secutus, ei concessit qui invenerit.  idemque statuit, si quis in sacro aut in religioso loco fortuito casu invenerit.  at si quis in alieno loco non data ad hoc opera sed fortuitu invenerit, dimidium domino soli concessit.  et convenienter, si quis in Caesaris loco invenerit, dimidium inventoris, dimidium Caesaris esse statuit.  cui conveniens est et si quis in publico loco vel fiscali invenerit, dimidium ipsius esse, dimidium fisci vel civitatis.
     Per traditionem quoque iure naturali res nobis adquiruntur:  nihil enim tam conveniens est naturali aequitati, quam voluntatem domini, volentis rem suam in alium transferre, ratam haberi.  et ideo cuiuscumque generis sit corporalis res, tradi potest et a domino tradita alienatur.  itaque stipendiaria quoque et tributaria praedia eodem modo alienantur.  vocantur autem stipendiaria et tributaria praedia quae in provinciis sunt, inter quae nec non Italica praedia ex nostra constitutione nulla differentia est.  Sed si quidem ex causa donationis aut dotis aut qualibet alia ex causa tradantur, sine dubio transferentur:  venditae vero et traditae non aliter emptori adquiruntur, quam si is venditori pretium solverit vel alio modo ei satisfecerit, veluti expromissore aut pignore dato.  quod cavetur quidem etiam lege duodecim tabularum:  tamen recte dicitur et iure gentium, id est iure naturali, id effici.  sed et si is qui vendidit fidem emptoris secutus fuerit, dicendum est, statim rem emptoris fieri. Nihil autem interest, utrum ipse dominus tradat alicui rem, an voluntate eius alius.  Qua ratione, si cui libera negotiorum administratio a domino permissa fuerit isque ex his negotiis rem vendiderit et tradiderit, facit eam accipientis.  Interdum etiam sine traditione nuda voluntas sufficit domini ad rem transferendam, veluti si rem, quam tibi aliquis commodavit aut locavit aut apud te deposuit, vendiderit tibi aut donaverit.  quamvis enim ex ea causa tibi eam non tradiderit, eo tamen ipso, quod patitur tuam esse, statim adquiritur tibi proprietas perinde ac si eo nomine tradita fuisset.  Item si quis merces in horreo depositas vendiderit, simul atque claves horrei tradiderit emptori, transfert proprietatem mercium ad emptorem.  Hoc amplius interdum et in incertam personam collocata voluntas domini transfert rei proprietatem:  ut ecce praetores vel consules qui missilia iactant in vulgus ignorant quid eorum quisque excepturus sit, et tamen, quia volunt quod quisque exceperit eius esse, statim eum dominum efficiunt.  Qua ratione verius esse videtur et si rem pro derelicto a domino habitam occupaverit quis, statim eum dominium effici.  pro derelicto autem habetur quod dominus ea mente abiecerit ut id rerum suaram esse nollet, ideoque statim dominus esse desinit.  Alia causa est earum rerum quae in tempestate maris levandae navis causa eiciuntur.  hae enim dominorum permanent, quia palam est, eas non eo animo eici quo quis eas habere non vult, sed quo magis cum ipsa navi periculum maris effugiat:  qua de causa si quis eas fluctibus expulsas vel etiam in ipso mari nactus lucrandi animo abstulerit, furtum committit.  nec longe discedere videntur ab his quae de rheda currente, non intellegentibus dominis, cadunt.


II. 2. DE REBUS INCORPORALIBUS.

     Quaedam praeterea res corporales sunt, quaedam incorporales.  Corporales eae sunt quae sui natura tangi possunt: veluti fundus, homo, vestis, aurum, argentum et denique aliae res innumerabiles.  Incorporales autem sunt quae tangi non possunt.  qualia sunt ea quae in iure consistunt:  sicut hereditas, ususfructus, obligationes quoquo modo contractae.  nec ad rem pertinet quod in hereditate res corporales continentur:  nam et fructus qui ex fundo percipiuntur corporales sunt, et id quod ex aliqua obligatione nobis debetur plerumque corporale est, veluti fundus, homo, pecunia:  nam ipsum ius hereditatis et ipsum ius utendifruendi et ipsum ius obligationis incorporale est.  Eodem numero sunt iura praediorum urbanorum et rusticorum, quae et servitutes vocantur. 


II. 3. DE SERVITUTIBUS.      

Rusticorum praediorum iura sunt haec:  iter, actus, via, aquae ductus.  iter est ius eundi, ambulandi homini, non etiam iumentum agendi vel vehiculum:  actus est ius agendi vel iumentum vel vehiculum.  itaque qui iter habet, actum non habet; qui actum habet, et iter habet eoque uti potest etiam sine iumento.  via est ius eundi et agendi et ambulandi:  nam et iter et actum in se via continet.  aquae ductus est ius aquae ducendae per fundum alienum.  Praediorum urbanorum sunt servitutes quae aedificiis inhaerent, ideo urbanorum praediorum dictae quoniam aedificia omnia urbana praedia appellantur, etsi in villa aedificata sunt.  item praediorum urbanorum servitutes sunt hae:  ut vicinus onera vicini sustineat:  ut in parietem eius liceat vicino tignum immittere:  ut stillicidium vel flumen recipiat quis in aedes suas vel in aream, vel non recipiat:  et ne altius tollat quis aedes suas, ne luminibus vicini officiatur.  In rusticorum praediorum servitutibus quidam computari recte putant aquae haustum, pecoris ad aquam adpulsum, ius pascendi, calcis coquendae, harenae fodiendae.
     Ideo autem hae servitutes praediorum appellantur, quoniam sine praediis constitui non possunt.  nemo enim potest servitutem adquirere urbani vel rustici praedii, nisi qui habet praedium, nec quisquam debere, nisi qui habet praediam.  Si quis velit vicino aliquod ius constituere, pactionibus atque stipulationibus id efficere debet.  potest etiam in testamento quis heredem suum damnare, ne altius aedes tollat, ne luminibus aedium vicini officiat:  vel ut patiatur eum tignum in parietem immittere vel stillicidium habere:  vel ut patiatur eum per fundum ire, agere aquamve ex eo ducere. 


II. 4. DE USUFRUCTU.

     Ususfructus est ius alienis rebus utendifruendi salva rerum substantia.  est enim ius in corpore:  quo sublato et ipsum tolli necesse est.  Ususfructus a proprietate separationem recipit, idque pluribus modis accidit.  ut ecce si quis alicui usumfructum legaverit; nam heres nudam habet proprietatem, legatarius usumfructum:  et contra si fundum legaverit deducto usufructu, legatarius nudam habet proprietatem, heres vero usumfructum:  item alii usumfructum, alii deducto eo fundum legare potest.  sine testamento vero si quis velit alii usumfructum constituere, pactionibus et stipulationibus id efficere debet.  ne tamen in universum inutiles essent proprietates semper abscedente usufructu, placuit, certis modis extingui usumfructum et ad proprietatem reverti.  Constituitur autem ususfructus non tantum in fundo et aedibus, verum etiam in servis et iumentis ceterisque rebus, exceptis his quae ipso usu consumuntur:  nam eae neque naturali ratione neque civili recipiunt usumfructum.  quo numero sunt vinum, oleum, frumentum, vestimenta.  quibus proxima est pecunia numerata:  namque in ipso usu adsidua permutatione quodammodo extinguitur.  sed utilitatis causa senatus censuit, posse etiam earum rerum usumfructum constitui, ut tamen eo nomine heredi utiliter caveatur.  itaque si pecuniae ususfructus legatus sit, ita datur legatario ut eius fiat, et legatarius satisdat heredi de tanta pecunia restituenda, si morietur aut capite minuetur.  ceterae quoque res ita traduntur legatario ut eius fiant:  sed aestimatis his satisdatur, ut, si morietur aut capite minuetur, tanta pecunia restituatur quanti eae fuerint aestimatae.  ergo senatus non fecit quidem earum rerum usumfructum (nec enim poterat), sed per cautionem quasi usumfructum constituit.  Finitur autem ususfructus morte fructuarii et duabus capitis deminutionibus, maxima et media, et non utendo per modum et tempus.  quae omnia nostra statuit constitutio.  item finitur ususfructus, si domino proprietatis ab usufructuario cedatur (nam extraneo cedendo nibil agitur):  vel ex contrario si fructuarius proprietatem rei adquisierit, quae res consolidatio appellatur.  eo amplius constat, si aedes incendio consumptae fuerint vel etiam terrae motu aut vitio suo corruerint, extingui usumfructum et ne areae quidem usumfructum deberi.  Cum autem finitus fuerit ususfructus, revertitur scilicet ad proprietatem et ex eo tempore nudae proprietatis dominus incipit plenam habere in re potestatem. 


II. 5. DE USU ET HABITATIONE.      

Iisdem istis modis quibus ususfructus constituitur etiam nudus usus constitui solet, iisdemque illis modis finitur quibus et ususfructus desinit.  Minus autem scilicet iuris in usu est quam in usufructu.  namque is qui fundi nudum usum habet, nihil ulterius habere intellegetur, quam ut oleribus, pomis, floribus, feno, stramentis, lignis ad usum cottidianum utatur:  in eoque fundo hactenus ei morari licet, ut neque domino fundi molestus sit, neque his per quos opera rustica fiunt impedimento sit:  nec ulli alii ius quod habet aut vendere aut locare aut gratis concedere potest, cum is qui usumfructum habet potest haec omnia facere.  Item is qui aedium usum habet hactenus iuris habere intellegitur ut ipse tantum habitet, nec hoc ius ad alium transferre potest:  et vix receptum videtur ut hospitem ei recipere liceat et cum uxore sua liberisque suis, item libertis nec non aliis liberis personis, quibus non minus quam servis utitur, habitandi ius habeat, et convenienter, si ad mulierem usus aedium pertineat cum marito habitare ei liceat.  Item is ad quem servi usus pertinet ipse tantum operis atque ministerio eius uti potest:  ad alium vero nullo modo ius suum transferre ei concessum est.  idem scilicet iuris est et in iumento. Sed si pecoris vel ovium usus legatus fuerit, neque lacte neque agnis neque lana utetur usuarius, quia ea in fructu sunt.  plane ad stercorandum agrum suum pecoribus uti potest.
     Sed si cui habitatio legata sive aliquo modo constituta sit, neque usus videtur neque ususfructus, sed quasi proprium aliquod ius.  quam habitationem habentibus, propter rerum utilitatem secundum Marcelli sententiam, nostra decisione promulgata permisimus non solum in ea degere sed etiam aliis locare.
     Haec de servitutibus et usufructu et usu et habitatione dixisse sufficiat.  de hereditate autem et de obligationibus suis locis proponemus.  euimus summatim, quibus modis iure gentium res adquiruntur:  modo videamus, quibus modis legitimo et civili iure adquiruntur. 


II. 6. DE USUCAPIONIBUS ET LONGI TEMPORIS POSSESSIONIBUS.

     Iure civili constitutum fuerat, ut, qui bona fide ab eo qui dominus non erat, cum crediderit eum dominum esse, rem emerit vel ex donatione aliave qua iusta causa acceperit, is eam rem, si mobilis erat, anno ubique, si immobilis, biennio tantum in Italico solo usucapiat, ne rerum dominia in incerto essent.  et cum hoc placitum erat, putantibus antiquioribus dominis sufficere ad inquirendas res suas praefata tempora, nobis melior sententia resedit, ne domini maturius suis rebus defraudentur neque certo loco beneficium hoc concludatur.  et ideo constitutionem super hoc promulgavimus, qua cautum est, ut res quidem mobiles per triennium usucapiantur, immobiles vero per longi temporis possessionem, id est inter praesentes decennio, inter absentes viginti annis, usucapiantur, et his modis, non solum in Italia sed in omni terra quae nostro imperio gubernatur, dominium rerum iusta causa possessionis praecedente adquiratur.
     Sed aliquando etiamsi maxime quis bona fide rem possederit, non tamen illi usucapio ullo tempore procedit, veluti si quis liberum hominem vel rem sacram vel religiosam vel servum fugitivum possideat.  Furtivae quoque res et quae vi possessae sunt, nec si praedicto longo tempore bona fide possessae fuerint, usucapi possunt:  nam furtivarum rerum lex duodecim tabularum et lex Atinia inhibet usucapionem, vi possessarum lex Iulia et Plautia.  Quod autem dictum est furtivaram et vi possessarum rerum usucapionem per legem prohibitam esse, non eo pertinet ut ne ipse fur quive per vim possidet usucapere possit:  nam his alia ratione usucapio non competit, quia scilicet mala fide possident:  sed ne ullus alius, quamvis ab eis bona fide emerit vel ex alia causa acceperit, usucapiendi ius habeat.  unde in rebus mobilibus non facile procedit ut bonae fidei possessori usucapio competat.  nam qui alienam rem vendidit vel ex alia causa tradidit, furtum eius committit.  Sed tamen id aliquando aliter se habet.  nam si heres, rem defuncto commodatam aut locatam vel apud eum depositam existimans hereditariam esse, bona fide accipienti vendiderit aut donaverit aut dotis nomine dederit, quin is qui acceperit usucapere possit, dubium non est, quippe ea res in furti vitium non ceciderit, cum utique heres qui bona fide tamquam suam alienaverit furtum non committit.  Item si is ad quem ancillae ususfructus pertinet, partum suum esse credens, vendiderit aut donaverit, furtum non committit: furtum enim sine affectu furandi non committitur.  Aliis quoque modis accidere potest ut quis sine vitio furti rem alienam ad aliquem transferat et efficiat ut a possessore usucapiatur.  Quod autem ad eas res quae solo continentur expeditius procedit:  ut si quis loci vacantis possessionem propter absentiam aut neglegentiam domini, aut quia sine successore decesserit, sine vi nanciscatur.  qui quamvis ipse mala fide possidet, quia intellegit, se alienum fundum occupasse, tamen, si alii bona fide accipienti tradiderit, poterit ei longa possessione res adquiri, quia neque furtivum neque vi possessum accepit; abolita est enim quorundam veterum sententia existimantium, etiam fundi locive furtum fieri, et eorum qui res soli possident principalibus constitutionibus prospicitur, ne cui longa et indubitata possessio auferri debeat.  Aliquando etiam furtiva vel vi possessa res usucapi potest:  veluti si in domini potestatem reversa fuerit; tunc enim, vitio rei purgato, procedit eius usucapio.  Res fisci nostri usucapi non potest. sed Papinianus scripsit, bonis vacantibus fisco nondum nuntiatis, bona fide emptorem sibi traditam rem ex his bonis usucapere posse:  et ita divus Pius et divi Severus et Antoninus rescripserunt.  Novissime sciendum est, rem talem esse debere, ut in se non habeat vitium, ut a bona fide emptore usucapi possit vel qui ex alia iusta causa possidet.
     Error autem falsae causae usucapionem non parit.  veluti si quis, cum non emerit, emisse se existimans possideat:  vel cum ei donatum non fuerat, quasi ex donatione possideat.
     Diutina possessio, quae prodesse coeperat defuncto, et heredi et bonorum possessori continuatur, licet ipse sciat praedium alienum:  quodsi ille initium iustum non habuit, heredi et bonorum possessori, licet ignoranti, possessio non prodest.  quod nostra constitutio similiter et in usucapionibus observari  constituit, ut tempora continuentur. Inter venditorem quoque et emptorem coniungi tempora, divi Severus et Antoninus rescripserunt.
     Edicto divi Marci cavetur, eum qui a fisco rem alienam emit, si post venditionem quinquennium praeterierit, posse dominum rei per exceptionem repellere.  constitutio autem divae memoriae Zenonis bene prospexit his qui a fisco per venditionem vel donationem vel alium titulum aliquid accipiunt, ut ipsi quidem securi statim fiant et victores existant, sive conveniantur sive experiantur:  adversus sacratissimum autem aerarium usque ad quadriennium liceat intendere his qui pro dominio vel hypotheca earum rerum quae alienatae sunt putaverint sibi quasdam competere actiones.  nostra autem divina constitutio, quam nuper promulgavimus, etiam de his qui a nostra vel venerabilis Augustae domo aliquid acceperint haec statuit quae in fiscalibus alienationibus praefata Zenoniana constitutione continentur.


II. 7. DE DONATIONIBUS.      

Est etiam aliud genus adquisitionis, donatio.  Donationum autem duo genera sunt:  mortis causa et non mortis causa. Mortis causa donatio est quae propter mortis fit suspicionem, cum quis ita donat, ut, si quid humanitus ei contigisset, haberet is qui accepit:  sin autem supervixisset qui donavit, reciperet, vel si eum donationis poenituisset, aut prior decesserit is cui donatum sit.  hae mortis causa donationes ad exemplum legatorum redactae sunt per omnia.  nam cum prudentibus ambiguum fuerat, utrum donationis an legati instar eam obtinere oporteret, et utriusque causae quaedam habebat insignia et alii ad aliud genus eam retrahebant, a nobis constitutum est, ut per omnia fere legatis connumeretur:  et sic procedat quemadmodum eam nostra formavit constitutio.  et in summa mortis causa donatio est, cum magis se quis velit habere quam eum cui donatur, magisque eum cui donat quam heredem suum.  sic et apud Homerum Telemachus donat Piraeo:
      

Aliae autem donationes sunt quae sine ulla mortis cogitatione fiunt, quas inter vivos appellamus, quae omnino non comparantur legatis:  quae si fuerint perfectae, temere revocari non possunt.  perficiuntur autem cum donator suam voluntatem scriptis aut sine scriptis manifestaverit:  et ad exemplum venditionis nostra constitutio eas etiam in se habere necessitatem traditionis voluit, ut, et si non tradantur, habeant plenissimum et perfectum robur et traditionis necessitas incumbat donatori.  et cum retro principum dispositiones insinuari eas actis intervenientibus volebant, si maiores ducentorum fuerant solidorum, nostra constitutio et quantitatem usque ad quingentos solidos ampliavit, quam stare et sine insinuatione statuit, et quasdam donationes invenit quae penitus insinuationem fieri minime desiderant, sed in se plenissimam habent firmitatem.  alia insuper multa ad uberiorem exitum donationum invenimus, quae omnia ex nostris constitutionibus, quas super his posuimus, colligenda sunt.  sciendum tamen est, quod, etsi plenissimae sint donationes, tamen si ingrati existant homines in quos beneficium collatum est, donatoribus per nostram constitutionem licentiam praestavimus certis ex causis eas revocare, ne, qui suas res in alios contulerunt, ab his quandam patiantur iniuriam vel iacturam, secundum enumeratos in nostra constitutione modos.
     Est et aliud genus inter vivos donationum, quod veteribus quidem prudentibus penitus erat incognitum, postea autem a iunioribus divis principibus introductum est, quod ante nuptias vocabatur et tacitam in se condicionem habebat, ut tunc ratum esset, cum matrimonium fuerit insecutum:  ideoque ante nuptias appellabatur, quod ante matrimonium efficiebatur et nunquam post nuptias celebratas talis donatio procedebat.  sed primus quidem divus Iustinus, pater noster, cum augeri dotes et post nuptias fuerat permissum, si quid tale evenit, etiam ante nuptias donationem augeri et constante matrimonio sua constitutione permisit:  sed tamen nomen inconveniens remanebat, cum ante nuptias quidem vocabatur, post nuptias autem tale accipiebat incrementum.  sed nos plenissimo fini tradere sanctiones cupientes et consequentia nomina rebus esse studentes, constituimus, ut tales donationes non augeantur tantum sed et constante matrimonio initium accipiant et non ante nuptias, sed propter nuptias vocentur et dotibus in hoc exaequentur, ut, quemadmodum dotes et constante matrimonio non solum augentur, sed etiam fiunt, ita et istae donationes, quae propter nuptias introductae sunt, non solum antecedant matrimonium sed etiam eo contracto et augeantur et constituantur.
     Erat olim et alius modus civilis adquisitionis per ius adcrescendi, quod est tale:  si communem servum habens aliquis cum Titio, solus libertatem ei imposuit vel vindicta vel testamento, eo casu pars eius amittebatur et socio adcrescebat.  sed cum pessimum fuerat exemplo, et libertate servum defraudari et ex ea humanioribus quidem dominis damnum inferri, severioribus autem lucrum adcrescere:  hoc quasi invidiae plenum pio remedio per nostram constitutionem mederi necessarium duximus et invenimus viam, per quam et manumissor et socius eius et qui libertatem accepit nostro fruantur beneficio, libertate cum effectu procedente (cuius favore et antiquos legislatores multa et contra communes regulas statuisse manifestissimum est) et eo qui eam imposuit suae liberalitatis stabilitate gaudente et socio indemni conservato pretiumque servi secundum partem dominii quod nos definivimus accipiente. 


II. 8. QUIBUS ALIENARE LICET VEL NON.

     Accidit aliquando ut qui dominus sit alienare non possit, et contra qui dominus non sit alienandae rei potestatem habeat.  nam dotale praedium maritus invita muliere per legem Iuliam prohibetur alienare, quamvis ipsius sit, dotis causa ei datum.  quod nos, legem Iuliam corrigentes, in meliorem statum deduximus.  cum enim lex in soli tantummodo rebus locum habebat quae Italicae fuerant, et alienationes inhibebat quae invita muliere fiebant, hypothecas autem earum etiam volente:  utrisque remedium imposuimus, ut etiam in eas res quae in provinciali solo positae sunt interdicta fiat alienatio vel obligatio, et neutrum eorum neque consentientibus mulieribus procedat, ne sexus muliebris fragilitas in perniciem substantiae earum converteretur.  Contra autem creditor pignus ex pactione, quamvis eius ea res non sit, alienare potest.  sed hoc forsitan ideo videtur fieri, quod voluntate debitoris intellegitur pignus alienare, qui ab initio contractus pactus est, ut liceret creditori pignus vendere, si pecunia non solvatur.  sed ne creditores ius suum persequi impedirentur neque debitores temere suarum rerum dominium amittere videantur, nostra constitutione consultum est et certus modus impositus est, per quem pignorum distractio possit procedere, cuius tenore utrique parti creditorum et debitorum satis abundeque provisum est.  Nunc admonendi sumus, neque pupillum neque pupillam ullam rem sine tutoris auctoritate alienare posse.  ideoque si mutuam pecuniam alicui sine tutoris auctoritate dederit non contrahit obligationem, quia pecuniam non facit accipientis, ideoque vindicari nummi possunt, sicubi extent:  sed si nummi, quos mutuos dedit, ab eo qui accepit bona fide consumpti sunt, condici possunt, si mala fide, ad exhibendum de his agi potest.  at ex contrario omnes res pupillo et pupillae sine tutoris auctoritate recte dari possunt.  ideoque si debitor pupillo solvat, necessaria est tutoris auctoritas:  alioquin non liberabitur.  sed etiam hoc evidentissima ratione statutum est in constitutione, quam ad Caesarienses advocatos ex suggestione Triboniani, viri eminentissimi, quaestoris sacri palatii nostri, promulgavimus, qua dispositum est, ita licere tutori vel curatori debitorem pupillarem solvere, ut prius sententia iudicialis sine omni damno celebrata hoc permittat.  quo subsecuto, si et iudex pronuntiaverit et debitor solverit, sequatur huiusmodi solutionem plenissima securitas.  sin autem aliter quam disposuimus solutio facta fuerit et pecuniam salvam habeat pupillus aut ex ea locupletior sit et adhuc eandem summam pecuniae petat, per exceptionem doli mali summoveri poterit:  quodsi aut male consumpserit aut furto amiserit, nihil proderit debitori doli mali exeptio, sed nihilo minus damnabitur, quia temere sine tutoris auctoritate et non secundum nostram dispositionem solverit.  sed ex diverso pupilli vel pupillae solvere sine tutore auctore non possunt, quia id quod solvunt non fit accipientis, cum scilicet nullius rei alienatio eis sine tutoris auctoritate concessa est.


II. 9. PER QUAS PERSONAS NOBIS ADQUIRITUR.

     Adquiritur nobis non solum per nosmet ipsos, sed etiam per eos quos in potestate habemus:  item per eos servos in quibus usumfructum habemus:  item per homines liberos et servos alienos, quos bona fide possidemus.  de quibus singulis diligentius dispiciamus.  Igitur liberi vestri utriusque sexus, quos in potestate habetis, olim quidem, quidquid ad eos pervenerat (exceptis videlicet castrensibus peculiis), hoc parentibus suis adquirebant sine ulla distinctione:  et hoc ita parentum fiebat, ut esset eis licentia quod per unum vel unam eorum adquisitum est alii filio vel extraneo donare, vel vendere vel quocumque modo voluerant applicare.  quod nobis inhumanum visum est et generali constitutione emissa et liberis pepercimus et patribus debitum reservavimus.  sancitum etenim a nobis est, ut, si quid ex re patris ei obveniat, hoc secundum antiquam observationem totum parenti adquirat (quae enim invidia est, quod ex patris occasione profectum est, hoc ad eum reverti?):  quod autem ex alia causa sibi filiusfamilias adquisivit, huius usumfructum quidem patri adquirat, dominium autem apud eum remaneat, ne, quod ei suis laboribus vel prospera fortuna accessit, hoc in alium perveniens luctuosum ei procedat.  Hocque a nobis dispositum est et in ea specie ubi parens, emancipando liberum, ex rebus quae adquisitionem effugiunt sibi partem tertiam retinere, si voluerat, licentiam ex anterioribus constitutionibus habebat, quasi pro pretio quodammodo emancipationis, et inhumanum quiddam accidebat, ut filius rerum suarum ex hac emancipatione dominio pro parte defraudetur, et, quod honoris ei ex emancipatione additum est, quod sui iuris effectus est, hoc per rerum deminutionem decrescat.  ideoque statuimus, ut parens pro tertia bonorum parte dominii, quam retinere poterat, dimidiam non dominii rerum, sed ususfructus retineat:  ita etenim et res intactae apud filium remanebunt et pater ampliore summa fruetur, pro tertia dimidia potiturus.  Item vobis adquiritur, quod servi vestri ex traditione nanciscuntur sive quid stipulentur vel ex qualibet alia causa adquirunt.  hoc enim vobis et ignorantibus et invitis obvenit.  ipse enim servus, qui in potestate alterius est, nihil suum habere potest.  sed si heres institutus sit, non alias nisi iussu vestro hereditatem adire potest:  et si iubentibus vobis adierit, vobis hereditas adquiritur, perinde ac si vos ipsi heredes instituti essetis.  et convenienter scilicet legatum per eos vobis adquiritur.  non solum autem proprietas per eos quos in potestate habetis adquiritur vobis, sed etiam possessio:  cuiuscumque enim rei possessionem adepti fuerint, id vos possidere videmini.  unde etiam per eos usucapio vel longi temporis possessio vobis accedit.  De his autem servis, in quibus tantum usumfructum habetis, ita placuit, ut, quidquid ex re vestra vel ex operibus suis adquirant, id vobis adiciatur, quod vero extra eas causas persecuti sunt, id ad dominum proprietatis pertineat.  itaque si is servus heres institutus sit, legatumve quid ei aut donatum fuerit, non usufructuario, sed domino proprietatis adquiritur.  idem placet et de eo qui a vobis bona fide possidetur, sive is liber sit sive alienus servus; quod enim placuit de usufructuario, idem placet et de bona fide possessore.  itaque quod extra duas istas causas adquiritur, id vel ad ipsum pertinet, si liber est, vel ad dominum, si servus est.  sed bonae fidei possessor cum usuceperit servum, quia eo modo dominus fit, ex omnibus causis per eum sibi adquirere potest:  fructuarius vero usucapere non potest, primum quia non possidet, sed habet ius utendifruendi, deinde quia scit, servum alienum esse.  non solum autem proprietas per eos servos in quibus usumfructum habetis vel quos bona fide possidetis, vel per liberam personam, quae bona fide vobis servit, adquiritur vobis, sed etiam possessio:  loquimur autem in utriusque persona secundum definitionem quam proxime euimus, id est si quam possessionem ex re vestra vel ex operibus suis adepti fuerint.  Ex his itaque apparet, per liberos homines, quos neque vestro iuri subiectos habetis neque bona fide possidetis, item per alienos servos, in quibus neque usumfructum habetis neque iustam possessionem, nulla ex causa vobis adquiri posse.  et hoc est quod dicitur, per extraneam personam nihil adquiri posse:  excepto eo quod per liberam personam, veluti per procuratorem, placet non solum scientibus, sed etiam ignorantibus vobis adquiri possessionem secundum divi Severi constitutionem et per hanc possessionem etiam dominium, si dominus fuit qui tradidit, vel per usucapionem aut longi temporis praescriptionem, si dominus non sit.
     Hactenus tantisper admonuisse sufficiat, quemadmodum singulae res adquiruntur:  nam legatorum ius, quo et ipso singulae res vobis adquiruntur:  item fideicommissorum, ubi singulae res vobis relinquuntur, opportunius inferiori loco referemus.  videamus itaque nunc, quibus modis per universitatem res vobis adquiruntur.  si cui ergo heredes facti sitis sive cuius bonorum possessionem petieritis vel si quem adrogaveritis vel si cuius bona libertatum conservandarum causa vobis addicta fuerint, eius res omnes ad vos transeunt.  ac prius de hereditatibus dispiciamus.  quarum duplex condicio est:  nam vel ex testamento vel ab intestato ad vos pertinent.  et prius est ut de his dispiciamus quae vobis ex testamento obveniunt.  qua in re necessarium est, initio de ordinandis testamentis exponere.


II. 10. DE TESTAMENTIS ORDINANDIS.

     Testamentum ex eo appellatur quod testatio mentis est.  Sed ut nihil antiquitatis penitus ignoretur sciendum est, olim quidem duo genera testamentorum in usu fuisse, quorum altero in pace et in otio utebantur, quod calatis comitiis appellabatur, altero, cum in proelium exituri essent, quod procinctum dicebatur.  accessit deinde tertium genus testamentorum, quod dicebatur per aes et libram, scilicet quia per emancipationem, id est imaginariam quandam venditionem agebatur, quinque testibus et libripende, civibus Romanis puberibus, praesentibus et eo qui familiae emptor dicebatur.  sed illa quidem priora duo genera testamentorum ex veteribus temporibus in desuetudinem abierunt:  quod vero per aes et libram fiebat, licet diutius permansit, attamen partim et hoc in usu esse desiit.  Sed praedicta quidem nomina testamentorum ad ius civile referebantur.  postea vero ex edicto praetoris alia forma faciendorum testamentorum introducta est:  iure enim honorario nulla emancipatio desiderabatur, sed septem testium signa sufficiebant, cum iure civili signa testium non erant necessaria.  Sed cum paulatim tam ex usu hominum quam ex constitutionum emendationibus coepit in unam consonantiam ius civile et praetorium iungi, constitutum est, ut uno eodemque tempore, quod ius civile quodammodo exigebat, septem testibus adhibitis et subscriptione testium, quod ex constitutionibus inventum est, et ex edicto praetoris signacula testamentis imponerentur:  ut hoc ius tripertitum esse videatur, ut testes quidem et eorum praesentia uno contextu testamenti celebrandi gratia a iure civili descendant, subscriptiones autem testatoris et testium ex sacrarum constitutionum observatione adhibeantur,  signacula autem et numerus testium ex edicto praetoris.  Sed his omnibus ex nostra constitutione propter testamentorum sinceritatem, ut nulla fraus adhibeatur, hoc additum est, ut per manum testatoris vel testium nomen heredis exprimatur et omnia secundum illius constitutionis tenorem procedant.
     Possunt autem testes omnes et uno anulo signare testamentum (quid enim, si septem anuli una sculptura fuerint?) secundum quod Pomponio visum est.  sed et alieno quoque anulo licet signare.  Testes autem adhiberi possunt ii cum quibus testamenti factio est.  sed neque mulier neque impubes neque servus neque mutus neque surdus neque furiosus nec cui bonis interdictum est, nec is quem leges iubent improbum intestabilemque esse, possunt in numero testium adhiberi.  Sed cum aliquis ex testibus testamenti quidem faciendi tempore liber existimabatur, postea vero servus apparuit, tam divus Hadrienus Catonio Vero quam postea divi Severus et Antoninus rescripserunt, subvenire se ex sua liberalitate testamento, ut sic habeatur atque si ut oportet factum esset, cum eo tempore quo testamentum signaretur omnium consensu hic testis liberorum  loco fuerit, nec quisquam esset qui ei status quaestionem moveat.  Pater nec non is qui in potestate sunt, utrique testes in unum testamentum fieri possunt:  quia nihil nocet ex una domo plures testes alieno negotio adhiberi.  In testibus autem non debet esse qui in potestate testatoris est.  sed si filiusfamilias de castrensi peculio post missionem faciat testamentum, nec pater eius recte testis adhibetur nec is qui in potestate eiusdem patris est:  reprobatum est enim in ea re domesticum testimonium.  Sed neque heres scriptus neque is qui in potestate eius est, neque pater eius, qui habet eum in potestate, neque fratres, qui in eiusdem patris potestate sunt, testes adhiberi possunt, quia totum hoc negotium quod agitur testamenti ordinandi gratia, creditur hodie inter heredem et testatorem agi.  licet enim id olim ius tale valde conturbatum fuerat, et veteres, qui familiae emptorem et eos qui per potestatem ei coadunati fuerant testamentariis testimoniis repellebant, heredi et his qui coniuncti ei per potestatem fuerant concedebant testimonia in testamentis praestare, licet hi qui id permittebant hoc iure minime abuti debere eos suadebant:  tamen nos, eandem observationem corrigentes et quod ab illis suasum est in legis necessitatem transferentes, ad imitationem pristini familiae emptoris merito nec heredi, qui imaginem vetustissimi familiae emptoris optinet, nec aliis personis quae ei, ut dictum est, coniunctae sunt, licentiam concedimus sibi quodammodo testimonia praestare:  ideoque nec eiusmodi veterem constitutionem nostro codici inseri permisimus.  Legatariis autem et fideicommissariis, quia non iuris successores sunt, et aliis personis eis coniunctis testimonium non denegamus, immo in quadam nostra constitutione et hoc specialiter concessimus, et multo magis his qui in eorum potestate sunt, vel qui eos habent in potestate, huiusmodi licentiam damus.
     Nihil autem interest, testamentum in tabulis an in chartis membranisve vel in alia materia fiat.  Sed et unum testamentum pluribus codicibus conficere quis potest, secundum optinentem tamen observationem omnibus factis.  quod interdum et necessarium est, si quis navigaturus et secum ferre et domi relinquere iudiciorum suorum contestationem velit, vel propter alias innumerabiles causas, quae humanis necessitatibus imminent.
     Sed haec quidem de testamentis quae in scriptis conficiuntur.  si quis autem voluerit sine scriptis ordinare iure civili testamentum, septem testibus adhibitis et sua voluntate coram eis nuncupata, sciat hoc perfectissimum testamentum iure civili firmunque constitutum.


II. 11. DE MILITARI TESTAMENTO.

     Supra dicta diligens observatio in ordinandis testamentis militibus propter nimiam imperitiam constitutionibus principalibus remissa est.  nam quamvis hi neque legitimum numerum testium adhibuerint neque aliam testamentorum sollemnitatem observaverint, recte nihilo minus testantur, videlicet cum in expeditionibus occupati sunt:  quod merito nostra constitutio induxit.  quoque enim modo voluntas eius suprema sive scripta inveniatur sive sine scriptura, valet testamentum ex voluntate eius.  illis autem temporibus, per quae citra expeditionum necessitatem in aliis locis vel in suis sedibus degunt, minime ad vindicandum tale privilegium adiuvantur:  sed testari quidem, et si filiifamilias sunt, propter militiam conceduntur, iure tamen communi ea observatione et in eorum testamentis adhibenda quam et in testamentis paganorum proxime euimus.  Plane de militum testamentis divus Traianus Statilio Severo ita rescripsit: 

Quin immo et mutus et surdus miles testamentum facere potest.  Sed hactenus hoc illis a principalibus constitutionibus conceditur, quatenus militant et in castris degunt:  post missionem vero veterani vel extra castra si faciant adhuc militantes testamentum, communi omnium civium Romanorum iure facere debent.  et quod in castris fecerint testamentum non communi iure, sed quomodo voluerint, post missionem intra annum tantum valebit.  quid igitur, si intra annum quidem decesserit, condicio autem heredi adscripta post annum extiterit?  an quasi militis testamentum valeat?  et placet, valere quasi militis.  Sed et si quis ante militiam non iure fecit testamentum et miles factus et in expeditione degens resignavit illud et quaedam adiecit sive detraxit vel alias manifesta est militis voluntas hoc valere volentis, dicendum est, valere testamentum quasi ex nova militis voluntate.  Denique et si in adrogationem datus fuerit miles vel filiusfamilias emancipatus est, testamentum eius quasi militis ex nova voluntate valet nec videtur capitis deminutione irritum fieri.
     Sciendum tamen est, quod ad exemplum castrensis peculii tam anteriores leges quam principales constitutiones quibusdam quasi castrensia dederunt peculia, atque eorum quibusdam permissum erat etiam in potestate degentibus testari.  quod nostra constitutio latius extendens, permisit omnibus in his tantummodo peculiis testari quidem, sed iure communi:  cuius constitutionis tenore perspecto, licentia est nihil eorum quae ad praefatum ius pertinent ignorare.


II. 12. QUIBUS NON EST PERMISSUM TESTAMENTA FACERE.

     Non tamen omnibus licet facere testamentum.  statim enim hi qui alieno iuri subiecti sunt testamenti faciendi ius non habent, adeo quidem ut, quamvis parentes eis permiserint, nihilo magis iure testari possint: exceptis his quos antea enumeravimus, et praecipue militibus qui in potestate parentum sunt, quibus de eo quod in castris adquisierint permissum est ex constitutionibus principum testamentum facere.  quod quidem initio tantum militantibus datum est tam ex auctoritate divi Augusti quam Nervae nec non optimi imperatoris Traiani; postea vero subscriptione divi Hadriani etiam dimissis militia, id est veteranis, concessum est. itaque si quidem fecerint de castrensi peculio testamentum, pertinebit hoc ad eum quem heredem reliquerint:  si vero intestati decesserint, nullis liberis vel fratribus superstitibus, ad parentes eorum iure communi pertinebit.  ex hoc intellegere possumus, quod in castris adquisierit miles qui in potestate patris est, neque ipsum patrem adimere posse neque patris creditores id vendere vel aliter inquietare neque, patre mortuo, cum fratribus esse commune, sed scilicet proprium eius esse id quod in castris adquisierit, quamquam iure civili omnium qui in potestate parentum sunt peculia perinde in bonis parentum computantur acsi servorum peculia in bonis dominorum numerantur:  exceptis videlicet his quae ex sacris constitutionibus, et praecipue nostris, propter diversas causas non adquiruntur.  praeter hos igitur qui castrense peculium vel quasi castrense habent, si quis alius filiusfamilias testamentum fecerit, inutile est, licet suae potestatis factus decesserit.  Praeterea testamentum facere non possunt impuberes, quia nullum eorum animi iudicium est; item furiosi, quia mente carent.  nec ad rem pertinet, si impubes postea pubes factus aut furiosus postea compos mentis factus fuerit et decesserit.  furiosi autem si per id tempus fecerint testamentum quo furor eorum intermissus est iure testati esse videntur, certe eo quod ante furorem fecerint testamento valente:  nam neque testamenta recte facta neque aliud ullum negotium recte gestum postea furor interveniens peremit.  Item prodigus, cui bonorum suorum administratio interdicta est, testamentum facere non potest, sed id quod ante fecerit quam interdictio ei bonorum fiat ratum est.  Item mutus et surdus non semper facere testamentum possunt.  utique autem de eo surdo loquimur qui omnino non exaudit, non qui tarde exaudit:  nam et mutus is intellegitur qui eloqui nihil potest, non qui tarde loquitur.  saepe autem etiam litterati et eruditi homines variis casibus et audiendi et loquendi facultatem amittunt:  unde nostra constitutio etiam his subvenit, ut certis casibus et modis secundum normam eius possint testari, aliaque facere quae eis permissa sunt.  sed si quis post testamentum factum valetudine aut quolibet alio casu mutus aut surdus esse coeperit, ratum nihilo minus eius remanet testamentum.  Caecus autem non potest facere testamentum nisi per observationem quam lex divi Iustini patris mei introduxit.  Eius qui apud hostes est testamentum quod ibi fecit non valet, quamvis redierit:  sed quod dum in civitate fuerat fecit, sive redierit, valet iure postliminii, sive illic decesserit, valet ex lege Cornelia. 


II. 13. DE EXHEREDATIONE LIBERORUM.

     Non tamen, ut omnimodo valeat testamentum, sufficit haec observatio quam supra euimus.  sed qui filium in potestate habet, debet curare ut eum heredem instituat vel exheredem nominatim faciat:  alioquin si eum silentio praeterierit, inutiliter testabitur, adeo quidem ut, etsi vivo patre filius mortuus sit, nemo ex eo testamento heres existere possit, quia scilicet ab initio non constiterit testamentum.  sed non ita de filiabus vel aliis per virilem sexum descendentibus liberis utriusque sexus fuerat antiquitati observatum:  sed si non fuerant heredes scripti scriptaeve vel exheredati exheredataeve, testamentum quidem non infirmabatur, ius autem adcrescendi eis ad certam portionem praestabatur.  sed nec nominatim eas personas exheredare parentibus necesse erat, sed licebat et inter "ceteros" hoc facere.  Nominatim autem exheredari quis videtur sive ita exheredetur TITIUS FILIUS MEUS EXHERES ESTO, sive ita FILIUS MEUS EXHERES ESTO, non adiecto proprio nomine, scilicet si alius filius non extet.
     Postumi quoque liberi vel heredes institui debent vel exheredari.  et in eo par omnium condicio est, quod et in filio postumo et in quolibet ex ceteris liberis sive feminini sexus sive masculini praeterito valet quidem testamentum, sed postea adgnatione postumi sive postumae rumpitur et ea ratione totum infirmatur:  ideoque si mulier, ex qua postumus aut postuma sperabatur, abortum fecerit, nihil impedimento est scriptis heredibus ad hereditatem adeundam.  sed feminini quidem sexus personae vel nominatim vel inter "ceteros" exheredari solebant, dum tamen, si inter "ceteros" exheredentur, aliquid eis legetur, ne videantur per oblivionem praeteritae esse, masculos vero postumos, id est filium et deinceps, placuit non aliter recte exheredari, nisi nominatim exheredentur, hoc scilicet modo:  QUICUMQUE MIHI FILIUS GENITUS FUERIT, EXHERES ESTO.  Postumorum autem loco sunt et hi qui in sui heredis locum succedendo quasi adgnascendo fiunt parentibus sui heredes.  ut ecce si quis filium et ex eo nepotem neptemve in potestate habeat, quia filius gradu praecedit, is solus iura sui heredis habet, quamvis nepos quoque et neptis ex eo in eadem potestate sunt:  sed si filius eius vivo eo moriatur aut qualibet alia ratione exeat de potestate eius, incipit nepos neptisve in eius locum succedere et eo modo iura suorum heredum quasi adgnatione nanciscuntur.  ne ergo eo modo rumpatur eius testamentum, sicut ipsum filium vel heredem instituere vel nominatim exheredare debet testator, ne non iure faciat testamentum, ita et nepotem neptemve ex filio necesse est ei vel heredem instituere vel exheredare, ne forte, vivo eo filio mortuo, succedendo in locum eius nepos neptisve quasi adgnatione rumpant testamentum.  idque lege Iunia Velleia provisum est, in qua simul exheredationis modus ad similitudinem postumorum demonstratur.
     Emancipatos liberos iure civili neque heredes instituere neque exheredare necesse est, quia non sunt sui heredes.  sed praetor omnes tam feminini sexus quam masculini, si heredes non instituantur, exheredari iubet, virilis sexus nominatim, feminini vero et inter "ceteros."  quodsi neque heredes instituti fuerint neque ita, ut diximus, exheredati, promittit praetor eis contra tabulas testamenti bonorum possessionem.
     Adoptivi liberi quamdiu sunt in potestate patris adoptivi, eiusdem iuris habentur cuius sunt iustis nuptiis quaesiti:  itaque heredes instituendi vel exheredandi sunt secundum ea quae de naturalibus euimus:  emancipati vero a patre adoptivo neque iure civili neque quod ad edictum praetoris attinet inter liberos numerantur.  qua ratione accidit ut ex diverso, quod ad naturalem parentem attinet, quamdiu quidem sint in adoptiva familia, extraneorum numero habeantur, ut eos neque heredes instituere neque exheredare necesse sit.  cum vero emancipati fuerint ab adoptivo patre, tunc incipiunt in ea causa esse in qua futuri essent si ab ipso naturali patre emancipati fuissent.
     Sed haec vetustas introducebat.  nostra vero constitutio inter masculos et feminas in hoc iure nihil interesse existimans, quia utraque persona in hominum procreatione similiter naturae officio fungitur et lege antiqua duodecim tabularum omnes similiter ad successiones ab intestato vocabantur, quod et praetores postea secuti esse videntur, ideo simplex ac simile ius et in filiis et in filiabus et in ceteris descendentibus per virilem sexum personis non solum natis sed etiam postumis introduxit, ut omnes, sive sui sive emancipati sunt, aut heredes instituantur aut nominatim exheredentur, et eundem habeant effectum circa testamenta parentum suorum infirmanda et hereditatem auferendam quem filii sui vel emancipati habent, sive iam nati sunt sive adhuc in utero constituti postea nati sunt.  circa adoptivos autem certam induximus divisionem, quae constitutione nostra, quam super adoptivis tulimus, continetur.  Sed si in expeditione occupatus miles testamentum faciat et liberos suos iam natos vel postumos nominatim non exheredaverit, sed silentio praeterierit, non ignorans an habeat liberos, silentium eius pro exheredatione nominatim facta valere constitutionibus principum cautum est.  Mater vel avus maternus necesse non habent liberos suos aut heredes instituere aut exheredare, sed possunt eos omittere.  nam silentium matris aut avi materni ceterorumque per matrem ascendentium tantum facit quantum exheredatio patris.  neque enim matri filium filiamve neque avo materno nepotem neptemve ex filia, si eum eamve heredem non instituat, exheredare necesse est, sive de iure civili quaeramus, sive de edicto praetoris, quo praeteritis liberis contra tabulas bonorum possessionem promittit.  sed aliud eis adminiculum servatur, quod paulo post vobis manifestum fiat. 


II. 14. DE HEREDIBUS INSTITUENDIS.

     Heredes instituere permissum est tam liberos homines quam servos tam proprios quam alienos.  proprios autem olim quidem secundum plurium sententias non aliter quam cum libertate recte instituere licebat.  hodie vero etiam sine libertate ex nostra constitutione heredes eos instituere permissum est quod non per innovationem induximus, sed quoniam et aequius erat et Atilicino placuisse Paulus suis libris quos tam ad Masurium Sabinum quam ad Plautium scripsit refert.  proprius autem servus etiam is intellegitur in quo nudam proprietatem testator habet, alio usumfructum habente.  est autem casus in quo nec cum libertate utiliter servus a domina heres instituitur, ut constitutione divorum Severi et Antonini cavetur, cuius verba haec sunt:  

alienus servus etiam is intellegitur, in quo usumfructum testator habet.  Servus autem a domino suo heres institutus, si quidem in eadem causa manserit, fit ex testamento liber heresque necessarius.  si vero a vivo testatore manumissus fuerit, suo arbitrio adire hereditatem potest, quia non fit necessarius, cum utrumque ex domini testamento non consequitur.  quodsi alienatus fuerit, iussu novi domini adire hereditatem debet et ea ratione per eum dominus fit heres:  nam ipse alienatus neque liber neque heres esse potest, etiamsi cum libertate heres institutus fuerit:  destitisse etenim a libertatis datione videtur dominus qui eum alienavit.  alienus quoque servus heres institutus si in eadem causa duraverit, iussu domini adire hereditatem debet.  si vero alienatus fuerit aut vivo testatore aut post mortem eius, antequam adeat, debet iussu novi domini adire.  at si manumissus est, vivo testatore vel mortuo, antoquam adeat, suo arbitrio adire hereditatem potest.  Servus alienus post domini mortem recte heres instituitur, quia et cum hereditariis servis est testamenti factio:  nondum enim adita hereditas personae vicem sustinet, non heredis futuri, sed defuncti, cum et eius qui in utero est servus recte heres instituitur.  Servus plurium, cum quibus testamenti factio est, ab extraneo institutus heres, unicuique dominorum cuius iussu adierit pro portione dominii adquirit hereditatem.
     Et unum hominem et plures in infinitum, quot quis velit, heredes facere licet.  Hereditas plerumque dividitur in duodecim uncias, quae assis appellatione continentur.  habent autem et hae partes propria nomina ab uncia usque ad assem, ut puta haec; uncia, sextans, quadrans, triens, quincunx, semis, septunx, bes, dodrans, dextans deunx, as.  non autem utique duodecim uncias esse oportet.  nam tot unciae assem efficiunt quot testator voluerit, et si unum tantum quis ex semisse verbi gratia heredem scripserit, totus as in semisse erit:  neque enim idem ex parte testatus et ex parte intestatus decedere potest, nisi sit miles, cuius sola voluntas in testando spectatur.  et e contrario potest quis in quantascumque voluerit plurimas uncias suam hereditatem dividere.  Si plures instituantur, ita demum partium distributio necessaria est si nolit testator eos ex aequis partibus heredes esse:  satis enim constat, nullis partibus nominatis aequis ex partibus eos heredes esse.  partibus autem in quorundam personis expressis, si quis alius sine parte nominatus erit, si quidem aliqua pars assi deerit, ex ea parte heres fit, et si plures sine parte scripti sunt, omnes in eadem parte concurrent.  si vero totus as completus sit, in partem dimidiam vocantur, et ille vel illi omnes in alteram dimidiam.  nec interest, primus an medius an novissimus sine parte scriptus sit:  ea enim pars data intellegitur quae vacat.  Videamus, si pars aliqua vacet nec tamen quisquam sine parte heres institutus sit, quid iuris sit?  veluti si tres ex quartis partibus heredes scripti sunt.  et constat, vacantem partem singulis tacite pro hereditaria parte accedere et perinde haberi ac si ex tertiis partibus heredes scripti essent:  et ex diverso si plus asse in portionibus sit, tacite singulis decrescere, ut, si verbi gratia quattuor ex tertiis partibus heredes scripti sint, perinde habeantur ac si unusquisque ex quarta parte scriptus fuisset.  Et si plures unciae quam duodecim distributae sunt, is qui sine parte institutus est quod dipondio deest habebit:  idemque erit si dipondius expletus sit.  quae omnes partes ad assem postea revocantur, quamvis sint plurium unciarum.
     Heres et pure et sub condicione institui potest.  ex certo tempore aut ad certum tempus non potest, veluti POST QUINQUENNIUM QUAM MORIAR vel EX KALENDES ILLIS aut USQUE AD KALENDAS ILLAS HERES ESTO: diemque adiectum pro supervacuo haberi placet, et perinde esse ac si pure heres institutus esset.  Impossibilis condicio in institutionibus et legatis nec non in fideicommissis et libertatibus pro non scripto habetur.  Si plures condiciones institutioni adscriptae sunt, si quidem coniunctim, ut puta SI ILLUD ET ILLUD FACTUM ERIT, omnibus parendum est:  si separatim, veluti SI ILLUD AUT ILLUD FACTUM ERIT, cui libet obtemperare satis est.
     Hi, quos numquam testator vidit, heredes institui possunt, veluti si fratris filios peregri natos, ignorans qui essent, heredes instituerit:  ignorantia enim testantis inutilem institutionem non facit.


II. 15. DE VULGARI SUBSTITUTIONE.

     Potest autem quis in testamento suo plures gradus heredum facere, ut puta SI ILLE HERES NON ERIT, ILLE HERES ESTO; et deinceps, in quantum velit, testator substituere potest et novissimo loco in subsidium vel servum necessarium heredem  instituere.  Et plures in unius locum possunt substitui, vel unus in plurium, vel singuli singulis, vel invicem ipsi qui heredes instituti sunt.  Et si ex disparibus partibus heredes scriptos invicem substituerit et nullam mentionem in substitutione habuerit partium, eas videtur partes in substitutione dedisse quas in institutione expressit:  et ita divus Pius rescripsit.  Sed si instituto heredi et coheredi suo substituto dato alius substitutus fuerit, divi Severus et Antoninus sine distinctione rescripserunt, ad utramque partem substitutum admitti.  Si servum alienum quis patremfamilias arbitratus, heredem scripserit et, si heres non esset, Maevium ei substituerit, isque servus iussu domini adierit hereditatem, Maevius in partem admittitur.  illa enim verba SI HERES NON ERIT, in eo quidem quem alieno iuri subiectum esse testator scit, sic accipiuntur:  si neque ipse heres erit neque alium heredem effecerit:  in eo vero quem patremfamilias esse arbitratur, illud significant:  si hereditatem sibi eive cuius iuri postea subiectus esse coeperit non adquisierit.  idque Tiberius Caesar in persona Parthenii servi sui constituit.


II. 16. DE PUPILLARI SUBSTITUTIONE.

     Liberis suis impuberibus, quos in potestate quis habet, non solum ita, ut supra diximus, substituere potest, id est ut, si heredes ei non extiterint, alius ei sit heres, sed eo amplius ut et si heredes ei extiterint et adhuc impuberes mortui fuerint, sit eis aliquis heres.  veluti si quis dicat hoc modo:  TITIUS FILIUS MEUS HERES MIHI ESTO:  SI FILIUS MEUS HERES MIHI NON ERIT, SIVE HERES ERIT ET PRIUS MORIATUR QUAM IN SUAM TUTELAM VENERIT (id est pubes factus sit), TUNC SEIUS HERES ESTO.  quo casu si quidem non extiterit heres filius, tunc substitutus patri fit heres:  si vero extiterit heres filius et ante pubertatem decesserit, ipsi filio fit heres substitutus.  nam moribus institutum est, ut, cum eius aetatis sunt in qua ipsi sibi testamentum facere non possunt, parentes eis faciant.  Qua ratione excitati, etiam constitutionem in nostro posuimus codice, qua prospectum est, ut, si mente captos habeant filios vel nepotes vel pronepotes cuiuscumque sexus vel gradus, liceat eis, etsi puberes sint, ad exemplum pupillaris substitutionis certas personas substituere:  sin autem resipuerint, eandem substitutionem infirmari, et hoc ad exemplum pupillaris substitutionis, quae, postquam pupillus adoleverit, infirmatur.  Igitur in pupillari substitutione secundum praefatum modum ordinata duo quodammodo sunt testamenta, alterum patris, alterum filii, tamquam si ipse filius sibi heredem instituisset: aut certe unum est testamentum duarum causarum, id est duarum hereditatum.  Sin autem quis ita formidolosus sit, ut timeret, ne filius eius pupillus adhuc ex eo quod palam substitutum accepit, post obitum eius periculo insidiarum subiceretur:  vulgarem quidem substitutionem palam facere et in primis testamenti partibus debet, illam autem substitutionem, per quam et si heres extiterit pupillus et intra pubertatem decesserit, substitutus vocatur, separatim in inferioribus partibus scribere eamque partem proprio lino propriaque cera consignare, et in priore parte testamenti cavere ne inferiores tabulae vivo filio et adhuc impubere aperiantur.  illud palam est, non ideo minus valere substitutionem impuberis filii, quod in iisdem tabulis scripta sit quibus sibi quisque heredem instituisset, quamvis hoc pupillo periculosum sit.  Non solum autem heredibus institutis impuberibus liberis ita substituere parentes possunt, ut et si heredes eis extiterint et ante pubertatem mortui fuerint, sit eis heres is quem ipsi voluerint, sed etiam exheredatis.  itaque eo casu si quid pupillo ex hereditatibus legatisve aut donationibus propinquorum atque amicorum adquisitum fuerit, id omne ad substitutum pertinet.  quaecumque diximus de substitutione impuberum liberorum vel heredum institutorum vel exheredatorum, eadem etiam de postumis intellegimus.  Liberis autem suis testamentum facere nemo potest, nisi et sibi faciat:  nam pupillare testamentum pars et sequela est paterni testamenti, adeo ut, si patris testamentum non valeat, ne filii quidem valebit.  Vel singulis autem liberis vel qui eorum novissimus impubes morietur, substitui potest.  singulis quidem, si neminem eorum intestato decedere voluit:  novissimo, si ius legitimarum hereditatium integrum inter eos custodiri velit.  Substituitur autem impuberi aut nominatim, veluti TITIUS, aut generaliter QUISQUIS MIHI HERES ERIT:  quibus verbis vocantur ex substitutione, impubere filio mortuo, qui et scripti sunt heredes et extiterunt, et pro qua parte heredes facti sunt.  Masculo igitur usque ad quattuordecim annos substitui potest, feminae usque ad duodecim annos:  et si hoc tempus excesserit, substitutio evanescit.  Extraneo vero vel filio puberi heredi instituto, ita substituere nemo potest ut, si heres extiterit et intra aliquod tempus decesserit, alius ei sit heres:  sed hoc solum permissum est, ut eum per fideicommissum testator obliget, alii hereditatem eius vel totam vel pro parte restituere:  quod ius quale sit, suo loco trademus. 


II. 17. QUIBUS MODIS TESTAMENTA INFIRMANTUR.

     Testamentum iure factum usque eo valet donec rumpatur irritumve fiat.
     Rumpitur autem testamentum, cum in eodem statu manente testatore ipsius testamenti ius vitiatur.  si quis enim post factum testamentum adoptaverit sibi filium per imperatorem, eum qui sui iuris est, aut per praetorem, secundum nostram constitutionem, eum qui in potestate parentis fuerit, testamentum eius rumpitur quasi adgnatione sui heredis.  Posteriore quoque testamento, quod iure perfectum est, superius rumpitur.  nec interest, an extiterit aliquis heres ex eo, an non extiterit:  hoc enim solum spectatur, an aliquo casu existere potuerit.  ideoque si quis aut noluerit heres esse, aut vivo testatore aut post mortem eius, antequam hereditatem adiret, decesserit, aut condicione, sub qua heres institutus est, defectus sit, in his casibus paterfamilias intestatus moritur:  nam et prius testamentum non valet, ruptum a posteriore, et posterius aeque nullas vires habet, cum ex eo nemo heres extiterit.  Sed si quis, priore testamento iure perfecto, posterius aeque iure fecerit, etiamsi ex certis rebus in eo heredem instituerit, superius testamentum sublatum esse divi Severus et Antoninus rescripserunt.  cuius constitutionis inseri verba iussimus, cum aliud quoque praeterea in ea constitutione expressum est.

et ruptum quidem testamentum hoc modo efficitur.
     Alio quoque modo testamenta iure facta infirmantur, veluti cum is qui fecerit testamentum capite deminutus sit.  quod quibus modis accidit, primo libro rettulimus. Hoc autem casu irrita fieri testamenta dicuntur, cum alioquin et quae rumpantur, irrita fiunt, et quae statim ab initio non iure fiunt, irrita sunt:  et ea quae iure facta sunt, postea propter capitis deminutionem irrita fiunt, possumus nihilo minus rupta dicere.  sed quia sane commodius erat singulas causas singulis appellationibus distingui, ideo quaedam non iure facta dicuntur, quaedam iure facta rumpi vel irrita fieri.  Non tamen per omnia inutilia sunt ea testamenta quae ab initio iure facta propter capitis deminutionem irrita facta sunt.  nam si septem testium signis signata sunt, potest scriptus heres secundum tabulas testamenti bonorum possessionem agnoscere, si modi defunctus et civis Romanus et suae potestatis mortis tempore fuerit:  nam si ideo irritum factum sit testamentum, quod civitatem vel etiam libertatem testator amisit, aut quia in adoptionem se dedit et mortis tempore in adoptivi patris potestate sit, non potest scriptus heres secundum tabulas bonorum possessionem petere.  Ex eo autem solo non potest infirmari testamentum quod postea testator id noluit valere: plusque adeo, etsi quis post factum prius testamentum posterius facere coeperit et aut mortalitate praeventus, aut quia eum eius poenituit, id non perfecisset, divi Pertinacis oratione cautum est, ne alias tabulae priores iure factae irritae fiant, nisi sequentes iure ordinatae et perfectae fuerint.  nam imperfectum testamentum sine dubio nullum est.  Eadem oratione expressit, non admissurum se hereditatem eius qui litis causa principem heredem reliquerit, neque tabulas non legitime factas in quibus ipse ob eam causam heres institutus erat probaturum, neque ex nuda voce heredis nomen admissurum, neque ex ulla scriptura cui iuris auctoritas desit aliquid adepturum.  secundum haec divi quoque Severus et Antoninus saepissime rescripserunt:  "licet enim," inquiunt, "legibus soluti sumus, attamen legibus vivimus." 


II. 18. DE INOFFICIOSO TESTAMENTO.

     Quia plerumque parentes sine causa liberos suos vel exheredant vel omittunt, inductum est ut de inofficioso testamento agere possint liberi, qui queruntur, aut inique se exheredatos aut inique praeteritos, hoc colore, quasi non sanae mentis fuerunt, cum testamentum ordinarent.  sed hoc dicitur non quasi vere furiosus sit, sed recte quidem fecit testamentum, non autem ex officio pietatis:  nam si vere furiosus est, nullum est testamentum.  Non tantum autem liberis permissum est parentum testamentum inofficiosum accusare, verum etiam parentibus liberorum.  soror autem et frater turpibus personis scriptis heredibus ex sacris constitutionibus praelati sunt:  non ergo contra omnes heredes agere possunt.  ultra fratres et sorores cognati nullo modo aut agere possunt aut agentes vincere.  Tam autem naturales liberi, quam secondum nostrae constitutionis divisionem adoptati, ita demum de inofficioso testamento agere possunt si nullo alio iure ad bona defuncti venire possunt.  nam qui alio iure veniunt ad totam hereditatem vel partem eius, de inofficioso agere non possunt.  postumi quoque, qui nullo alio iure venire possunt, de inofficioso agere possunt.  Sed haec ita accipienda sunt si nihil eis penitus a testatoribus testamento relictum est.  quod nostra constitutio ad verecundiam naturae introduxit.  sin vero quantacumque pars hereditatis vel res eis fuerit relicta, de inofficioso querela quiescente, id quod eis deest, usque ad quartam legitimae partis repletur, licet non fuerit adiectum, boni viri arbitratu debere eam repleri.  Si tutor nomine pupilli, cuius tutelam gerebat, ex testamento patris sui legatum acceperit, cum nihil erat ipsi tutori relictum a patre suo, nihilo minus possit nomine suo de inofficioso patris testamento agere.  Sed et si e contrario pupilli nomine, cui nihil relictum fuerit, de inofficioso egerit et superatus est, ipse quod sibi in eodem testamento legatum relictum est, non amittit.  Igitur quartam quis debet habere, ut de inofficioso testamento agere non possit:  sive iure hereditario sive iure legati vel fideicommissi, vel si mortis causa ei quarta donata fuerit, vel inter vivos in his tantummodo casibus, quorum nostra constitutio mentionem facit, vel aliis modis qui constitutionibus continentur.  Quod autem de quarta diximus, ita intellegendum est ut, sive unus fuerit sive plures quibus agere de inofficioso testamento permittitur, una quarta eis dari possit, ut pro rata distribuatur eis, id est pro virili portione, quarta. 


II. 19. DE HEREDUM QUALITATE ET DIFFERENTIA.

     Heredes autem aut necessarii dicuntur aut sui et necessarii aut extranei.
     Necessarius heres est servus heres institutus:  ideo sic appellatur, quia, sive velit sive nolit, omnimodo post mortem testatoris protinus liber et necessarius heres fit.  unde qui facultates suas suspectas habent, solent servum suum primo aut secundo vel etiam ulteriore gradu heredem instituere, ut, si creditoribus satis non fiat, potius eius heredis bona quam ipsius testatoris a creditoribus possideantur vel distrahantur vel inter eos dividantur.  pro hoc tamen incommodo illud ei commodum praestatur, ut ea quae post mortem patroni sui sibi adquisierit ipsi reserventur:  et quamvis non sufficiant bona defuncti creditoribus, iterum ex ea causa res eius, quas sibi adquisierit, non veneunt.
     Sui autem et necessarii heredes sunt veluti filius, filia, nepos neptisque ex filio et deinceps ceteri liberi, qui modo in potestate morientis fuerint.  sed ut nepos neptisve sui heredes sint, non sufficit eum eamve in potestate avi mortis tempore fuisse, sed opus est ut pater eius vivo patre suo desierit suus heres esse, aut morte interceptus aut qualibet alia ratione liberatus potestate:  tunc enim nepos neptisve in locum patris sui succedit.  sed sui quidem heredes ideo appellantur quia domestici heredes sunt et vivo quoque patre quodammodo domini existimantur.  unde etiam, si quis intestatus mortuus sit, prima causa est in successione liberorum.  necessarii vero ideo dicuntur quia omnimodo, sive velint sive nolint, tam ab intestato quam ex testamento heredes fiunt.  sed his praetor permittit volentibus abstinere se ab hereditate, ut potius parentis quam ipsorum bona similiter a creditoribus possideantur.
     Ceteri, qui testatoris iuri subiecti non sunt, extranei heredes appellantur.  itaque liberi quoque nostri qui in potestate nostra non sunt, heredes a nobis instituti, extranei heredes videntur.  qua de causa et qui heredes a matre instituuntur eodem numero sunt, quia feminae in potestate liberos non habent.  servus quoque a domino heres institutus et post testamentum factum ab eo manumissus eodem numero habetur.  In extraneis heredibus illud observatur, ut sit cum eis testamenti factio, sive ipsi heredes instituantur, sive hi qui in potestate eorum sunt.  et id duobus temporibus inspicitur, testamenti quidem facti, ut constiterit institutio, mortis vero testatoris, ut effectum habeat.  hoc amplius et cum adit hereditatem esse debet cum eo testamenti factio, sive pure sive sub condicione heres institutus sit:  nam ius heredis eo vel maxime tempore inspiciendum est quo adquirit hereditatem.  medio autem tempore inter factum testamentum et mortem testatoris vel condicionem institutionis existentem mutatio iuris heredi non nocet, quia, ut diximus, tria tempora inspici debent.  testamenti autem factionem non solum is habere videtur qui testamentum facere potest sed etiam qui ex alieno testamento vel ipse capere potest vel alii adquirere, licet non potest facere testamentum.  et ideo et furiosus et mutus et postumus et infans et filiusfamilias et servus alienus testamenti factionem habere dicuntur:  licet enim testamentum facere non possunt, attamen ex testamento vel sibi vel alii adquirere possunt.  Extraneis autem heredibus deliberandi potestas est de adeunda hereditate vel non adeunda.  sed sive is cui abstinendi potestas est immiscuerit se bonis hereditariis, sive extraneus, cui de adeunda hereditate deliberare licet, adierit, postea relinquendae hereditatis facultatem non habet, nisi minor sit annis viginti quinque:  nam huius aetatis hominibus sicut in ceteris omnibus causis deceptis, ita et si temere damnosam hereditatem susceperint, praetor succurrit.  Sciendum tamen est, divum Hadrianum etiam maiori viginti quinque annis veniam dedisse, cum post aditam hereditatem grande aes alienum, quod aditae hereditatis tempore latebat, emersisset.  sed hoc divus quidem Hadrianus speciali beneficio cuidam praestitit; divas autem Gordianus postea in militibus tantummodo hoc extendit:  sed nostra benevolentia commune omnibus subiectis imperio nostro hoc praestavit beneficium et constitutionem tam aequissimam quam nobilem scripsit, cuius tenorem si observaverint homines, licet eis adire hereditatem et in tantum teneri in quantum valere bona hereditatis contingit, ut ex hac causa neque deliberationis auxilium eis fiat necessarium, nisi omissa observatione nostrae constitutionis et deliberandum existimaverint et sese veteri gravamini aditionis supponere maluerint.  Item extraneus heres, testamento institutus aut abintestato ad legitimam hereditatem vocatus, potest aut pro herede gerendo vel etiam nuda voluntate suscipiendae hereditatis heres fieri.  pro herede autem gerere quis videtur, si rebus hereditariis tamquam heres utatur vel vendendo res hereditarias aut praedia colendo locandove et quoquo modo, si voluntatem suam declaret vel re vel verbis de adeunda hereditate, dummodo sciat, eum in cuius bonis pro herede gerit testato intestatove obiisse et se ei heredem esse.  pro herede enim gerere est pro domino gerere:  veteres enim heredes pro dominis appellabant.  sicut autem nuda voluntate extraneus heres fit, ita et contraria destinatione statim ab hereditate repellitur.  eum, qui mutus vel surdus natus est vel postea factus, nihil prohibet pro herede gerere et adquirere sibi hereditatem, si tamen intellegit quod agitur. 


II. 20.  DE LEGATIS.      

Post haec videamus de legatis.  quae pars iuris extra propositam quidem materiam videtur:  nam loquimur de his iuris figuris quibus per universitatem res nobis adquiruntur.  sed cum omnino de testamentis deque heredibus qui testamento instituuntur locuti sumus, non sine causa sequenti loco potest haec iuris materia tractari.
     Legatum itaque est donatio quaedam a defuncto relicta.  Sed olim quidem erant legatorum genera quattuor:  per vindicationem, per damnationem, sinendi modo per praeceptionem:  et certa quaedam verba cuique generi legatorum adsignata erant, per quae singula genera legatorum significabantur.  sed ex constitutionibus divorum principum sollemnitas huiusmodi verborum penitus sublata est.  nostra autem constitutio, quam cum magna fecimus lucubratione, defunctorum voluntates validiores esse cupientes, et non verbis sed voluntatibus eorum faventes, disposuit, ut omnibus legatis una sit natura et, quibuscumque verbis aliquid derelictum sit, liceat legatariis id persequi non solum per actiones personales, sed etiam per in rem et per hypothecariam:  cuius constitutionis perpensum modum ex ipsius tenore pe fectissime accipere possibile est.  Sed non usque ad eam constitutionem standum esse existimavimus.  cum enim antiquitatem invenimus legata quidem stricte concludentem, fideicommissis autem, quae ex voluntate magis descendebant defunctorum, pinguiorem naturam indulgentem, necessarium esse duximus omnia legata fideicommissis exaequare, ut nulla sit inter ea differentia, sed quod deest legatis, hoc repleatur ex natura fideicommissorum, et si quid amplius est in legatis per hoc crescat fideicommissi natura.  sed ne in primis legum cunabulis permixte de his exponendo studiosis adulescentibus quandam introducamus difficultatem, operae pretium esse duximus, interim separatim prius de legatis et postea de fideicommissis tractare, ut natura utriusque iuris cognita, facile possint permixtionem eorum eruditi suptilioribus auribus accipere.
     Non solum autem testatoris vel heredis res, sed et aliena legari potest:  ita ut heres cogatur redimere eam et praestare vel, si non potest redimere, aestimationem eius dare.  sed si talis res sit, cuius non est commercium, nec aestimatio eius debetur, sicuti si campum Martium vel basilicam vel templa vel quae publico usui destinata sunt, legaverit:  nam nullius momenti legatum est.  quod autem diximus, alienam rem posse legari, ita intellegendum est, si defunctus sciebat alienam rem esse, non et si ignorabat; forsitan enim si scisset alienam non legasset:  et ita divus Pius rescripsit.  et verius est ipsum qui agit, id est legatarium, probare oportere, scisse alienam rem legare defunctum, non heredem probare oportere, ignorasse alienam, quia semper necessitas probandi incumbit illi qui agit.  Sed et si rem obligatam creditori aliquis legaverit, necesse habet heres luere.  et hoc quoque casu idem placet quod in re aliena, ut ita demum luere necesse habeat heres, si sciebat defunctus rem obligatam esse:  et ita divi Severus et Antoninus rescripserunt.  si tamen defunctus voluit legatarium luere et hoc expressit, non debet heres eam luere.  Si res aliena legata fuerit et eius, vivo testatore, legatarius dominus factus fuerit, si quidem ex causa emptionis, ex testamento actione pretium consequi potest:  si vero ex causa lucrativa, veluti ex donatione vel ex alia simili causa, agere non potest.  nam traditum est, duas lucrativas causas in eundem hominem et in eandem rem concurrere non posse.  hac ratione si ex duobus testamentis eadem res eidem debeatur, interest utrum rem an aestimationem ex testamento consecutus est:  nam si rem, agere non potest, quia habet eam ex causa lucrativa, si aestimationem, agere potest.  Ea quoque res, quae in rerum natura non est, si modo futura est, recte legatur, veluti fructus, qui in illo fundo nati erunt, aut quod ex illa ancilla natum erit.
     Si eadem res duobus legata sit sive coniunctim sive disiunctim, si ambo perveniant ad legatum, scin ditur inter eos legatum:  si alter deficiat, quia aut spreverit legatum aut vivo testatore decesserit aut alio quolibet modo defecerit, totum ad collegatarium pertinet.  coniunctim autem legatur, veluti si quis dicat TITIO ET SEIO HOMINEM STICHUM DO LEGO: disiunctim ita TITIO HOMINEM STICHUM DO LEGO, SEIO STICHUM DO LEGO, sed et si expresserit EUNDEM HOMINEM STICHUM, aeque disiunctim legatum intellegitur.
     Si cui fundus alienus legatus fuerit et emerit proprietatem detracto usufructu et ususfructus ad eum pervenerit et postea ex testamento agat, recte eum agere et fundum petere Iulianus ait, quia ususfructus in petitione servitutis locum optinet; sed officio iudicis contineri, ut deducto usufructu iubeat aestimationem praestari.  Sed si rem legatarii quis ei legaverit, inutile legatum est, quia quod proprium est ipsius, amplius eius fieri non potest:  et licet alienaverit eam, non debetur nec ipsa nec aestimatio eius.  Si quis rem suam quasi alienam legaverit, valet legatum:  nam plus valet quod in veritate est quam quod in opinione.  sed et si legatarii putavit, valere constat, quia exitum voluntas defuncti potest habere.  Si rem suam legaverit testator posteaque eam alienaverit, Celsus existimat, si non adimendi animo vendidit, nihilo minus deberi, idque divi Severus et Antoninus rescripserunt.  iidem rescripserunt, eum qui post testamentum factum praedia quae legata erant pignori dedit ademisse legatum non videri, et ideo legatarium cum herede agere posse, ut praedia a creditore luantur.  si vero quis partem rei legatae alienaverit, pars quae non est alienata omnimodo debetur, pars autem alienata ita debetur si non adimendi animo alienata sit.
     Si quis debitori suo liberationem legaverit, legatum utile est, et neque ab ipso debitore neque ab herede eius potest heres petere, nec ab alio qui heredis loco est:  sed et potest a debitore conveniri, ut liberet eum.  potest autem quis vel ad tempus iubere, ne heres petat.  Ex contrario si debitor creditori suo quod debet, legaverit, inutile est legatum, si nihil plus est in legato quam in debito, quia nihil amplius habet per legatum.  quodsi in diem vel sub condicione debitum ei pure legaverit, utile est legatum propter repraesentationem.  quodsi vivo testatore dies venerit aut condicio extiterit, Papinianus scripsit, utile esse nihilo minus legatum, quia semel constitit.  quod et verum est:  non enim placuit sententia existimantium, extinctum esse legatum, quia in eam causam pervenit, a qua incipere non potest.  Sed si uxori maritus dotem legaverit, valet legatum, quia plenius est legatum quam de dote actio.  sed si quam non acceperit dotem legaverit, divi Severus et Antoninus rescripserunt.  si quidem simpliciter legaverit, inutile esse legatum:  si vero certa pecunia vel certum corpus aut instrumentum dotis in praelegando demonstrata sunt valere legatum.
     Si res legata sine facto heredis perierit, legatario decedit.  et si servus alienus legatus sine facto heredis manumissus fuerit, non tenetur heres.  si vero heredis servus legatus fuerit et ipse eum manumiserit, teneri eum Iulianus scripsit, nec interest, scierit an ignoraverit, a se legatum esse.  sed et si alii donaverit servum, et is cui donatus est eum manumiserit, tenetur heres, quamvis ignoraverit a se eum legatum esse.
     Si quis ancillas cum suis natis legaverit, etiamsi ancillae mortuae fuerint, partus legato cedunt.  idem est, si ordinarii servi cum vicariis legati fuerint, ut, licet mortui sint ordinarii, tamen vicarii legato cedant.  sed si servus cum peculio fuerit legatus, mortuo servo vel manumisso vel alienato, et peculii legatum extinguitur.  idem est si fundus instructus vel cum instrumento legatus fuerit:  nam fundo alienato et instrumenti legatum extinguitur.  Si grex legatus fuerit posteaque ad unam ovem pervenerit, quod superfuerit, vindicari potest.  Grege autem legato etiam eas oves quae post testamentum factum gregi adiciuntur legato cedere, Iulianus ait:  esse enim gregis unum corpus ex distantibus capitibus, sicuti aedium unum corpus est ex cohaerentibus lapidibus:  aedibus denique legatis, columnas et marmora quae post testamentum factum adiecta sunt legato cedere.  Si peculium legatum fuerit, sine dubio quidquid peculio accedit vel decedit vivo testatore legatarii lucro vel damno est.  quodsi post mortem testatoris ante aditam hereditatem servus adquisierit, Iulianus ait, si quidem ipsi manumisso peculium legatum fuerit, omne quod ante aditam hereditatem adquisitum est legatario cedere, quia dies huius legati ab adita hereditate cedit:  sed si extraneo peculium legatum fuerit, non cedere ea legata, nisi ex rebus peculiaribus auctum fuerit.  peculium autem nisi legatum fuerit, manumisso non debetur, quamvis si vivus manumiserit, sufficit si non adimatur:  et ita divi Severus et Antoninus rescripserunt.  iidem rescripserunt, peculio legato, non videri id relictum, ut petitionem habeat pecuniae quam in rationes dominicas impendit.  iidem rescripserunt, peculium videri legatum, cum rationibus redditis liber esse iussus est et ex eo reliquas inferre.
     Tam autem corporales res quam incorporales legari possunt.  et ideo quod defuncto debetur potest alicui legari, ut actiones suas heres legatario praestet, nisi exegerit vivus testator pecuniam:  nam hoc casu legatum extinguitur.  sed et tale legatum valet:  DAMNAS ESTO HERES DOMUM ILLIUS REFICERE vel ILLUM AERE ALIENO LIBERARE.
     Si generaliter servus vel alia res legetur, electio legatarii est, nisi aliud testator dixerit.  Optionis legatum, id est ubi testator ex servis suis vel aliis rebus optare legatarium iusserat, habebat in se condicionem, et ideo nisi ipse legatarius vivus optaverat, ad heredem legatum non transmittebat.  sed ex constitutione nostra et hoc in meliorem statum reformatum est et data est licentia et heredi legatarii optare licet vivus legatarius hoc non fecit.  et diligentiore tractatu habito, et hoc in nostra constitutione additum est, ut, sive plures legatarii existant, quibus optio relicta est, et dissentiant in corpore eligendo, sive unius legatarii plures heredes, et inter se circa optandum dissentiant, alio aliud corpus eligere cupiente, ne pereat legatum (quod plerique prudentium contra benevolentiam introducebant), fortunam esse huius optionis iudicem et sorte esse hoc dirimendum, ut, ad quem sors perveniat, illius sententia in optione praecellat.
     Legari autem illis solis potest, cum quibus testamenti factio est. Incertis vero personis neque legata neque fideicommissa olim relinqui concessum erat:  nam nec miles quidem incertae personae poterat relinquere, ut divus Hadrianus rescripsit.  incerta autem persona videbatur quam incerta opinione animo suo testator subiciebat, veluti si quis ita dicat:  QUICUMQUE FILIO MEO IN MATRIMONIUM FILIAM SUAM COLLOCAVERIT, EI HERES MEUS ILLUM FUNDUM DATO:  illud quoque, quod his relinquebatur qui post testamentum scriptum primi consules designati erunt aeque incertae personae legari videbatur:  et denique multae aliae huiusmodi species sunt.  libertas quoque non videbatur posse incertae personae dari, quia placebat nominatim servos liberari.  tutor quoque certus dari debebat.  sub certa vero demonstratione, id est ex certis personis incertae personae recte legabatur, veluti EX COGNATIS MEIS, QUI NUNC SUNT, SI QUIS FILIAM MEAM UXOREM DUXERIT, EI HERES MEUS ILLAM REM DATO.  incertis autem personis legata vel fideicommissa relicta et per errorem soluta repeti non posse, sacris constitutionibus cautum erat.  Postumo quoque alieno inutiliter legabatur:  est autem alienus postumus qui natus inter suos heredes testatoris futurus non est:  ideoque ex emancipato filio conceptus nepos extraneus erat postumus avo.  Sed nec huiusmodi species penitus est sine iusta emendatione derelicta, cum in nostro codice constitutio posita est, per quam et huic parti medevimus non solum in hereditatibus, sed etiam in legatis et fideicommissis:  quod evidenter ex ipsius constitutionis lectione clarescit.  tutor autem nec per nostram constitutionem incertus dari debet, quia certo iudicio debet quis pro tutela suae posteritati cavere.  Postumus autem alienus heres institui et antea poterat et nunc potest, nisi in utero eius sit quae iure nostra uxor esse non potest.
     Si quis in nomine, cognomine, praenomine legatarii erraverit testator, si de persona constat, nihilo minus valet legatum.  idem in heredibus servatur:  et recte; nomina enim significandorum hominum gratia reperta sunt, qui si quolibet alio modo intellegantur, nihil interest.  Huic proxima est illa iuris regula, falsa demonstratione legatum non peremi, veluti si quis ita legaverit STICHUM SERVUM MEUM VERNAM DO LEGO:  licet enim non verna sed emptus sit, de servo tamen constat, utile est legatum.  et convenienter si ita demonstraverit STICHUM SERVUM, QUEM A SEIO EMI, sitque ab alio emptus, utile legatum est, si de servo constat.  Longe magis legato falsa causa non nocet.  veluti cum ita quis dixerit:  TITIO, QUIA ABSENTE ME NEGOTIA MEA CURAVIT, STICHUM DO LEGO, vel ita:  TITIO, QUIA PATROCINIO EIUS CAPITALI CRIMINE LIBERATUS SUM, STICHUM DO LEGO:  licet enim neque negotia testatoris umquam gessit Titius neque patrocinio eius liberatus est, legatum tamen valet.  sed si condicionaliter enuntiata fuerit causa, aliud iuris est.  veluti hoc modo:  TITIO, SI NEGOTIA MEA CURAVIT, FUNDUM DO LEGO.
     An servo heredis recte legamus, quaeritur.  et constat, pure inutiliter legari, nec quidquam proficere si vivo testatore de potestate heredis exierit, quia quod inutile foret legatum, si statim post factum testamentum decessisset testator, hoc non debet ideo valere, quia diutius testator vixerit.  sub condicione vero recte legatur, ut requiramus, an, quo tempore dies legati cedit, in potestate heredis non sit.  Ex diverso herede instituto servo, quin domino recto etiam sine condicione legetur, non dubitatur.  nam et si statim post factum testamentum decesserit testator, non tamen apud eum qui heres sit dies legati cedere intellegitur, cum hereditas a legato separata sit et possit per eum servum alius heres effici, si prius quam iussu domini adeat in alterius potestatem translatus sit, vel manumissus ipse heres efficitur:  quibus casibus utile est legatum:  quodsi in eadem causa permanserit et iussu legatarii adierit, evanescit legatum.
     Ante heredis institutionem inutiliter antea legabatur, scilicet quia testamenta vim ex institutione heredum accipiunt et ob id veluti caput atque fundamentum intellegitur totius testamenti heredis institutio.  pari ratione nec libertas ante heredis institutionem dari poterat.  sed quia incivile esse putavimus, ordinem quidem scripturae sequi (quod et ipsi antiquitati vituperandum fuerat visum), sperni autem testatoris voluntatem:  per nostram constitutionem et hoc vitium emendavimus, ut liceat et ante heredis institutionem et inter medias heredum institutiones legatum relinquere et multo magis libertatem, cuius usus favorabilior est.
     Post mortem quoque heredis aut legatarii simili modo inutiliter legabatur:  veluti si quis ita dicat: CUM HERES MEUS MORTUUS ERIT, DO LEGO: item PRIDIE QUAM HERES AUT LEGATARIUS MORIETUR.  Sed simili modo et hoc correximus, firmitatem huiusmodi legatis ad fideicommissorum similitudinem praestantes, ne vel in hoc casu deterior causa legatorum quam fideicommissorum inveniatur.
     Poenae quoque nomine inutiliter legabatur et adimebatur vel transferebatur.  poenae autem nomine legari videtur quod coercendi heredis causa relinquitur, quo magis is aliquid faciat aut non faciat:  veluti si quis ita scripserit:  HERES MEUS SI FILIAM SUAM IN MATRIMONIUM TITIO COLLOCAVERIT (vel ex diverso SI NON COLLOCAVERIT), DATO DECEM AUREOS SEIO, aut si ita scripserit:  HERES MEUS SI SERVUM STICHUM ALIENAVERIT (vel ex diverso SI NON ALIENAVERIT), TITIO DECEM AUREOS DATO.  et in tantum haec regula observabatur, ut perquam pluribus principalibus constitutionibus significetur nec principem quidem agnoscere quod ei poenae nomine legatum sit.  nec ex militis quidem testamento talia legata valebant, quamvis alias militum voluntates in ordinandis testamentis valde observantur.  quin etiam nec libertatem poenae nomine dari posse placebat.  eo amplius nec heredem poenae nomine adici posse Sabinus existimabat, veluti si quis ita dicat:  TITIUS HERES ESTO:  SI TITIUS FILIAM SUAM SEIO IN MATRIMONIUM COLLOCAVERIT, SEIUS QUOQUE HERES ESTO:  nihil enim intererat, qua ratione Titius coerceatur, utrum legati datione an coheredis adiectione.  at huiusmodi scrupulositas nobis non placuit, et generaliter ea quae relinquuntur, licet poenae nomine fuerint relicta vel adempta vel in alios translata, nihil distare a ceteris legatis constituimus vel in dando vel in adimendo vel in transferendo:  exceptis his videlicet quae impossibilia sunt vel legibus interdicta aut alias probrosa:  huiusmodi enim testatorum dispositiones valere, secta temporum meorum non patitur.


II. 21. DE ADEMPTIONE LEGATORUM.

     Ademptio legatorum, sive eodem testamento adimantur sive codicillis, firma est, sive contrariis verbis fiat ademptio, veluti si quod ita quis legaverit DO LEGO ita adimatur NON DO NON LEGO, sive non contrariis, id est aliis quibuscumque verbis.  Transferri quoque legatum ab alio ad alium potest, veluti si quis ita dixerit:  HOMINEM STICHUM, QUEM TITIO LEGAVI, SEIO DO LEGO, sive in eodem testamento sive in codicillis hoc fecerit:  quo casu simul Titio adimi videtur et Seio dari. 


II. 22. DE LEGE FALCIDIA.

     Superest ut de lego Falcidia dispiciamus, qua modus novissime legatis impositus est.  cum enim olim lege duodecim tabularum libera erat legandi potestas, ut liceret vel totum patrimonium legatis erogare (quippe ea lege ita cautum esset: "uti legassit suae rei, ita ius esto"):  visum est hanc legandi licentiam coartare, idque ipsorum testatorum gratia provisum est, ob id quod plerumque intestati moriebantur, recusantibus scriptis heredibus pro nullo aut minimo lucro hereditates adire.  et cum super hoc tam lex Furia quam lex Voconia latae sunt, quarum neutra sufficiens ad rei consummationem videbatur:  novissime lata est lex Falcidia, qua cavetur, ne plus legare liceat quam dodrantem totorum bonorum, id est ut, sive unus heres institutus esset sive plures, apud eum eosve pars quarta remaneret.
     Et cum quaesitum esset, duobus heredibus institutis, veluti Titio et Seio, si Titii pars aut tota exhausta sit legatis quae nominatim ab eo data sunt, aut supra modum onerata, a Seio vero aut nulla relicta sint legata, aut quae partem eius dumtaxat in partem dimidiam minuunt, an, quia is quartam partem totius hereditatis aut amplius habet, Titio nihil ex legatis quae ab eo relicta sunt retinere liceret:  placuit, ut quartam partem suae partis salvam habeat, posse retinere:  etenim in singulis heredibus ratio legis Falcidiae ponenda est.  Quantitas autem patrimonii, ad quam ratio legis Falcidiae redigitur, mortis tempore spectatur.  itaque si verbi gratia is qui centum aureorum patrimonium habebat centum aureos legaveri, nihil legatariis prodest, si ante aditam hereditatem, per servos hereditarios aut ex partu ancillarum hereditariarum aut ex fetu pecorum, tantum accesserit hereditati ut, centum aureis legatorum nomine erogatis, heres quartam partem hereditatis habiturus sit, sed necesse est ut nihilo minus quarta pars legatis detrahatur.  ex diverso si septuaginta quinque legaverit et ante aditam hereditatem in tantum decreverint bona, incendiis forte aut naufragiis aut morte servorum, ut non amplius quam septuaginta quinque aureorum substantia vel etiam minus relinquatur, solida legata debentur.  nec ea res damnosa est heredi, cui liberum est non adire hereditatem:  quae res efficit ut necesse sit legatariis, ne destituto testamento nihil consequantur, cum herede in portione pacisci.  Cum autem ratio legis Falcidiae ponitur, ante deducitur aes alienum, item funeris impensa et pretia servorum manumissorum, tunc deinde in reliquo ita ratio habetur, ut ex eo quarta pars apud heredes remaneat, tres vero partes inter legatarios distribuantur, pro rata scilicet portione eius quod cuique eorum legatum fuerit.  itaque si fingamus, quadringentos aureos legatos esse, et patrimonii quantitatem, ex qua legata erogari oportet, quadringentorum esse, quarta pars singulis legatariis detrahi debet.  quodsi trecentos quinquaginta legatos fingamus, octava debet detrahi.  quodsi quingentos legaverit, initio quinta, deinde quarta detrahi debet:  ante enim detrahendum est quod extra bonorum quantitatem est, deinde quod ex bonis apud heredem remanere oportet. 


II. 23. DE FIDEICOMMISSARIIS HEREDITATIBUS.

     Nunc transeamus ad fideicommissa.  et prius de hereditatibus fideicommissariis videamus.
     Sciendum itaque est, omnia fideicommissa primis temporibus infirma esse quia nemo invitus cogebatur praestare id de quo rogatus erat:  quibus enim non poterant hereditates vel legata relinquere, si relinquebant, fidei committebant eorum qui capere ex testamento poterant:  et ideo fideicommissa appellata sunt, quia nullo vinculo iuris, sed tantum pudore eorum qui rogabantur, continebantur.  postea primus divus Augustus semel iterumque gratia personarum motus, vel quia per ipsius salutem rogatus quis diceretur, aut ob insignem quorundam perfidiam iussit consulibus auctoritatem suam interponere.  quod, quia iustum videbatur et populare erat, paulatim conversum est in adsiduam iurisdictionem:  tantusque favor eorum factus est, ut paulatim etiam praetor proprius crearetur, qui fideicommissis ius diceret, quem fideicommissarium appellabant.
     Inprimis igitur sciendum est, opus esse ut aliquis recto iure testamento heres instituatur, eiusque fidei committatur ut eam hereditatem alii restituat:  alioquin inutile est testamentum in quo nemo heres instituitur.  cum igitur aliquis scripserit:  LUCIUS TITIUS HERES ESTO, poterit adicere:  ROGO TE, LUCI TITI, UT, CUM PRIMUM POSSIS HEREDITATEM MEAM ADIRE, EAM GAIO SEIO REDDAS, RESTITUAS.  potest autem quisque et de parte restituenda heredem rogare:  et liberum est vel pure vel sub condicione relinquere fideicommissum vel ex die certo.
     Restituta autem hereditate is quidem qui restituit nihilo minus heres permanet:  is vero qui recipit hereditatem aliquando heredis aliquando legatarii loco habebatur.  Et in Neronis quidem temporibus Trebellio Maximo et Annaeo Seneca consulibus senatusconsultum factum est.  quo cautum est ut, si cui hereditas ex fideicommissi causa restituta sit, omnes actiones quae iure civili heredi et in heredem competerent, ei et in eum darentur cui ex fideicommisso restituta esset hereditas.  post quod senatusconsultum praetor utilos actiones ei et in eum qui recepit hereditatem, quasi heredi et in heredem dare coepit.
     Sed quia heredes scripti, cum aut totam hereditatem aut paene totam plerumque restituere rogabantur, adire hereditatem ob nullum vel minimum lucrum recusaban, atque ob id extinguebantur fideicommissa; postea Vespasiani Augusti temporibus Pegaso et Pusione consulibus senatus censuit, ut ei qui rogatus esset hereditatem restituere perinde liceret quartam partem retinere, atque lege Falcidia ex legatis retinere conceditur.  ex singulis quoque rebus quae per fideicommissum relinquuntur eadem retentio permissa est.  post quod senatusconsultum ipse heres onera hereditaria sustinebat:  ille autem qui ex fideicommisso recepit partem hereditatis legatarii partiarii loco erat, id est, eius legatarii cui pars bonorum legabatur.  quae species legati partitio vocabatur, quia cum herede legatarius partiebatur hereditatem.  unde quae solebant stipulationes inter heredem et partiarium legatarium interponi, eaedem interponebantur inter eum qui ex fideicommisso recepit hereditatem et heredem, id est ut et lucrum et damnum hereditarium pro rata parte inter eos commune sit.  Ergo si quidem non plus quam dodrantem hereditatis scriptus heres rogatus sit restituere, tunc ex Trebelliano senatusconsulto restituebatur hereditas et in utrumque actiones hereditariae pro rata parte dabantur:  in heredem quidem iure civili, in eum vero qui recipiebat hereditatem, ex senatusconsulto Trebelliano tamquam in heredem.  at si plus quam dodrantem vel etiam totam hereditatem restituere rogatus sit, locus erat Pegasiano senatusconsulto, et heres qui semel adierit hereditatem si modo sua voluntate adierit, sive retinuerit quartam partem sive noluerit retinere, ipse universa onera hereditaria sustinebat.  sed quarta quidem retenta, quasi partis et pro parte stipulationes interponebantur tamquam inter partiarium legatarium et heredem:  si vero totam hereditatem restituerit, emptae et venditae hereditatis stipulationes interponebantur.  sed si recuset scriptus heres adire hereditatem ob id quod dicat eam sibi suspectam esse quasi damnosam, cavetur Pegasiano senatusconsulto ut, desiderante eo cui restituere rogatus est, iussu praetoris adeat et restituat hereditatem, perindeque ei et in eum qui recipit hereditatem actiones dentur, acsi iuris est ex Trebelliano senatusconsulto:  quo casu nullis stipulationibus opus est, quia simul et huic qui restituit securitas datur, et actiones hereditariae ei et in eum transferuntur qui recipit hereditatem, utroque senatusconsulto in hac specie concurrente.
     Sed quia stipulationes ex senatusconsulto Pegasiano descendentes et ipsi antiquitati displicuerunt et quibusdam casibus captiosas eas homo excelsi ingenii Papinianus appellat et nobis in legibus magis simplicitas quam difficultas placet, ideo omnibus nobis suggestis tam similitudinibus quam differentiis utriusque senatusconsulti, placuit exploso senatusconsulto Pegasiano, quod postea supervenit, omnem auctoritatem Trebelliano senatusconsulto praestare, ut ex eo fideicommissariae hereditates restituantur, sive habeat heres ex voluntate testatoris quartam sive plus sive minus sive penitus nihil, ut tunc, quando vel nihil vel minus quarta apud eum remaneat, liceat ei vel quartam vel quod deest, ex nostra auctoritate retinere vel repetere solutum, quasi ex Trebelliano senatusconsulto pro rata portione actionibus tam in heredem quam in fideicommissarium competentibus, si vero totam hereditatem sponte restituerit, omnes hereditariae actiones fideicommissario et adversus eum competunt; sed etiam id quod praecipuum Pegasiani senatusconsulti fuerat, ut, quando recusabat heres scriptus sibi datam hereditatem adire, necessitas ei imponeretur totam hereditatem volenti fideicommissario restituere, et omnes ad eum et contra eum transirent actiones, et hoc transposuimus ad senatusconsultum Trebellianum, ut ex hoc solo et necessitas heredi imponatur, si ipso nolente adire fideicommissarius desiderat restitui sibi hereditatem, nullo nec damno nec commodo apud heredem manente.  Nihil autem interest, utrum aliquis ex asse heres institutus aut totam hereditatem aut pro parte restituere regatur, an ex parte heres institutus aut totam partem aut partis partem restituere rogatur:  nam et hoc casu eadem observari praecepimus, quae in totius hereditatis restitutione diximus.  Si quis una aliqua re deducta sive praecepta quae quartam continet, veluti fundo vel alia re, rogatus sit restituere hereditatem, simili modo ex Trebelliano senatusconsulto restitutio fiat, perinde ac si quarta parte retenta rogatus esset reliquam hereditatem restituere.  sed illud interest,  quod altero casu, id est cum deducta sive praecepta aliqua re restituitur hereditas, in solidum ex eo senatusconsulto actiones transferuntur, et res quae remanet apud heredem sine ullo onere hereditario apud eum manet, quasi ex legato ei adquisita, altero vero casu, id est cum, quarta parte retenta, rogatus est heres restituere hereditatem et restituit, scindantur actiones et pro dodrante quidem transferantur ad fideicommissarium, pro quadrante remaneant apud heredem.  quin etiam licet in una re, qua deducta aut praecepta restituere aliquis hereditatem rogatus est, maxima pars hereditatis contineatur, aeque in solidum transferuntur actiones et secum deliberare debet is cui restituitur hereditas an expediat sibi restitui.  eadem scilicet interveniunt et si duabus pluribusve rebus deductis praeceptisve restituere hereditatem rogatus sit.  sed et si certa summa deducta praeceptave, quae quartam vel etiam maximam partem hereditatis continet, rogatus sit aliquis hereditatem restituere, idem iuris est.  quae diximus de eo qui ex asse heres institutus est, eadem transferimus et ad eum qui ex parte heres scriptus est.
     Praeterea intestatus quoque moriturus potest rogare eum ad quem bona sua vel legitimo iure vel honorario pertinere intellegit, ut hereditatem suam totam partemve eius aut rem aliquam, veluti fundum, hominem, pecuniam, alicui restituat:  cum alioquin legata nisi ex testamento non valeant.  Eum quoque cui aliquid restituitur potest rogare ut id rursus alii totum aut partem vel etiam aliud aliquid restituat.  Et quia prima fideicommissorum cunabula a fide heredum pendent et tam nomen quam substantiam acceperunt, et ideo divus Augustus ad necessitatem iuris ea detraxit:  nuper et nos, eundem principem superare contendentes, ex facto quod Tribonianus vir excelsus quaestor sacri palatii suggessit, constitutionem fecimus, per quam disposuimus:  si testator fidei heredis sui commisit, ut vel hereditatem vel speciale fideicommissum restituat et neque ex scriptura neque ex quinque testium numero, qui in fideicommissis legitimus esse noscitur, res possit manifestari, sed vel pauciores quam quinque vel nemo penitus testis intervenerit, tunc sive pater heredis sive alius quicumque sit, qui fidem elegit heredis et ab eo aliquid restitui voluerit, si heres perfidia tentus adimplere fidem recusat, negando rem ita esse subsecutam, si fideicommissarius iusiurandum ei detulerit, cum prius ipse de calumnia iuraverit, necesse eum habere vel iusiurandum subire, quod nihil tale a testatore audivit, vel recusantem ad fideicommissi vel universitatis vel specialis solutionem coartari, ne depereat ultima voluntas testatoris fidei heredis commissa.  eadem observari censuimus et si a legatario vel fideicommissario aliquid similiter relictum sit.  quodsi is a quo relictum dicitur confiteatur quidem aliquid a se relictum esse, sed ad legis subtilitatem decurrat, omnimodo cogendus est solvere. 


II. 24. DE SINGULIS REBUS PER FIDEICOMMISSUM RELICTIS.

     Potest autem quis etiam singulas res per fideicommissum relinquere, veluti fundum, hominem, vestem, argentum, pecuniam numeratam, et vel ipsum heredem rogare ut alicui restituat, vel legatarium quamvis a legatario legari non possit.  Potest autem non solum proprias testator res per fideicommissum relinquere, sed et heredis aut legatarii aut fideicommissarii aut cuiuslibet alterius.  itaque et legatarius et fideicommissarius non solum de ea re rogari potest, ut eam alicui restituat, quae ei relicta sit, sed etiam de alia, sive ipsius sive aliena sit.  hoc solum observandum est, ne plus quisquam rogetur alicui restituere quam ipse ex testamento ceperit; nam quod amplius est inutiliter relinquitur.  cum autem aliena res per fideicommissum relinquitur, necesse est ei qui rogatus est aut ipsam redimere et praestare aut aestimationem eius solvere.  Libertas quoque servo per fideicommissum dari potest, ut heres eum rogetur manumittere vel legatarius vel fideicommissarius.  nec interest, utrum de suo proprio servo testator roget, an de eo qui ipsius heredis aut legatarii vel etiam extranei sit.  itaque alienus servus redimi et manumitti debet:  quodsi dominus eum non vendat, si modo nihil ex iudicio eius qui reliquit libertatem percepit, non statim extinguitur fideicommissaria libertas, sed differtur, quia possit tempore procedente, ubicumque occasio redimendi servi fuerit, praestari libertas.  qui autem ex causa fideicommissi manumittitur, non testatoris fit libertus, etiamsi testatoris servus sit, sed eius qui manumittit: at is qui directo testamento liber esse iubetur, ipsius testatoris fit libertus, qui etiam orcinus appellatur.  nec alius ullus directo ex testamento libertatem habere potest quam qui utroque tempore testatoris fuerit, et quo faceret testamentum et quo moreretur.  directo autem libertas tunc dari videtur, cum non ab alio servum manumitti rogat, sed velut ex suo testamento libertatem ei competere vult.
     Verba autem fideicommissorum haec maxime in usu habentur; PETO, ROGO, VOLO, MANDO, FIDEI TUAE COMMITTO.  quae perinde singula firma sunt atque si omnia in unum congesta essent. 


II. 25. DE CODICILLIS.      

Ante Augusti tempora constat ius codicillorum non fuisse, sed primus Lucius Lentulus, ex cuius persona etiam fideicommissa coeperunt, codicillos introduxit.  nam cum decederet in Africa scripsit codicillos testamento confirmatos, quibus ab Augusto petiit per fideicommissum ut faceret aliquid:  et cum divus Augustus voluntatem eius implesset, cuius deinceps reliqui auctoritatem secuti, fideicommissa praestabant, et filia Lentuli legata quae iure non debebat solvit, dicitur Augustus convocasse prudentes, inter quos Trebatium quoque, cuius tunc auctoritas maxima erat, et quaesisse, an possit hoc recipi nec absonans a iuris ratione codicillorum usus esset:  et Trebatium suasisse Augusto, quod diceret, utilissimum et necessarium hoc civibus esse propter magnas et longas peregrinationes, quae apud veteres fuissent, ubi, si quis testamentum facere non posset, tamen codicillos posset.  post quae tempora cum et Labeo codicillos fecisset, iam nemini dubium erat quin codicilli iure optimo admitterentur.
     Non tantum autem testamento facto potest quis codicillos facere, sed et intestatus quis decedens fideicommittere codicillis potest.  sed cum ante testamentum factum codicilli facti erant, Papinianus ait, non aliter vires habere quam si speciali postea voluntate confirmentur.  sed divi Severus et Antoninus rescripserunt, ex his codicillis qui testamentum praecedunt posse fideicommissum peti, si appareat eum qui postea testamentum fecerat a voluntate quam codicillis expresserat non recessisse.  Codicillis autem hereditas neque dari neque adimi potest, ne confundatur ius testamentorum et codicillorum, et ideo nec exheredatio scribi.  directo autem hereditas codicillis neque dari neque adimi potest:  nam per fideicommissum hereditas codicillis iure relinquitur.  nec condicionem heredi instituto codicillis adicere neque substituere directo potest.  Codicillos autem etiam plures quis facere potest:  et nullam sollemnitatem ordinationis desiderant.



home Torna alla pagina iniziale di Enrico Giustiniani
Torna alla pagina dell’Imperatore Giustiniano